Liber I
12

tura, ossibus tanquam uno continuoque et tanquam pluribus ad commemoratos usus hominem uti uoluerit. Quod uero cartilago et interdum ligamenti portio inter ossa quæ inuicem committuntur interuenit, uilius pendendum arbitror,Libro 2 de Partibus animalium, capite 9 et libro 3 de Historia animalium capite 7. quam ut eius gratia cum Aristotele minus apte possimus dicere, ossa inter se esse contigua : quamuis interim is ossa uenarum modo continua esse attestetur, præterea etiam asserens hæc ex dorsi spina non secus quam uenas a corde principium ducere. Hanc porro integram ossium mutuo cohærentium seriem Græci σκελετόν, quasi assicatum esset cadauer, nuncuparunt. Cæterum ut uarius compositionis usus est, ita quoque multiplex eiusdem est ratio : quam modo obiter in tabellam primum reijciam, latius singulas commissurarum differentias dein explicaturus.

 

TYPUS COMMISSURARUM

OSSA INGENTIUM

Humani corporis ossa inuicem committuntur
structuris, quæ

 
 

 

 
Motum edunt Nullus penitus habent
motum, fiuntque
per
     
         
Manifestum et ciudentem, ut dearticulo femoris in coxen dicis osse, primae vertebrae cum secunda, ulnae cum humero. Hic contextus Anatomes prosessoribus diarthrosis vocatur. Obscurum et Observatu difficilem ut tail cum osse cymbam referente, et tarsi cum pedii ossib. tali ad calcem coarticulatio. Haec structura synartbrosis dicitur.
     

Componuntur autem ista

         
Enarthrosi, quæ femoris caput in acetabulum coxendicis ossis et tali caput in nauiformis ossis acetabulum inarticulantur.

Arthrodia, ista specie prima uertebra ad secundam, et tarsi ossa cum pedij ossibus, quasi planis superficiebus coarctantur.

Ginglymo, quo ulna cum humero, et calcis os cumtalo ingressu mutuo connectuntur.

 

Gomphosim, hac constructionis specie dentes tanquam claui maxillis infiguntur.

Suturam, qua specie multa capitis et nonnulla maxillæ superioris ossa ferrata compagis modo inuicem construuntur.

Harmoniam, hac (præter alia) nasi ossa ueluti simplices lineas mutuo compactas cernimus.

Symphysim, qua humiliora pectoris ossa inter se, et appendices suis ossibus concinne coalescunt.

             
 

Atque haec omnia committuntur

             
  Alicuius partis ope, aut

Nullius partis beneficio. Ita enim in natu grandioribus appendices ipsorum ossibuscoalitas cernimus. Deinde omnes suturæ, quemadmodum et harmoniæ absque corporis alicuius auxilio hærent.

       
 

Ligamenti, ut uniuersi ossium nexus qui motu pollent uoluntario. Atque hac commissuræ ratio synarthrosis uocatur.

Carnis, ut omnes ossium commissuræ quas musculi circumdant. Præterea dentes in suis alueolis quasi carnis beneficio innecti uidentur. Hanc synarcosin uocamus.

Cartilaginis, cuius iteruentu pubis ossa inuicem nectuntur, et in minoribus natu humiliora pectoris ossa. Insuper appendices in prima adhuc ætate cartilagine glutinis modo mediante, suis ossibus connascuntur. Dicitur autem iste connexus synchondrosis.