Liber I
13

Huiusmodi itaque commissurarum differentijs ossa inuicem committuntur.Ἄρθρον. Articulus. Euidentes motus. Ac primum quidem uoluntarij motus gratia eorum naturalis fit compositio, quæ a Græcis ἄρθρωσιν et ἄρθρον, nobis articulatio articulusque nuncupatur. Verum motus huiusce in omnibus articulis non eadem est ratio, quando quidem alij motus euidentes sunt, neque quenquam latent ; nemo enim non caput super collum moueri sentit, femurque ad coxendicis os, et extremam manum ad cubitum, ac præter innumeros articulos, ipsosque digitos.Διάρθρωσις. Liber de Articulis ossis iugalis docens luxationem Hæc articulationis species euidentem motum ostendens διάρθρωσις dicitur, quasi laxa esset dearticulatio : quemadmodum et Hippocrates eam ἀπάρθρωσιν, quasi abarticulationem uocauit.Motus obscuri. Aliorum uero articulorum neque ualidus neque manifestus, sed obscurus adeoque difficilis latensque motus sentitur, ut is neutiquam a singulis prompte dijudicari queat. Cuius enim postbrachialis ossium ad brachialis ossa coarticulationis motus non est obuius : si tamen in planam superficiem primum digitos extenderis, ac indicem dein minimumque digitum medio et annulari instar X aut decussatim subieceris, digitorumque radicibus ueluti semicirculum statuere coneris, postbrachialis ossa non prorsus immobilia apparebunt. Atque idem quoque in brachialis ossium inter se commissuris, et calcis cum talo, talique cum osse cymbam exprimente, ac rursum huius cum tribus tarsi ossibus, et calcis cum tarsi osse cubum referente, tarsique ossium cum pedij ossibus usu uenit. Harum nanque commissurarum ne obscurissimum quidem motum, nisi mente sedulo adhibita, animaduertes.Συνάρθρωσις. Coarticulatio. Vocata est autem hæc articulationis species συνάρθρωσις, quasi coarticulationem dixeris, solius motus quantitate a dearticulatione discrimen recipiens. Cæterum utranque articulationis speciem Natura non simplici compositionis genere nexuit, quemadmodum etiam neque omnibus articulis par motus attribuitur.Articulos omnes non ijsdem agi motibus. Alij enim flectuntur et extenduntur, atque in hoc illudque latus adducuntur et abducuntur, ac demum in gyrum quoque circumuertuntur. Femur enim et brachium hos motus ostendunt ; quippe brachium pectori adducis, et retrorsum ad dorsum agis, dein sursum ad caput moues, deorsumque ad ilia fers : ac demum circumuertis quoque, cum pollice in mensam fixo, reliquis digitis circulum quam potes maxime moliris. Ita et femur antrouersum retrouersumque et introrsum ad aliud femur, et extrorsum ab alio ducis, et circumuertis pariter, cum calce in terram firmato digitos huc atque illuc in latera agis. Hoc enim pacto circumuersionis motum subaudire conuenit, non autem cum brachium modo antrouersum, modo sursum, modo retrorsum, modo deorsum, succedentibus motibus ueluti in circulum moues ; quod in usibus musculorum explicandis diffusius persequemur. Alij articuli duntaxat flectuntur et extenduntur, atque in latera mouentur, omnis motus circumuersionis expertes, ut prima digitorum internodia, et ipsum brachiale qua cubito iungitur. Alij uero flectuntur et extenduntur, simulque circumuertuntur, nullum interim in latera motum sibi uendicantes. Vt radius simul quam ulna ad humerum flectitur et extenditur, ac etiam ad humerum circumuertitur, seu in pronum supinumque agitur. Alij solum flectuntur et extenduntur, ut ulna ad humerum, et tibia ad femur, et secunda et tertia quatuor digitorum internodia, et tertium pollicis. Alij duntaxat circumuertuntur, ut prima ceruicis uertebra supra secundam, uelut ad axem cum uniuerso capite circumuoluitur : et radius supra ulnam non nisi in pronum supinumque circumuersionis motu dicitur. Quoniam igitur omnes articuli non simili pollent motu, nequaquam mirum uideri debet diuersa quoque compositionis specie eosdem compingi.Tres articulorum formæ Ad species hæc seu forma est tripartita, a uetustissimis Græcorum qui filios dissectionis rationem docebant, triplici uoce donata, ἐνάρθρωσει, ἀρθρωδίᾳ, γιγγλύμῳ, quanquam fortassis hæc nomina a Diocle, et illis qui primum resecandi rationem commentarijs tradidere, postmodum fuerint confusa.Ἐνάρθρωσις Ἐνάρθρωσις itaque articulationis speciem notabat, in qua excipientis ossis cauum sinusue altus, et acetabuli modo exculptus est. Caput autem quod illi inarticulatur extuberans, adde et sinum in hac articulationis differentia similiter ac caput esse simplicem, unicum scilicet sinum et unum caput, perinde ac in femoris articulatione cum coxendicis osse, et in humeri cum scapula, et postbrachialis pedijsque ossium cum primis digitorum ossibus fieri conspicimus. Commemorati modo articuli manifestis pluribusque motibus donantur. Femur nanque et brachium, cuius os humerum dicimus, flectuntur, extenduntur, ad latera ducuntur et circumuertuntur. Prima autem digitorum ossa non circumuertuntur, quod cum musculorum ratione et ossium quæ sesamo comparantur, tum etiam articuli constructionis gratia accidere audies. Huiusmodi etiam articulatione brachiale radio iungitur, quod flectitur et extenditur, et in latera agitur. Radius quoque humero ἐνάρθρωσει committitur, quare etiam pluribus motibus donatur ; flectitur enim et extenditur simul cum ulna, et deinde circumuertitur,Quando in simplici articulo Natura enarthrosin moliatur. adeo ut Naturam ἐνάρθρωσιν in simplicibus articulis, qui continua et non intercepta cartilaginis incrustatione, ut sic dicam, perficiuntur, confinxisse constet, quoties ipsi pluribus motibus idem os moueri uisum fuit, in illis motibus quam