Liber I
17

primo de Administrandis sectionibus libro commendatione, ossium structuras enumerat, ipsius dogmati non accessi, quo suturam, harmoniam et gomphosim synarthrosis species esse docet. Ego enim synarthrosi obscurum et non manifestum ascripi motum : ijsdemque articulationis differentijs ac formis illam atque diarthrosin fieri commemoraui, deinde suturæ, harmoniæ et gomphosi non obscurum aut difficilem, sed nullum prorsus motum dedi, et has connexus species nequaquam articuli nomine cum Galeno sum complexus ; quod profecto neque ab ipso faciundum fuerat, nisi brachialis, et postbrachialis, et tarsi, et pedij, et costarum cum pectoris osse cartilaginum constructionem suis locis narrans, hæc per synarthrosin committi falso asserere uoluisset. Quum enim inibi uere hæc ossa synarthrosi coarctari diceret, non ne animaduertendum ipsi fuerat hæc neque sutura neque harmonia neque gomphosi connecti ? Quod sane fieret, si modo synarthrosis species harmoniam neque gomphosim recte statuisset. Verum per me cuiuis integrum erit de synarthrosi ex suo arbitratu constituere : si interim non ignoret hanc longe secus in omnibus fere Galeni libris accipi, quam initio libri de Ossibus. Nam uel in XIII, XIX, XXI, XXIIII Capitibus eiusdem libri, aliter quam initio, Galenus sentit. Deinde Introductorij seu Medici author, Galeni decreto non acquiescens, et sibi priuatim ossium connexus diuidens, inquit : Ea aut ad motum componi uocarique compositionis seriem ἄρθρον, seu articulum, aut ad nullum motum, ac tunc συνάρθρωσιν appellari, cuius species suturam, gomphosim et symphysin enumerat. Verum hac ratione brachialis, postbrachialis, tarsi et pedij ossium compositioni synarthrosis accommodari nequaquam possit, quum neque sutura, neque gomphosi, multoque minus symphysi inuicem connectantur. Insuper magis a Galeni dogmate recessi, quum omnes ossium commissuras aut alicuius corporis beneficio, aut nullius committi propositum fuit : quandoquidem Galenus id soli symphysi in libris de Ossibus tribuerit, atque synneurosin, synsarcosin, et synchondrosin, symphyseos tantum species enumerauerit. Quod autem illum non sim secutus, primam occasionem mihi ipsius præstitit oratio, qua fungosa molliaque inter se nullis medijs per symphysin connasci, sicciora uero densioraque nonnullis intermedijs coalescere docuit. Comperio enim in mollibus adhuc et teneris ossibus appendices cartilaginis interuentu suis ossibus uniri, in duris uero et assicatis, et in senibus, nihil prorsus symphysin intercedere. Deinde nulla prorsus mihi se exhibet symphysis, seu unio, quam ligamenti interuentu uere unitam liceret asserere : adeo ut synneurosis sub symphysi comprehendi nequeat, dum modo nulla unio ligamenti ope perficitur, uti sane articuli ad unum omnes ligamenti beneficio coëunt, nunc (ut et antea dixi) orbiculatim obducti, nunc etiam in mutuo ossium contactu interuenientis. Præterea ad amussim mihi singula perpendenti, multo adhuc minus symphysis sese obtulit, quam carnis interuentu committi quis recte assereret. In nullo enim ossium connexu caro intercedit, nisi fortassis in dentium cum maxillis connexu, qui gomphosis, non autem symphysis censetur : quantumuis etiam dentes nullum ostendant motum, non magis scilicet quam harmonia aut sutura. At carnis interim, hoc est musculorum auxilio, omnes fere committuntur articuli : quem connexum συνσάρκωσιν a ueteribus appellatum fuisse diximus, quam symphysis speciem nemo dicere possit. Ad hæc (ut huic Capiti finis aliquando tandem imponatur) Aristotelis quoque locus secundi libri de Partibus animaliumCapite nono. ut promptius a Galeno dissentirem admonuit : ubi Aristoteles ossa neruis, carne et cartilagini committi affirmat, eum connexum universim ad omnes ossium commissuras doctissime referens. Quamuis etiam hanc Aristotelis sententiam Galenus haud oscitanter præterijt, quando eorum quæ in libro de Ossibus docuit oblitus, ad finem secundi de Administrandis sectionibus libri, ossium constructiones perfunctorie, licet sane eleganter, percurrit, et quodammodo Aristotelis uerba recenset.         

CAPITIS STRVCTVRÆ RATIO, QVOTQVE EIVSDEM FIGVRÆ. CAPVT V.
Quinque sequentium figurarum Index

Prima quinti Capitis effigie naturalis capitis, seu caluariæ figura instar oblongæ spheræ utrinque leuiter depressæ efformata, et anterius posteriusque extuberans, delineatur. Secunda effigies, primam non naturalem capitis figuram demonstrat, in qua anterior eminentia perijt. Tertia effigies secundam capitis figuram non naturalem ostendit, in qua anterior eminentia dependitur. Quarta effigie tertia non naturalis capitis figura indicatur, in qua utrunque tuber, anterius nimirum et posterius, intercidit. Quinta effigie, quartam non naturalem capitis figuram expressimus, in qua ambæ eminentiæ ad latera, non autem antrorsum retrorsumque spectant.