Liber I
11

rum gratia constituuntur,Ἴτυες. Ὄφρυες. Ἄμβωνες. Χείλη. Supercilia. Labra. ita quoque et ἴτυες, ὄφρυες, ἄμβωνες, χείλη, quæ Latinis supercilia et labra nuncupantur. Sunt autem processus ad sinuum orbem instar labrorum prominentes, et sinus profunditatem augentes. Hi tametsi in omnibus articulis fere et ossium commissuris conspicui sint, euidentissime tamen ipsorum naturam in profundissimis sinibus ostendunt. Quare etiam in coxendicis ossis sinu, cui femur inarticulatur, altissima maximeque prominentia uidentur supercilia, ut sinum impensius cauum redderent, femorisque luxationem accuratius prohiberent. Quo minus enim ossa prompte luxentur, supercilia in primis conducunt.Βαθμίδες Βαθμίδες autem sinus quidam sunt, qui basis firmamentique ritu, ultra quam animanti ex usu fit, os moueri haudquaquam sinunt. In anteriori enim humeri sede, et in posteriori sinus exculpitur, singulos ulnæ processus excipiens. Anterior nanque sinus priorem ulnæ admittit processum, quando cubitus extreme flectitur : posteriorem autem sinum posterior ulnæ processus in cubiti extensionibus ingreditur. Quoniam itaque posterior sinus in anteriorem non est peruius, hi ulnam ultra quam expedit haudquaquam moueri sinunt. Si enim essent peruij, neque processibus obuiam irent, cubitum æque in acutum angulum extenderemus, atque modo flectimus. Merito itaque primi dissectionum professores, hos sinus βαθμίδας uocarunt : quamuis Hippocrati non huiusmodi tantum sinus ita appellentur, uerum etiam reliqui, in quos tubera ossium ingredientia insidunt.Libro de Fracturis Vlnæ nanque sinum C modo exculptum, et quem humeri orbita subit, βαθμίδα nuncupauit, quemadmodum alij totum cubiti cum brachio articulum. Illi quos prius in humero narrabam sinus, id priuatim sibi uendicant, quod soli fere omnium sinuum alterius ossis processus in articulorum motibus excipientium, ij cartilagine uix incrustentur :Sinus articulationis nomine non paratis[2] quemadmodum alij plerique ossium sinus, articulandis ossibus non parati, sed solum in hoc incisi ut ligamenta aut musculi in ipsis ualidius aptiorique sede inserantur, et interdum quoque aliqua ex ijsdem initium commodius ducant. Cuiusmodi sinus in interno latere magni externique processus femoris obseruatur, et in talo et calce, in medio duorum articulorum, quibus hæc ossa inuicem coarctantur. At hæc omnia (quemadmodum et sinus, quibus tendines uehuntur, atque ne sua aberrent sede continentur, quales in externa radij sede iuxta brachiale occurrunt) in priuatis ossium descriptionibus magis erunt obuia : etsi aliud quodpiam nomen, quo in ossium descriptione utendum erit, hic prætermiserim, id sequentibus Capitibus recensebo. Vereor enim ne ista, utcunque utilis sit, ante ossis cuiusque enarrationem prolixitas, ab Anatomes studio aliquem properandi cupidum deterreat, isque non mediocri dispendio aliud perquirat compendium. Quamuis non minus Galeni librorum occasione, quam quæ subsequetur ossium descriptionis gratia, in hunc modum nomina prælibare operæ precium fuit.

DE  OSSIVM  INTER  SE  STRVCTVRA  ET  CONTEXTV. CAPVT IIII.

Ossa humani corporis instar unius continuique ossis, lapideæ cuiusdam statuæ modo, effingi nequierunt. Nam etsi ita quidem hominis fabrica iniurijs minus foret obnoxia, et ipsius ossa firmiorem sedem adipiscerentur, neque luxari, neque excidere ac distorqueri possent : tamen quia homo motu (qui animali maxime, si quid aliud, proprius censetur) neutiquam destitui debuit ; et quum motus citra ossium diuisiones commissurasque haud perficiatur, hominem e multis ossibus fabrefieri magnopere conduxit.Hominem pluribus ossibus constare, motus gratia. Quinetiam ossa inuicem componuntur non solum motus gratia, sed etiam alicuius corporis transitus occasione, aut securitatis, seu noxijs ferendis pertinaciæ causa, aut partium diuersitatis nomine. Propter motum quidem digitorum ossa inuicem committuntur, deinde ulna et radius cum humero, et humerus cum scapula, et femur cum tibia, præter eiusmodi innumeros ossium connexus.Transitus expirationis gratia. Transpirationis uero seu transitus alicuius corporis gratia suturas capitis efformari, tunc dicam, quando has fuliginosa cerebri recrementa transmittere, et duræ cerebri membranæ fibris uiam præbere docebo, ex quibus membrana caluariam succingens conflatur.Gratia difficultatis patiendi. Pariter quoque et in capitis suturarum sermone (ne longius exempla petantur) caluariam non uno osse, sed pluribus efformari audies, ne forte hæc quapiam ex parte læsa late rumpatur, uitiumque ueluti in fictilem ollam longius quam ad ossis circunscriptionem pertingat, sed ut ipsum una cum osse ad suturam terminetur.Partium differentia gratia. Ad hæc, propter partium differentiam, uerticis ossa utcunque mollia duris temporum ossibus committi, in eorum ossium commissurarum sermone intelliges. Omnia igitur ossa inter se contigua sunt, et neque os ullum (nisi fortassis quod ab υ imagine ὑοείδες nuncupatur, etsi quod in cordis basi consistit) seorsim per se habetur, sed aut pars continui est, aut aliud os contingit, ac alteri adnectitur : adeo ut sagax rerum parens Na

×Sic [parati].