Liber I
23
Characterum Quintæ Figuræ Index.

Quintæ figuræ multos characteres tertiæ et quartæ figuris communes, in hunc modum adhibuimus.

ACoronalis suturæ extremum, in temporis cauo conspicuum.
C CSutura Λ exprimens : atque hi characteres inferiorem partem huius suturæ crurum notant, ubi hæc non amplius suturæ effigiem accurate commonstrat. Sagittalis sutura hic se nusquam offert.
FSquamæ formis conglutinatio non omni ex parte hic uisitur. quare etiam alios characteres tertiæ et quartæ figurarum, ipsi non accommodauimus. Quanquam hic K idem, quod in tertia et quarta indicabat, notare possit.
KVerticis sinistrum os, uerum modica ipsius conspicitur portio.
LFrontis os, cuius etiam modica pars hic oculis subijcitur.
M M MOccipitij maximam ossis partem hic cernere licet, totam nimirum quæ in caluariæ basi consistit.
N NVtrinque unum temporis os notatur.
O OCuneiforme os.
P PProcessus cuneiformis ossis uespertilionum alarum imagini respondentes. Qui numero quatuor sunt, his characteribus 2, 3, 4, 5 notati.
Q ΓPrimum maxillæ superioris os, quod et Γ hic notaui.
S ΛMaximum quartumue maxillæ superioris os, et hoc quoque peculiariter aliquot Λ indicatur.
V XOs iugale.
YSutura ossis iugalis.
a aSuturæ os cuneiforme, circumscribentis interuallum ipsi et temporum ossi commune.
bSuturæ os cuneiforme, circumscribentis interuallum illi ac frontis ossi commune.
dHac sede occultatur suturæ os cuneiforme, circumscribentis interuallum commune ipsi et ossi externum angulum sedis oculorum constituenti, ac Q insigniti.
eSuturæ os cuneiforme, circumscribentis interuallum ipsi et quarto maxillæ superioris ossi commune.
fHæc sutura superiori maxillæ peculiaris censetur, ac proinde hic non uenit explicanda.
gSutura frontis ossi et superiori maxillæ communis.
hSinus, cui capitulum inferioris maxillæ inarticulatur.
iProcessus scriptorio stylo non absimilis.
kMammillaris processus.
l lCapita occipitij ossis, quæ primæ ceruicis uertebræ coarctantur.
m m mHis characteribus, qui quintæ, ut et subsequentes, proprij sunt, notantur suturæ Λ imitantis additamenta, per caluariæ basim antrorsum deducta, atque ad se inuicem, nempe ad n, tendentia.
n nLinea dicta nunc additamenta iungens, ac ossi cuneiformi et occipitis ossi communis.
o pSutura a linea n indicata, in dextrum latus repens, inter os cuneiforme et sinistri temporis os. Verum ab n ad o non proprie sutura est, quemadmodum neque ab anteriori m ad n, sed rima et ossis ab osse notabilis distantia, secus nimirum quam in  alijs suturis harmonijsue occurrit.
q qSuturæ os cuneiforme, circumscribentis interuallum ipsi et sextis superioris maxillæ ossibus Π Π notatis commune. Verum ut cuneiforme os suturis circumscribas, hanc quintam figuram et tertiam cum quarta intuere, singularum animaduertens characteres. Ab n igitur ad o, hinc ad p, a, H, b, d, e et q procede, atque ita utinque cuneiforme os suturis terminatum fingito, sed non nisi hominis caluaria inspectioni adhibita, ut quæ in omnem partem prompte uerti poterit, quum interim hic tres simul tabulæ inspiciendæ sint, ut uel in externa caluariæ sede id os circumscribas ; quod quo leuius præstes, suturam Λ simile cum suis additamentis, et linea occipitis ossi et cuneiformi communi, sutura denique cuneiforme os circumscribente hic delineaui, ijsdem characteribus in hac atque in tertia, quarta et quinta undique adiectis.

[Illustration]

rIn hac figura, ut et in quarta temporis ossis linea notatur, inibi suturæ modo os, cui auditorij meatus initium insculpitur, continens, et ueluti a osse (ut sic dicam) seiungens.
sOssis temporis asperitas et processus, quo id transuersam respicit lineam, cuneiformi ossi et occipitis ossi communem, et n notatam.
Σ[5]Octaui capitis ossis processus, seu septum amplitudinem narium intercedens. Reliqui characteres ostendendis superioris maxillæ ossibus priuatim conferunt.
×Inversé.