Liber I
19

ab incidenti extrorsum sensibili pati, ut sensus fieret, magnopere conducit. Quando itaque oculi mollibus cerebri neruis indigebant, ac mollia omnia si ulterius procederent prompte diuulsa frangerentur offenderenturque, cerebrum iure non procul ab oculis reponi debuit. His ita se habentibus, quod a principio de capitis structuræ ratione inquirebatur, iam inuenimus. Colligitur enim cerebrum in capite locari oculorum causa, odoratus autem et auditus gustusque organa propter cerebrum. Quanquam et hæc organa alioquin altissimam sedem opportune sortiantur. Aures enim quum sonum percipere debeant, qui natura in sublime fertur, recte in altis corporum partibus locatæ sunt. Item nares, eo quod omnis odor ad superiora ducitur, merito sursum sunt : et quod magnum cibi et potionis iudicium ad nares quoque pertinet, non sine causa uicinitatem oris illæ sequuntur. Iam gustatus, qui sentire eorum quibus uescimur genera debet, commode habitat in ea oris parte, qua esculentis et poculentis Natura iter patefecit. Tactus autem toto corpore æqualiter fusus est, ut omnes ictus, omnesque nimios et frigoris et caloris appulsus sentire possumus.Naturalis capitis figura. Cæterum caluaria (ut modo temporales præteream musculos, et capitis super colli uertebras connexum, et rotundam figuram iniurijs pertinaciter repellendis omnium aptissimam) cerebri, cuius debet esse receptaculum et propugnaculum, figuram non iniuria mutuatur, nimirum spheræ utrinque leuiter in anteriora depressæ. Quum enim cerebro cerebellum posteriori in parte subijciatur, et dorsalis medulla illac e capite procidat, priori uero cerebri sede processus ad oculos et ad odoratus organorum sedes pullulent, non inepte cerebrum prælongam sphæram refert. Atque ob hanc etiam causam caluaria, quæ secundum naturam se habet, ad oblongæ sphæræ imaginem potissimum extruitur, priorem posterioremque partem obtinens prominentiorem, ac magis proceram. Omnes autem reliquæ ab hac euariantes figuræ, non naturales censentur :Prima non naturalis capitis figura. quemadmodum ea in qua anterior eminentia a syncipite frontisue elatiori sede producta perit, posterior autem quæ occipitis est reseruatur.Secunda. Item quæ huic plane contraria uisitur, ac posteriorem, occipitij nimirum, eminentiam manente anteriore perdidit.Tertia. Deinde tertia, naturali adhuc magis opponitur, in qua ambæ capitis eminentiæ, prior scilicet quæ in fronte, et posterior quæ in occipite consistunt, abolentur, et caput ad amussim rotundum ac instar exactæ sphæræ obseruatur. Ita figura Thersites ab Homero fuisse traditur ; hanc enim ab ipso φοξòν appellari nonnulli asserunt : quanquam plerisque omnes acuminatas capitis figuras eo nomine et ὀξυκεφάλον, nuncupare libuerit.Quarta. Quarta species non naturalis figuræ ab Hippocrate quoque enumeratur, in qua caput in latera ad utranque aurem insignius, quam in anteriori posteriorique sede prominet. Ad hæc naturali capitis figuræ omni ex parte dissimilis est, haud secus quam si alteram aurem in naturali figura faciem ad alteram uero posteriorem ceruicis sedem fingeres.Libro 9 de Vsus partium .Variæ capitis figuræ. Verum Galenus alibi hanc excogitari quidem, non autem in rerum natura consistere posse affirmat : quamuis interim Venetijs puer multis partibus deformis, et admodum amens hac figura hodie conspicitur. Imo apud Bononienses mendicus obambulabat, cui caput quadratum, sed latius paulo quam longius contigit. Præterea Genuæ puellus a mendica ostiatim circumfertur, et in nobilissima Belgarum Brabantia ab histrionibus fuit propositus, cuius caput citra omne mendacium duobus uirorum capitibus grandius est, et in utrunque latus extuberat. Cæteras autem non naturales capitis effigies, etiam in egregie prudentibus interdum conspicimus ; licet tales caluariæ nobis in cemiterijs nimis quam raro se offerant : uti profecto subinde occurrerent, si Alpium, quæ Stiriam spectant, accolarum cemitaria scrutaremur ; quum illos homines non modo dictis capitis figuris, sed longe etiam magis differentibus pluribusque deformes esse, non semel mihi retulerit Naturæ operum studiosissimus, ac in primis generosus iuuenis, CHRISTOPHORVS PFLVG SALISPVRGENSIS, multiplici linguarum peritia, uariaque cum aliarum artium, tum uero potissimum Iuris Ciuilis cognitione ornatus : qui nuper sui longe præstantissimi animi egregium specimen edidit, quando Louaniensis Gymnasij studiosorum præfectus, tam alacriter ac repente Louanium grandi obsidione secundo liberauit.