Liber I
7

Vtcunque uocum multitudo et uarius illarum apud alios et eundem subinde authorem usus rerum descriptionem arduam reddit, nulla tamen æque uaria pugnansque dictionum est congeries, atque nominum, quibus ossium partes sedesque indicantur, et quibus in ossium descriptione perpetuo est utendum.Varias esse uoces quibus ossium partes sedesque indicantur Vt enim nunc ad sequens Caput uarias appellations asseruem, quibus commissurarum ossa iungentium species significantur, huc modo referuntur, κῶλον, ἐπίφυσις, ἀπόφυσις, κορώνη, κορωνίς, κεφαλή, κεϕάλαιον, ἄρθρον, κόνδυλος, τράχηλος, ἀυχήν, κοτύλη, κοτυληδών, ὀξύβαφον, γλήνη, ἴτυς, ὀφρύς, ἄμβων, χεῖλος, βαθμίς, eiusque generis uoces quamplurimæ, quæ Græcorum sunt nomina : Latinis autem, etsi priuatim nonnulla tantum uoces habentur, interpretum tamen lasciuia tot nominum myriades passim ita sunt obuiæ, ut iam seorsum unumquodque Græcorum nomen assumendum ueniat, et quid ueteres qui pueros domi sedulo dissecandi rationem docebant, illis intellexerint, addendum, quo tandem cuiusmodi uoce nos quoque simus toto sermonis contextu usuri, statuatur.Κῶλον, Artus. Membrum Κώλον itaque, quo etiam nomine Græcorum interpretes subinde utuntur, aliquando autem artum, interdum uero membrum uertunt, Græcis quatuor duntaxat membris accommodabatur, brachio scilicet, cubito, femori et tibiæ : neque etiam aliam partem ea uoce Galenus usquam intellexisse uidetur. Verum quum raro, aut nunquam huius uocis usus mihi incidat, illi prolixius inhærendum non arbitror.Ἐπίφυσις. Appendix. Ἐπίφυσις, quam Latini appendicem, applantationem, adnexum, additamentum, adnatum, et alijs innumeris profecto modis reddunt, perpetuo appendicem appellabo. Est autem ἐπίφυσις seu appendix, os alteri ossi adnatum, et peculiarem obtinens circumscriptionem, neque illius ossis cui committitur, uera portio. Huiusmodi appendicis naturam, quoties aut uituli, aut hœdi, aut agni, aut alicuius iunioris animalis pars aliqua mensæ apponitur, discere licet. Emundato enim femore, humero, tibia, aut radio, aut ulna, aut alio his simili osse a cæteris liberato, et ualidius nonnihil attrectato, ab illo ueluti aliud quoddam os decidere conspicimus, appendicis nomine donatum. Atque id in iunioribus duntaxat animantibus intuemur. In ætate enim prouectis appendices adeo pertinaciter suis ossibus adnascuntur, ut ab osse auelli nequeant, uixque coniunctionis lineam exprimant, et ueræ suorum ossium portiones esse uideantur : cum interim in nuper natis magnam cartilaginis portionem inter appendicem et os cui ea adnectitur intercedere appareat, quæ appendicem ossi glutinis modo connectit. Coalitus hic non læui planaque perficitur superficie : uerum os cui appendix committitur, sinibus quibusdam et asperitatibus abundat, quibus appendicis tubercula sinusque mutuo ingressu ualidius accommodantur. Præterea connexus iste hoc quoque priuatim nanciscitur, quod os nulla prorsus sui sede mollius, et in duritia ac soliditate infirmius quam circa ipsum connexum cernatur. Perpetuo enim os inibi pumices spongiæ’ue modo multis cauernulis intus plenum est ; et quamuis id subinde reliqua propemodum ipsius longitudine unum sinum ampliter cauum et duntaxat medulla oppletum obtineat, ac durissimum ualidissimumque secundum sinus illius longitudinem existat : nihilominus tamen priusquam appendici os annectitur, sinus ille deficit, et ipsum mollius redditum, cauernulis, quemadmodum et appendix ipsa, scatet.In 22 de Vsu partium. Appendices sinuum medullam continentium non esse opercula. Atque ita perficitur, ut Galenus appendices sinuum medullam continentium opercula esse tradiderit. Quasi uero appendicum cauernulæ medulla destituerentur, et non quamplurima ossa sinibus quibus medulla ossuosis fibris non intertexta continetur carentia, appendicem asciscerent. Amplis enim ossibus quæ sacri ossis lateribus coarctantur eiusmodi sinus neutiquam adest : nihilominus tamen toti ilium ossis spinæ appendix coalescit, quemadmodum et toti infimæ sedi coxendicis ossis. Quin et scapulæ nulla fere ex parte medullosæ, quatuor appendices annectuntur, duæ quidem ad ipsius basim, una ad mucronem interioris processus scapulæ, et quarta ad summum humerum : quæ peculiariter ex pluribus particulis extruitur. Demum dorsi uertebræ eius generis sinu carent : attamen ipsarum corpora superius inferiusque sibi appendices uendicant. Imo non modo uertebrarum corpora appendices habent, sed etiam transuersorum in thorace ac lumbis uertebrarum processuum et spinarum apicibus appendices annectuntur. Insuper et costarum radici uertebris coarticulatæ appendix committitur, etiam si costarum os nullo amplo sinu medullam recipiente donetur.Non solum grandibus ossibus appendices contingere. Cæterum uertebræ et puerorum dentes, qui etiam appendicibus decorantur, non solum indicant ossa his sinibus destituta appendices obtinere, uerum etiam argumento sunt non solis grandibus ossibus Naturam appendices dedisse, quantumuis antehac Anatomicorum præcipui oppositum asseruisse uideantur, appendices magnis ossibus adscribentes.Galeni liber de Ossibus Porro ex ossibus eiusmodi sinus habentibus, femori quidem quatuor annectuntur appendices : unus capiti, quo coxendicis ossi inarticulatur, unus inferiori ipsius parti, quæ tibiæ committitur, et duo alij duobus ipsius processibus, quos fere rotatores uoca