Liber I
25
Index characterum sextæ et septimæ figurarum

Duæ proxime præcedentes figuræ pluribus ornantur characteribus ; uerum huc potissimum seruiunt maiusculi Græcorum, capitis ossium suturas indicantes : quæ in interna caluariæ sede, qua cerebrum continetur, etiam se spectandas offerunt. Reliqui autem characteres in his figuris conspicui, caluariæ foraminibus ostendendis conducent.

Γ ΓIn septima figura coronalis notatur, non adeo exactam suturæ compagem, atque in caluariæ externa sede, exprimens.
Δ ΔSutura Λ literam referens, notatur in septima. Verum et in sexta Δ etiam uisitur, dictam nuper suturam notans.
Θ ΘIn septima, sagittalis sutura indicatur. Sequentes modo notæ ad sextam duntaxat referuntur.
Λ ΛSquamosa sinistri temporis conglutinatio.
Ξ ΞAdditamentum sinistri lateris suturæ Λ imitantis, quod per caluariæ basim contendit.
ΠLinea cuneiformi ossi et occipitis ossi communis, quæ duo suturæ Λ imitantis latera additamentaue iungit.
Σ ΣSuturæ cuneiforme os, circumscribentis interuallum commune ipsi et frontis ossi, et octauo capitis ossi, in octaua figura A, B indicando. Si itaque a Π ad Σ, et hinc ad aliud Σ, hinc uero ad primum Ψ, ac inde ad secundum Ψ perrexeris, cuneiforme os in sinistro latere internaque caluariæ sede circumscripseris. Vnde si eosdem characteres in dextro latere ad suas suturas poni finxeris, eodem modo ut in sinistro latere, per characteres pergens, uniuersum cuneiforme os hoc loco descriptum fueris complexus.
 OCTAVA SEXTI CAPITIS FIGVRA

[Illustration]

Quamuis modo tabularum frequentia lectori minime molestus esse uelim, eoque potissimum nomine singula capitis ossa adhuc priuatis figuris non exprimam : tamen quia ossis cuneo comparati, et dein octaui capitis ossis, quod cribri instar foraminibus peruium est, circumscriptio, non ita prompte ac cæterorum capitis ossium intelligitur, præsenti figura cuneiforme os cum octauo capitis osse, a cæteris omnibus liberum, ea facie exprimitur, qua internam caluariæ superficiem cerebri sedem respicit. ; quod ideo maxime præstitimus, ut cauernæ in cuneiformi osse plerunque occurrentes in conspectu essent.

A, B AIndicetur itaque A, B, A octauum capitis os. Verum B priuatim insinuatur septum, sedes interstinguens, quæ cerebri processibus parantur, qui neruorum modo a cerebro educti, olfactus organorum loco habentur.
C DDuæ præcipuæ cuneiformis ossis cauernæ.
ESeptum indicatas modo cauernas interdiuidens.
FAlterius cauernæ seu antri foramen, in narium amplitudinem[6] pertinens.
GCauitas in humiliori sede septi posita, quod duo potissima antra intersepit. Reliqua foramina in hac figura passim obuia, cum cæteris caluariæ foraminibus duodecimo Capite enarrabuntur.
HCuneiformis ossis processus uespertilionum alis similes, et hic aliqua ex parte conspicui.

Cæterum iam tempestiuum est Capitis contextum aggredi, hæcque omnia seriatim persequi, atque Conditoris nostri industriam in condenda caluaria expendere. Licebit enim opinor, solis uocibus addictorum uenia, uniuersam struem tertia, quarta, quinta, sexta et septima figuris expressam, caluariæ nomine complecti, utcunque alij solam partem crinibus ornatam ita appellari uelint. Atque ita hæc moles nobis in caput et maxillam superiorem, doctrinæ studio, diuiditur.

×Amplitudiuem dans le texte.