Liber I
14

simplicissimo minimeque gemino utens ossium connexu. Tali uero caput ossi cymbam referenti hac articulationis specie iungitur, ut etiam quædam brachialis ossa inuicem articulari suo loco docebimus, non minus quam secundæ, tertiæ, quartæ et quintæ costarum cartilagines hac articulationis specie pectoris ossi coarctantur. In præsentia enim abunde est commissurarum differentias naturasque enarrare, et in illis scopum Conditoris recensere, quibusdam tantum additis exemplis, qualia hæc posteriora in obscuris motibus censeri queunt. Omnes enim articulos semper enumerare etsi promptissimum mihi quidem esset, illi tamen Anatomes tyronem nondum explicatis ossibus remorarentur, ac negocij difficultate a pulcherrima Dei operum inquisitione absterrerent.Ἀρθρωδία. Ἀρθρωδία itaque articuli species est, quæ cauum sinumque leuiter et superficietenus exculptum, et caput ossis depressum adipiscitur, et ueluti planarum superficierum connexu fit ; et quemadmodum in enarthrosi quis sinus caputque sit indicare leuis est negocij, ita e diuerso in arthrodia utraque ad adeo obscura sunt, ut ignores cuinam ossi sinus aut capitis nomen opportune debeas adscribere, perinde ac si duas superficies planas inuicem incumbere fingeres. Hac specie committuntur tria interiora tarsi ossa cymbam referenti ossi, et pedij ossa tarsi ossibus, nonnullas brachialis ossi, et clauicula summo humero. Atque in his commissuris adeo obscuri sunt motus, ut perquam ardue sentiri possint.Quando Natura arthrodiam constituerit. Quasi Natura hanc articulationis speciem in simplici articulo tentaret, ubi uix tantillum os moueri statuit. Nullibi enim simplicem eandemque ueram arthrodiam reperias, ubi manifestus sit motus : quemadmodum forte duplicem obseruabis manifesto motu præditam, sed illo fere unico et simplici. Prima nanque ceruicis uertebra nullo motu alio quam liquido circumactu super secundam moueri probabitur, et duobus interim locis prima hominis uertebra secundæ per arthrodiam iungitur, utrinque scilicet ad secundæ uertebræ dentis latera, et dens ipse quodammodo arthrodia primæ uertebræ committitur. Quanquam in his uertebrarum nexibus sinus capitaque adhuc manifestiora sint quam in simplicibus, quas antea enumerauimus, arthrodijs. Ad hæc, eiusmodi quoque arthrodiam obseruabis in reliquis etiam ceruicis, et thoracis quoque omnibus, ad eam usque quam ab incumbente ipsi uertebra et ab ipsi subiecta suscipi exponam. Nam earum uertebrarum connexus, qui ad radicem spinæ seu posterioris uertebrarum processus consistunt, ita committuntur, ut subingredientes unius uertebræ partes leuissime protuberent, et partes aliam uertebram admittentes superficietenus tantum sinuentur. Quamuis in his uertebris præter flexionem et extensionem, etiam aliquis in latera motus obseruetur. Atque ita si eiusmodi duplicem uertebrarum ad se inuicem articulationem arthrodiam esse dixerimus, hanc non exacte simplicis motus gratia perpetuo fieri etiam fatebimur.Γιγγλύμος Γιγγλύμος, quæ tertia articuli species censetur, manifestis sinibus capitibusque perficitur, sed nequaquam simplicibus. Fit enim ginglymos, quoties mutuo ingressu ossa inuicem iunguntur : ita ut unius gibba alterius ossis caua subintrent, et rursus unius ossis sinus alterius gibba admittant,

[Illustration]

Hic A ferrum seu cardinem notat, parieti infixum : B autem, ferrum quod ostio seu fenestræ nectitur.

perinde ac si digitos mutuis ingressibus committas, aut ostiorum cardinibus hanc articuli speciem conferas, in quibus ferrum parieti infixum illud quod ostio committitur excipiat, ipsique etiam ostij ferro parietis ferrum subintret. Ad hæc enim imagine præsens articulationis species nomen inuenit. Hæc in genu occurrit ; tibiæ enim os duobus donatur sinibus, in quorum medio tuberculum prominet ; femoris autem inferior pars duo exigit capita, tibiæ ossis sinus ingredientia ; dein in capitum medio sinus uisitur, tibiæ ossis tuber suscipiens. Eadem ratio in secundis et tertijs quatuor manus ac pedis digitorum articulis seruatur, et in tertio manus pollicis internodio, et in secundo pollicis pedis. Superius enim horum articulorum os duo obtinet capita, in quorum medio sinus consistit : inferius uero ac (ut sic dicam) ungui uicinius os, duobus donatur sinibus tubere quodam diremptis. Ad hæc, humeri cum ulna articulus ginglymo elegantissime perficitur. Vlnæ enim sinus humeri tubercula excipit, et rursus ulnæ tubera humeri sinus mirifice subeunt. Atque in dictis iam ossibus ginglymos in uno continuoque fit articulo, qui solam extensionem et flexionem nanciscitur, nullo interim alio motu præditus,Quando Natura gynglymon formauerit. non aliter quam si hac articuli forma rerum Opifex utendum duxisset, quoties articulum duntaxat flecti extendique, aut alio simplici tantum motu agi oportuit. Huc quoque (quantum coniectura assequi ualeo) ueteres Græci reposuerunt ossa inuicem distinctis remotisque articulationibus commissa, quæ simplici motui præficiuntur ; idque tunc potissimum, dum illæ articulationes inter se in susceptione uariant.Quibus modis duplices articuli formantur. Radius nanque ulnæ duplici articulo committitur, et eius beneficio tantum simplici motu, qui in supinum pronumque fit, pollet. Iuxta humerum enim ulna in sinum sibi exculptum radij admittit capitulum, et iuxta brachiale radij sinus ulnæ capitulum