Liber I
10

mo de Musculorum motu κόνδυλον appellat depressum ossis capitulum, quando κεφαλή seu caput, κοτύλῃ seu acetabulo, profundoue seu alto sinui confert : κόνδυλον uero, seu depressum minimeque extuberans et planum capitulum, γλήνην, quam sinum esse dicimus, adeo leuiter in osse cælatum, ut an sinus, an capitulum sit, dijudicare uix possis. Atque in hunc modum a primis dissectionis professoribus κόνδυλου nomen procul dubio instituum fuit ; quamuis interim facile curauero ne hoc nomen quicquam obscuritatis alibi in nostra oratione pariat, quum non minus promptum fuerit, obscure et leuiter extuberans capitulum, aut internum externumue femoris caput iuxta genu dicere, quam ambigua uoce condylum, uel nodum, uel quippiam simile sermoni inserere. Ac proinde etiam in cuiusque ossis descriptione perpetuo illud nomen nobis constituemus, a quo postmodum in musculorum, uenarum, arteriarum et reliquarum corporis partium enarratione nunquam discedemus.Τράχηλος, ἀυχήν. Collum, ceruix. Τράχηλον, ἄυχηνα, Latini collum et ceruicem nuncupant, his uocibus ossis partem quæ collo nostro respondet significantes. Collum nanque et ceruix tenues ossium sunt processus, quorum extremum crassius redditum in ossis caput finitur. Huiusmodi ceruices nullibi perinde conspiciuntur ac in femore, iuxta elatissimum ipsius caput coxendicis ossi inarticulatum.Galenus initio libri de Ossibus Dein in maxilla inferiori adeo insignis ceruix se offert, ut et caput inferioris maxillæ ceruicis nomine ab Anatomicis subinde donatum sciamus. Quin etiam in talo quoque ceruix apparet, ante orbiculatum ipsius caput conspicua, quod nauiformi ossi inarticulatur. Ad hæc, pedij et postbrachialis ossa, qua digitis coarctantur, ceruices ostendunt. In reliquis autem ossibus illæ non æque manifesto conspiciuntur. Cæterum aliquando non modo tenuiores ossum partes in capita extuberantes ceruices dicuntur, quin etiam et tenues processus ita uocamus, qui latiores redditi sinum constituunt cui aliud os coarctatur. Quod si in aliquo osse conspicitur, sane in scapula est manifestissimum, cuius arctior pars ante sinum cui humerus inarticulatur posita,Galenus in libro de Ossibus ceruicis quoque nomen ab Anatomes professoribus obtinuit.Κοτύλη, ὀξύβαφον. Acetabulum, etc. Κοτύλην et κοτυληδόν ac deinde ὀξύβαφον, Latini in ossium descriptione (nulla nanque nobis modo mensurarum est ratio) acetabulum et acceptabulum, et uulgo pyxidem, et interdum bucellam uocant : his nominibus sinus indicantes, qui altius profundius’ue descendunt, excauanturque, ac ossium capita excipiunt. Obseruantur autem eiusmodi sinus seu acetabula in coxendicis osse, ubi femoris caput admittitur : dein et in osse cymbam referente, in quem tali caput ingreditur. Neque sane in corpore alij sinus, quibus ossium capita inarticulantur, illis duobus profundiores existunt. Verum arbitror a primis dissectionis professoribus, non solum insigniter profundos sinus eo nomine appellatos esse, sed omnem sinum alterius ossis caput excipientem, modo quiuis illum primo intuitu sinum esse attestaretur.Γλήνη Γλήνη autem ab ocularis sinus (quantum coniector) forma sinus dicitur, qui leuiter et superficietenus tantum cauatus est : ac talis occurrit, ut ignores num aliud os admittat, aut aliud os subeat, nihilo secus quam si duo plani læuigatique asseres inuicem imponerentur. Atque sic γλήνη, depresso responderet capiti, quod omnium primum κόνδυλον nuncupatum esse arbitror. Tales sinus habentur in tarsi ossibus, qua pedij ossa ipsis coarctantur. Item ossis cymbam referentis sedes, quibus id tarsi ossa excipit, huiusmodi quoque sunt : ut et brachialis ossium nonnulla, quibus postbrachialis ossa articulantur. Præterea in prima ceruicis uertebra, ubi hæc depressa secundæ uertebræ capitula admittit. Verum hæc non ita dico, quasi inhibere uelim sinus quosdam (qui etsi manifesti sinus formam præ se ferant, tamen non admodum profunde insinuantur) etiam γλήνας appellari. Nollem enim contentiose rixari, num tibiæ ossis sinus quibus inferiora femoris capita insident, κοτύλης aut γλήνης nomen mereantur. Attamen si articulationis species diligenter discusserimus, meritissimo κοτύλην uocabimus apparentem sinum, γλήνην uero sinum adeo obscurum, ut ambigamus an uere sinuum numero uenit adscribendus.Sinuum et Capitum usus. Quamobrem autem sinus nunc leuiter, nunc profunde a rerum Opifice insculpantur, sequenti Capite, quod ossium commissurarum differentias explicabit, ostendemus : quandoquidem articulationis gratia tam sinus quam capita formantur. Hic autem suffecerit nomina duntaxat declarasse : et si cui interim uisum fuerit, licebit et sinuum differentias hic quoque sermoni obiter adijcere.Sinum[1] differentiæ Quippe præterquam quod alij alte, alij uero in superficie tantum inciduntur, alij rotundi orbicularesque sunt, ut coxendicis ossis sinus femoris caput excipiens, et digitorum ossium sinus, quibus postbrachialis ossa inarticulantur. Alij autem oblongi sunt, ut radij sinus brachiali admittens : et primæ uertebræ sinus, qui occipitis ossis capitula excipiunt : et maxillæ superioris sinus, admittendæ inferiori maxillæ parati, in horum quoque sinuum numero reponuntur. Alij gemini sunt, ut tibiæ ossis sinus, quibus inferiora femoris capita committuntur : dein digitorum ossium sinus plerique gemini quoque censentur. Alij trochleis rotulisque respondent, ut humerisinus ulnam admittens. Alij C referunt, ut sinus ulnæ, quem humerus ingreditur. Cæterum ut sinus et capita articulo

×Sic.