Liber I
9

ptorio stilo comparatur. Verum Galenus non eiusmodi acutos processus musculorum insertionibus et exortibus paratos, ita solum appellasse uidetur, sed et nonnulla ossium capita, quæ aliorum ossium sinus articulationis ergo subeunt.In libro de Ossibus Occipitij enim ossis capitula primæ ceruicis uertebræ sinibus articulata, non semel eo nomine appellauit, quum interim, idque potissimum in homine, acuti processus nomen neutiquam mereantur.Κεφαλή. Kεϕάλαιον. Caput. Capitum alia prominentia, alia depressa. Κεφαλή et kεϕάλαιον, Latinis nomine capitis explicantur ; qui hac uoce appellant ossis tuberculum, alterius ossis cauum articulationis motusque arbitrarij occasione subintrans. Et caput rursus prominens aut depressum nuncupamus, ad ipsius ceruicem id referentes. Femoris enim caput, coxendicis ossis sinui inarticulatum prominens dicitur, quod ab ipsius ceruice ad uerticem usque longus pertingat ductus : quemadmodum et humeri caput scapulæ commissum, prominentis capitis loco numeramus, quoniam ipsius eminentissima parte ceruicem aut collum longe excedat. Verum pedij ossiumcapita, quæ tarsi ossibus committuntur, adeo depressa planaque sunt, ut uix dicere queas num ipsa tarsi ossium sinus subintrent, aut tarsi ossium tubercula in se recipiant. Præterea neque in trium tarsi ossium cum osse cymbam referente connexu a sinibus capita distinguere licet ; dein eiusmodi capitula in plerisque uertebris haberi suo loco admonebimus. In præsentia enim sufficit addidisse Græcos Naturæ operum studio flagrantes, capita prominentia nuncupasse, quæ manifestum ostendunt tuber, et ipsorum medio (quantum ad superficiem spectat) magis quam lateribus, aut in orbiculo eminent et extuberant. Depressa autem, quæ adeo obscuro tubere gibboue prædita sunt, ut num caput, num sinus ea uocari debeant, non satis constet. Atque hæc posteriora capita dissectionum periti κόνδυλοι uidentur appellasse, priora autem simpliciter κεφαλαία. At de condylo non ita multo post quædam (quum ita uarie a multis id nomen usurpetur) adhuc subijciemus.Ἄρθρον. Articulus Ἄρθρον quem nos Articulum dicimus, Græci primum uocarunt, ossium commissuram ad motum paratam. Verum Hippocrates crebro, idque potissimum in libris de Fracturis et articulis, ac Galenus etiam in eorundem librorum commentarijs, articulum nominarunt rotundam ossis partem, in proximi ossis cauum sinumue immissam, et capitis nomine dictam.Vertebrum. Vertebra. Σπόνδυλος. Atque huiusmodi caput Latini etiam uertebrum seu uertebram appellare uidentur, quando femoris caput coxendicis ossis sinum subingrediens ita nominant ; quanquam alijs rursus uniuersum coxendicis ossis cum femore articulum ita uocare libuit. Satius tamen fuerit uertebræ nomen dorsi ossibus tantum accommodare, ut nobis uertebra idem significet quod Græcis σπόνδυλος, nimirum quoduis dorsi os : quod et uerticulum nonnullis dicitur, a uerticuli uidelicet forma, quo mulieres fusos aggrauant.Capitum differentiæ Cæterum capita quæ iam dicto modo extuberant, quibusdam ossibus simplicia obtigerunt, ut femori qua coxendicis ossi articulatur, pedij et postbrachialis ossibus, qua digitorum prima ossa subeunt. Alijs duplicia sunt, ac gemina, et sinu quodam interstincta, ut femori qua tibiæ committitur, primis et secundis digitorum ossibus, in inferioribus partibus, quæ subsequentium ossium sinus subintrant. Rursus capitum alia rotunda conspiciuntur, ut femoris supremum caput : alia a dextra sede sinistrorsum longius ducuntur, atque ita quodammodo lata fiunt, ut maxillæ inferioris capita ; et alia a priori sede retrorsum longius feruntur, ut capita occipitij ossis primæ uertebræ sinus subeuntia. Verum etsi a medico nomine medici digno huiusmodi capitum formæ ac differentiæ non minus quam proprij ungues, uel luxationum gratia, sint cognoscendæ, hic tamen prolixius eas subdiuidendas esse haud existimaui, quod accuratissime singula in unoquoque osse persequi conabor. Porro ossium capita non semel Galeno ἐπίφυσεις, seu appendices uocantur, fortassis quod eorum nonnulla appendice constent : quemadmodum femoris capita, superius humeri caput, pedij ossium et postbrachialis capita, quibus primis digitorum ossibus coarctantur. Verum pleraque ossium capita neutiquam appendice formantur. Talus enim prorsus appendice caret, quemadmodum et humerus qua cubito iungitur, et maxilla quoque inferior capita non autem appendices exigit. Vnde non admodum recipienda uenit Galeni oratio, qua κώλοι, hoc est artuum capita, ἐπίφυσεις et κόνδυλοι uocari docuit.In 22 de Vsu partium. Kόνδυλος. Porro kόνδυλον Latini nunc articulum, nunc modum, nunc gibberum, nunc caput, nunc capitulum, nunc digitorum ossa uertunt : quod admodum uarie hanc uocem a Græcis haberi cognoscant. In Galeni enim iam dicta oratione, artuum capita eo nomine nuncupari uidentur. In libris autem de Administrandis sectionibus, ita duo inferiora femoris capita uocat, et tubercula capitaue inferiora humeri, perinde ac si eo nomine indicarentur gemina ossium capita ; quod et Hippocrates in libro de Articulis insinuat, ubi luxatum humerum kόνδυλοiς, hoc est digitorum articulis, restituere docet. Verisimile enim est, digitorum ossa ita ab aliquibus fuisse nuncupata, quod geminis capitibus, quemadmodum femur inferiori sede donentur ; et potissimum prima quatuor digitorum ossa, quæ in luxationis restitutione humerum extrorsum, et dein sursum præcipue ducunt. Cæterum Galenus in pri