Liber I
3

mine leuiora redderentur, tam ut medullam proprium ipsorum nutrimentum illis continerent, aut priuatim ærem, aliquamue peculiarem materiam, ut frontis os, temporum ossa, præter medullam, amplecterentur.Qua ossium parte medulla reponatur Neque solum in maioribus his ossium sinibus, ut quispiam arbitraretur, medulla reponitur, uerum illæ spongiæ modo extructæ cauernulæ non minus quam insigniores illi sinus medulla infarciuntur. Quod autem singulis ossibus prout unumquodque maiori minoriue indiget leuitate, robore et duritia, aut prout huic aut illi sensus organo præest, sinus hi et ossium densitas iustissime attribuantur, in singulorum ossium enarratione sedulo prosequar.Ab ossium foraminibus Præter cauernulas et sinus, quibus ossa intus scarent, quædam etiam amplis foraminibus sunt peruia, ut occipitis os et uertebræ, qua dorsalem transmittunt medullam ; pubis quoque ossa, quo leuiora reddantur, cæteris omnibus grandius foramen obtinent. Alia autem paruis perforantur foraminibus, ut pleraque capitis et maxillarum ossa, uenis, neruis, arterijs uiam præbentia ; et os quod inter capitis ossa octauum numerabitur, odorum gratia tenuibus foraminulis cribri modo perforatum creditur. Alia exterius ac in superficie nullum quod sensu dignoscitur foramen commonstrant, ut brachialis ossa, et dentes, et digitorum ossium permulta. Non paucis autem ossibus foraminula obtingunt, quæ exterius ac in superficie sunt conspicua ; non tamen uniuersum os penetrant, sed tantum uenis et arterijs crassiora ossa subeuntibus præparantur. Eiusmodi foramina in calcis osse, et talo, et osse sacro, et in grandium uertebrarum corporibus passim occurrunt : quod uidelicet hæc crassiora sint quam ut a uasis ipsorum superficiem tantum perreptantibus, alimentum commode queant assumere.A sensu Ab ossium sensu leuis admodum pendet differentia. Dentes enim sensu præditos, reliqua autem ossa illo destituta arbitramur : quamuis non nimium temere ossibus omnem sentiendi uim adimere conuenit, quum in crebris quas manu obimus curationibus interdum ossa dolore affici, etiam præstantissimi medici affirment : non ignorantes interim membranam quandam omnibus propemodum ossibus obduci, quam περιόστεον ob id Græci uocarunt, cuius gratia alijs ossa (si quid modo sentiunt) sensu pollere uisum fuit.Ab occultatione Præterea et soli dentes tota sede qua extra gingiuas prominent, nudi sunt, reliquis interim ossibus omni ex parte tectis et ante sectionem latitantibus.A membrana ossa succingente Ad hæc dentes ubi prominent, membrana ossa inuoluente destituuntur, ut et caluariæ interior superficies, qua cerebrum continetur, quam dura cerebrum indurens membrana proxime succingit, quum alioquin cæteris ossibus dicta prius membrana undique circumducatur, si eas sedes exceperis, quibus ossa uel articulantur inuicem, uel alioquin mutuo construuntur.         

QVID CARTILAGO, ET QVIS CARTILAGINIS VSVS ET DIFFERENTIA. CAPVT II.

Cartilaginis natura Cartilago osse mollior est ; terrestris tamen ac durissima partium corporis secundum os particula, prorsus solida, et nullis foraminibus cauernulisque ossium modo intus oppleta, et sensus ac medullæ expers. Huius usus perquam uarius est.Vsus communi ossium usui respondens Primum nanque idem præstat quod ossa, quum uelut fulcrum quoddam sit, cui proximæ partes adnascantur, et adstabiliantur. Cartilagines enim quibus larynx constat, ossium munere eleganter funguntur ; quippe ipsis quidam implantantur musculi, ac nonnulli ab illis enascuntur. Insuper cartilagines hæ laryngem perinde effingunt, atque rusticorum domus ex trabibus confectas cernimus, priusquam stramina, tegulæ, et lutum illis adhibentur. Neque sane hominum ossa et cartilagines carne nudatas, ac postmodum una contextas, proprius cuipiam imagini assimilaueris, quam tuguriorum fabricæ iam primum erectæ, et nondum ramis aut terra ornatæ. Pari quoque ratione cartilagines ossium uicem obeunt, quæ inibi reponuntur, ubi nullo osse locato, musculi suam insertionem tentant : quod palpebris et naso euenit. In palpebrarum enim extremis oblongæ consistunt cartilagines, in quas musculi palpebras mouentes inseruntur. Ad hæc, nasi alæ cartilaginibus efformantur, quæ musculorum insertionem perinde ac ossa excipiunt. Quinetiam illæ alarum cartilagines, nasi apicem una cum alijs cartilaginibus a nasi ossibus prognatis eleganter ossium ritu suffulciunt, eriguntque. Præterea costarum ossa in cartilagines finiunt, in omnibus quod ad usum fere spectat, illis ossibus respondentes :Cartilaginem osse promptius stringi ac dilatari quamuis ex abundanti his cartilaginibus peculiaris usus accedit, quo thoracis amplitudinem (quam illæ cum costarum ossibus efformant) promptius dilatari constringique patiuntur, quam si rigidæ et ossis modo duræ essent. Insuper eiusdem fere usus gratia asperæ arteriæ cartilagines C nostri imaginem exprimentes, in hoc ab ossibus discrepant, quod præter id quod belle sustinent, ossisque munus fulciendo gerunt, eam adipiscuntur temperiem, cuius be