Liber I
2

organi ossiculum ; præterea quæ a uerticuli forma nomen sortiantur, ut dorsi uertebræ ; et quæ clauo a Græcis γόμϕῳ appellato respondeant, ut dentes ; et quæ mediam maiusculæ pisæ seu ciceris formam præ se ferant, ut duo pedis ossicula, primo pollicis internodio supposita ; eiusque generis ossium quæ forma inuicem uarient permulta non ita obiter ab illo, cui ossa adhuc incognita sint, intellegerentur.Differentia ab appendicibus, processibus, capitibus, etc Atque hac etiam ratione processuum, appendicum, capitum, superciliorum, sinuum, et tuberculorum imagines, in præsenti neutiquam recensendæ ueniunt : quemadmodum neque aliqua quæ ex hisce sumi possit ossium differentia, cum quid processum, appendicem, eiusque generis reliqua nominem, hactenus non expresserim, ita secundo ab hoc capite necessario pertractaturus.Ab ossium commissuris Ac proinde etiam differentiæ ab ossium commissurarum speciebus petitæ, nisi commissuris accurate explicatis, obuiæ esse non queunt. Quod autem quam plurimæ sint, et cognitu non admodum faciles, quartum Caput attestabitur.A cartilagine Item differentias quæ a cartilagine dependere possunt, nondum natura cartilaginis exposita, haud prompte quiuis assequeretur. Incognita enim cartilagine, intellectu difficile est quænam ossa cartilagine prorsus destituantur, ut uerticis ossa ; quæ illa undique, ut brachialis ossa, aut aliqua tantum ex parte, ut femur, incrustentur ; quæ item in cartilaginem degenerent, ut nasi ossa, costæ, pectoris os.Ab ossium substantia et constitutione His igitur differentijs in suum locum asseruatis, eas quæ a substantia et ossium constitutione colliguntur sermoni hic adijciamus. Sunt enim quædam ossa plane solida neque quouis pacto effracta uidentur : ut, præter cætera, duo nasi ossa, et quod in oculorum sede minimum, ac superioris maxillæ ossium secundum numerabitur, et ea quæ sesami seminis magnitudini comparantur, et duo ossicula auditus organo propria ; quæ omnia, nisi temporis successu impense ressicata, nullam omnino cauitatem intus ostendunt. Nonnulla uero exterius, quasi continua crusta, aut lamina obducerentur, solida apparent, sed effracta ; quædam paruis tantum sinibus cauernulisque compactissimæ spongiæ uel leuissimi pumicis foramina quam proxime referentibus intus oppleta cernuntur, quandam fungi speciem exprimentes : ut in minorum ossium numero, brachialis ossa et tarsi ossa ; in maiorum autem, sacrum os, uertebrarum corpora, pectoris os, calcis os, talus, deinde et uerticis ossa ; quædam uero præter cauernulas, nulla serie aut numero positas, amplum aliquem et insigniter cauum extigunt sinum, qui solidissima ualidissimaque ossis substantia circumdatus in extremis angulis osseis ueluti lineis interstinguitur. Hunc sinum singula ossa, quibus obtigit, unicum fere adipiscuntur. Sunt autem huius classis inter minora ossa, pedis, postbrachialis et digitorum ossa, atque ex his potissimum primæ et secundæ digitorum acies, quantumuisIn 1 de Vsu partium, et 2 libro Commentariorum in Hippocratis Libros de Fracturis secus Galeno Anatomes professorum præcipuo uisum sit ossa digitorum solida constituenti. Grandiora uero ossa eiusmodi sinu donata sunt, femur, tibiæ os, humerus, maxilla inferior, quartum superioris maxillæ os, frontis os, temporum ossa, et plerumque ipsum cuneiforme os. Dentes autem, qui omnium ossium facile sunt durissimi, huius generis sinum quoque obtinent, sed interim dictis nuper cauernulis et pumicis modo efformatis foraminulis prorsus destituuntur. Maiores isti sinus et illa pumici ac exiccato fungo non absimilis constructio ossibus contigerunt, cum quo motus no

[Illustrations]

Quoniam præsens differentia in figuris singulis Capitibus, quibus priuatim os aliquod describitur, præpositis ita ut reliqua quæ hoc Capite pertractantur non est obuia, hic appinximus brachij ossis, seu (ut cum Celso dicamus) humeri, secundum longitudinem dissecti alteram partem, quæ ipsius capite quod scapulæ articulatur, cauernulas pumicis modo efformatas et A insignitas commonstrat, quemadmodum et squamam illis cauernulis obductam, et B notatam. C autem inscribitur portio exterioris superficiei istius ossi, hic conspicua. Insuper D sinum commonstrat ampliter cauum qui, solidissima crassaque ossis parte E ac F indicata circumdatus, secundum humeri longitudinem exporrigitur. As sinus uero summum ubi G reponitur et imum ubi H uisitur, osseæ occurrunt lineæ, medullam hoc sinu contentam intexentes. Ceterum sub homero os cymbam referens, ac undecima figura trigesimi tertij Capitis exprimendum, hic uero per medium dissectum et I et K insignitum delineauimus, ut ossis appareret substantia pumicis instar constructa. Ac utrumque quidem L cauernosam fungosamue huius ossis notat substantiam, M uero squamam, quæ ossis constituit superficiem et undique illi fungosæ substantiæ circumducitur. Præterea huic ossi unum ossiculorum subiunximus, quæ primo pollicis pedis internodio coarctata, in secunda trigesimitertij Cap. figura w et y ostendentur. Atque hoc ideo N notatum integre per medium diuisimus, ut aliquod os impense solidum et cauernulis pæne destitutum in conspectum quouis pacto ueniret.