Liber I
22
Q Q QHoc os maxillæ superioris ossium primum erit, hic aliquot Q insignitum, ne forte sedem Q quod ad uicinius est notata, aliud os a præsenti esse arbitrareris. Linea inter duo Q consistens, * ac * insignita, processum eius ossis delineat, qui cauitatem in tempore exculptam ualde auget.
R R RLenis in frontis osse et uerticis asperitas, a qua semicirculi ritu temporalis musculus pronascitur.
S SQuartum maxillæ superioris os : in tertia sinistrum, in quarta dextrum notatur. T incuria elapsum est
V, X 3Caluariæ sedes, quam os iugale appellamus, ac sequenti Capite describemus. V hic notat processum temporis ossis, N indicati, ad iugalis ossis constitutionem eductum. X uero, processum primi maxillæ superioris ossis, Q insigniti.
Z 3Z autem sutura indicatur, dictos nuper processus nectens, quibus iugale os efformatur.
V, X 4Porro V et X in quarta figura notant sedes, a quibus processus illos serra resecuimus.
aaSuturæ cuneiforme os circumscribentis interuallum illi ossi ac temporis ossi commune.
bSuturæ cuneiforme os circumscribentis interuallum ipsi et frontis ossi commune.
c 4Pars hæc cuneiformis ossis interdum peculiare uidetur ossiculum, squamæ modo tenue, et linea a cuneiformi osse diremptum,
4quam indicauimus. Verum hæc non ita crebro offert.
eSuturæ cuneiforme os circumscribentis interuallum, ipsi et maximo superioris maxillæ ossi paulo ante S insignito commune.
ff 4In quarta figura f conspicis, præsenti Capiti nihil seruiens : notatur enim sutura ossi Q indicati, et ossi S notati communis, quam cum reliquis maxillæ superioris suturis persequar. Hic enim obiter eius memini, quod huius uidendi gratia in quarta figura os iugale execuerim.
ggSutura, frontis os a cuneiformi et maxilla superiori dirimens.
h 4Sinus, cui capitulum inferioris maxillæ inarticulur.
iTemporis ossis processus, scriptorij stili modo prominens.
kMammillaris processus, e temporis osse productus. Quarta figura utriusque processum k notat.
ll 4Capita occipitij ossis, quæ primæ ceruicis uertebræ sinibus articulantur. In horum medio foramen occurrit, dorsalis medullæ causa cælatum. Verum ut præsenti Capite ossium foramina enarrare non instituimus, sic neque eadem hic characteribus insignienda duximus.
f 4Quamuis priuatim in quarta figura f ponatur, ad quod a duodecimo Capite foraminibus dicando remitteris
QVINTA SEXTI CAPITIS FIGVRA, basim capitis absque inferiori maxilla ad amussim repræsentans.

[Illustration]