Liber I
8

mus. Tibiæ ossi et fibulæ ad genu et ad pedem appendices adnascuntur. Radius quoque iuxta brachiale et humerum appendicibus donatur. Humero autem tantummodo superius, qua scapulam spectat, appendix contigit : quemadmodum ulnæ duntaxat iuxta brachiale. Atque hæc ossa grandia sunt, quibus insignes Natura sinus largitur. Parua autem, quæ et nos quoque eius generis sinu contra Galeni placitum donari docuimus, haud quaquam appendice carent : quippe postbrachialis et pedij ossa ad unum omnia manifestissimum appendicem exigunt, ubi primorum digitorum ossium sinus ad articulationem subeunt. Superius uero qua hæc ossa brachiale et tarsum respiciunt, subinde appendicem quidem adipiscuntur, at firmius semper quam ima parte, ipsorum ossi coalitam. Item omnia digitorum ossa superius et inferius appendicibus plerunque decorantur, si ultima excipias, quæ superius tantum appendices habent. Hæc omnia in puerulis admodum sunt conspicua. In ijs uero qui iam ad summum incrementum uenere, appendicum connexus spectatu est difficilis, in senibus autem prorsus occultatur ac latet.Ἀπόφυσις. Processus Ἀπόφυσις quem interpretes processum, excessum, explantationem, additamentum, et nescio quibus alijs uocibus uertunt, nobis processus appellabitur : estque ossis pars nihil a suo osse differens, quam quod tuberculi seu gibbi instar ex osse procedit, quemadmodum ex arbores trunco radices ramique extuberare ac procedere uidentur. Eiusmodi processus in ossibus sunt quamplurimi. Nulla enim dorsi est uertebra, quæ non multis donetur ; quandoquidem aliquot ceruicis uertebras etiam plures undecim processus habere, thoracis autem uertebras septem, lumborum uertebras nouem, suis locis docebimus. Deinde et inferior maxilla processibus utrinque duobus donatur, et humerus quoque, et omnia corporis ossa processus exigunt, quoties extra simplicem planamque superficiem aliqua sui sede extuberant.Processuum et appendicum differentiæ Porro processuum, sicut et appendicum, nonnullæ sunt differentiæ. Quibusdam enim processibus appendix adnascitur ; nam femoris processus rotatores nuncupati, et scapulæ spina (quæ processus spinæ est) appendicem obtinent : quemadmodum et interior quoque scapulæ processus, qui ancoræ imagini confertur. Alijs processibus nulli sunt appendices ; nam maxillæ inferioris, calcis ossis, tali, et reliquorum fungosorum ossium processibus appendices rarissime contingunt, modo et eorum quoque ossium processus fungosi sint. Humeri etiam processibus, qui ad cubiti articulum consistunt, nulli appendices adnectuntur : quemadmodum neque ulnæ processibus, qui humero articulantur. Rursus ipsi appendices plerunque sibi processus uendicant. Vlnæ enim appendici processus accidit, quem columnæ, et quo scribimus stilo, dissectionum periti assimilarunt. Tibiæ quoque ossis inferiori appendici processus obtigit, quem interiorem malleolum nuncupamus. Deinde et pedij ossis inferiori paruum digitum sustinentis superior appendix processum exigit, cui octauus pedem mouentium musculus inferi ostendetur. Humeri quoque appendix, quemadmodum et appendix infima femoris, in duos processus adeo insignes diuiduntur, ut utrosque capitis nomen seorsim mereri audias. Ad appendicem itaque et processum referuntur, quæ iam explicabimus ossium capita, ceruices, sinus, tubercula et supercilia. Quanquam tamen processus nomen illis tantum processibus adhiberi satius erit, quæ alteri ossi non articulantur. Femoris nanque et humeri capita processus non nuncupamus, quemadmodum sane acutos maxillæ inferioris processus, et tubercula humeri, quæ ad cubiti articuli latera prominent. Deinde et processus appendicibus ornatos, non appendices, sed processus simpliciter appellare opportunius fore putamus. Femoris enim rotatores, et scapulæ et uertebrarum processus, etiam si appendices habeant, processus aliorum Anatomicorum more (qui subinde ἐπίφυσιν cum ἀπόφυσει confundunt) nuncupabimus : Appendicis autem processum simpliciter nunquam, non addito appendicis nomine, proferemus ; quippe interiorem malleolum inferioris tibiæ ossis, appendicis processum esse dicemus. At hæc omnia obiter tantum intellectis nominibus, in ossium descriptionibus erunt obuia, ut et processuum quoque usus in singulis ossibus manifestis euadet.Processuum usus Conferunt autem processus præcipuæ ad commodam articulationem, et ossium commissuram, deinde ad multarum partium exortum, aut insertionem. Si enim ossa nullibi extuberarent, neque collium ritu educerentur, ac rursus uallium modo exculperentur, paucissima ex ipsis nasci, ipsisque inseri possent. Nunc autem processus montis instar prominent, a quo plura quam ex plano pronascuntur, aliaque ei dein (ut sic dicam) inseruntur, et super ipsum exædificantur. Quinetiam processus propugnaculi uice esse, scapularum et uertebrarum processus testabuntur.Κορώνη Κορώνη seu κορωνίς, interpretibus quibusdam cornix dicitur. At ueteres Græci in ossibus hac uoce acutum significabant processum, quem ad arcus cornu et incisionem, ubi neruus sedet, referebant. Huius generis unus utrinque in inferiore maxilla habetur, cui temporalis musculi tendo inseritur. Deinde in temporum osse alius cernitur, quem mammarum papillis assimilant. Sic et in eodem osse alius consistit, qui gallorum calcaribus et scri