Liber I
15

excipit. Idem in calcis et tali connexu (ut et ginglymos obscurum motum edentes aliquot recenseam) obseruatur. In posteriori enim sede talus calcis tuber assumit, in anteriori uero calcis sinui caput tali inarticulatur, adeo ut meritissimo et hic quoque mutuis ingressibus ossa articulari dicantur. Pariter huc quoque ueteres retulisse uidentur duplices articulationes, etiamsi mutuo eodemque uario non fierent ingressu, sed simili utrinque modo, ut capitis ad primam uertebram connexus censeri posset. Duobus enim inuicem distantibus primæ uertebræ sinibus, duo occipitijs ossis capita ueluti enarthrosi articulantur, neque quicquam dextri lateris articulatio a sinistri, specie formaue discrepat. Sic quoque et aliæ uertebræ inter se coarctantur. Nam inferior seu subiecta superiori seu superpositæ duplici articulo committuntur, illis nimirum articulis qui ad spinæ seu posterioris uertebrarum processus radicem haberi dicentur. Non enim de uertebrarum nexu, quem suis corporibus moliuntur, in præsenti loquor : quum is, quantum ad propositum spectat, uarius sit, quemadmodum etiam uertebræ supra duodecimam thoracis consistentes, quod ad articuli formam attinet, posterioribus articulis arthrodia mutuo iunguntur, quæ uero duodecimæ subiacent, quodammodo enarthrosi. Verum si huiusmodi uertebrarum nexus, quia duplices (unus utrinque nimirum ad latus) sint, sub ginglymo complecteremur, etiam aliquot huius generis articulationes non simplici tantum motu donatas fateremur, quum uertebræ præter extensionem et flexionem, in latera quoque nonnihil agantur. At non arbitror ueteres illos Anatomicorum præcipuos, uertebras ideo ginglymo articulari dixisse, quod, prima ceruicis et duodecima plerunque thoracis uertebrarum duntaxat exceptis, semper una uertebra superiori parte suscipiatur ab alia, et inferiori parte inferiorem suscipiat, aut contra, superiori parte aliam suscipiat, inferiori autem suscipiatur.Libro de Ossibus et 3 libro Commentariorum in Hippocratis libros de Articulis. Quamuis id Galenus satis innuat, hac ratione ginglymon fieri autumans : et forte non animaduertens, si uerum assereret, tunc oportere tria ossa ad articulationem concurrere, primum scilicet os uertebram, quæ superiori sua sede exciperetur, et secundum uertebram, quæ superiorem hanc sedem exciperet, et tertium uertebram, quæ a mediæ seu primæ uertebræ inferiori sede susciperetur. Vt enim una suscipiat eademque suscipiatur, præter illam et suscipientem et susceptam quoque concurrere necessum esset. Atque hac etiam ratione ad plurima ossa ginglymos referendus esset, ad ea nimirum quæ ima sui parte aliud os subirent, et superiore aliud admitterent : aut ex aduerso, in superiori sede aliud ingrederentur, inferiori autem aliud exciperent, nullo articulationis formæ habito respectu. Et huius generis censerentur prima digitorum ossa, quæ superiori sede per enarthrosin postbrachialis ossibus iunguntur, et ima parte subsequentis ossis digiti sinus subeunt. Verum de digitorum uertebrarumque connexibus suo loco cumulatim pertracturus, nunc commissuras nullum prorsus motum ostendentes exequar, si prius admonuero nullum hactenus dictorum ossium contextum fieri, nisi sinibus et capitibus seu superficietenus læui lubricaque cartilagine incrustatis, si modo uertebrarum corporum ad inuicem, et sacri ossis cum duobus ipsi coarctatis ossibus connexum secluseris, in quo cartilagineum ligamentum priuatim interuenire posterius audies. Quæ uero iam narrabuntur commissuræ omni prorsus motu destituæ, læui lubricoque contactu neutiquam fiunt.Γόμφωσις. Atque harum prima γόμφωσις dicitur ; estque cum instar claui os ossi infigitur : qua dentes ad unum omnes maxillarum præsepiolis tanquam claui adeo impinguntur, ut ne tantillum quidem moueantur. Cæterum ueteres interdum instar claui connexum, etiam ad articulum sed alia ratione contulerunt, quum ossa inuicem alterius ossis beneficio tanquam claui cuiusdam interuentu coarctari dicerent ; quemadmodum Aristoteles innuit,Capite 9 libro 2 de Partibus animalium. quum duo ossa caua in medio clauum habere scribit tibiam et calcis os sinus obtinere, et talum suis tuberibus eos sinus claui ritu ita subire arbitratus, ac si duo asseres eodem spiculo committerentur. Verum trigesimo tertio Capite tali natura tradetur, cuius connexus ad tibiam et calcem ginglymo et in hominibus et in quadrupedibus articulatur. Homines enim talo non destituuntur, quamuis is a solipedum ac bisulcorum talo forma (non autem situ) discrepet. Nam tibiæ omnibus subijcitur, et calci, aut quod calcis uicem gerit ossi articulatur. Femoris enim os tam in auibus quam in equis et porcis, et reliquis quadrupedibus, Aristotelem, et in tertio de Vsu partium Galenum lusit, quod in illis æque ac in hominibus femur uisu obuium non sit : ut modo in suum locum asseruem, quæ in libro de Communi animalium gressu Aristoteles, ob ignoratum ipsi in quadrupedibus et auibus femoris os, et brachij os, parum recte posteris tradidit.Ῥαφή. Sutura. Sutura, quam ῥαφήν Græci appellant, compositio quædam est ad consutarum rerum similitudinem. Hanc nonnulli quum explicare student, serratam compagem structuramque alij in unguem commissuram esse definiunt. Sed illi nobis in memoriam reuocant, mutuum serrarum contrario occursu ingressum, quo dentatæ alterius serræ partes in alterius sinus subeunt. Hi uero quæ in unguem committi dicuntur, cum gibbæ