Liber I
18
PRIMA FIGVRA V CAPITIS. SECVNDA. TERTIA. QVARTA. QVINTA

[Illustrations]

Caput oculorum gratia formatum. Libro 7 de Vsu partium. Humanum caput oculorum gratia efformari, cancrorum, scarabeorum, et quorundam quæ capite destituuntur animalium oculos manifesto commonstrare, Galenus docuit. His siquidem oculi super processus prælongos locantur, neque imi, quemadmodum os, nasus et aures in pectore ipsis conduntur. Oculos etiam alta eguisse sede, attestantur hostium incursus latronumque speculatores, qui muros, montes et altas turres eodem usu ascendunt, quo nautæ nauium antemnas, terram ocyus, quam qui subsunt in naui, conspecturi. Commemoratis igitur animalibus testacea et dura cute obtectis, integrum fuit oculos in oblongis processibus tuto reponi, quod illi duriores erant suturi, et tunica extrorsum obduci poterant, quæ ab illorum animalium cute prognata, simul durissima et testacea esset. Homini uero propter corporis substantiam, et mollem tenuemque qua oculi inuestiuntur membranam, totos oculos necessario molles habituro, hi prælongis processibus citra periculum apponi nequierunt. Quando itaque in imo hominis oculos locare non erat eorum functioni commodum, nudis uero ceruicibus eos adnectere haudquaquam decebat, et quum Natura nec oculorum usum prohiberi neque eorundemque securitatem uitiari uellet, partem extruxit altam, et eleganter oculos ab iniurijs uindicantem.Quid Natura oculos muniverit. Superius enim palpebras, cilia, et frontis os collocauit : inferius uero præter palpebras, malæ etiam et genuæ oculos tutantur. Internis autem partibus nasus muri instar oculis interiectus est, exterius deinde ualidissimum os externum oculorum sedis angulum occupat, adeo ut excelsis et extuberantibus undique partibus oculi sepiantur, utiliterque ueluti in sinuosa ualle latitent. Cæterum horum quæ oculos muniunt coaceruatio et congeries, caput minime est : quamuis etiam illa sine capite consistere nequeant.Cerebrum oculorum gratia in capite locari. Et dein cerebri nomine reliquos sensus. Quæ igitur fuit necessitas, hic quoque alias componi partes, quarum fabrica capitis nomen meretur ? Singula sensus organa, uisus nimirum, odoratus, gustus, et auditus, neruo indigent molli : neruo quidem, quod ille sit sensus instrumentum, molli autem, quoniam affici et disponi quodammodo oportet ; quin et aliquid etiam organa