Liber I
5

molles esse : in grandioris uero ita subinde indurari, ut fragilis ac friagilis ossis naturam referant ; quod potissimum laryngis cartilaginibus et illis accedit quas superiores costæ educunt. Hæ enim temporis successu, idque maxime in brutis, osseæ fiunt, exterius duntaxat cartilagine ueluti membrana quapiam succinctæ, quæ ab ossea illa cartilaginis substantia per elixationem leui negotio abscedit et diuellitur.

NOMINA QUIBVS OSSIVM PARTES SEDESQVE INDICANTVR. CAPVT III.

[Illustrations]

Præsentis tabulæ eiusdemque characterum Index.

Proposita modo tabula aliquot ossa in hoc tantum delineantur, ut ossium partes et sedes, quarum nomina hoc Capite persequar, in nonnullis saltem ossibus apposite exprimant. Vnde si in huius Capitis contextu alicuius ossis hic non delineati mentio incidet, id ex figuris proprij sui Capitis, aut ex integris quæ primi libri calci adhibebuntur, opportune petes. Quanquam non opus est, in cuiusque partis sedisque descriptione, omnia ossa, quæ exempli loco adferam, contemplari, quum hic abunde erit in uno osse quod traditur perpendere, et quum alibi id nomen occurret, memorem esse. Quæ uero ossa hic delineantur, characterum index docebit.

ADextrum femur, cuius appendices sua sede dimouimus, ac ueluti quodam interstitio a reliquo osse disiunximus.
BDextrum femur, cui appendices suis sedibus adhuc adnatæ hærent.
CMaxilla inferior, una cum humiliori dentium serie.