Liber I
26

Quale domicilium Natura cerebro pararit. Cerebrum rationis sedem (quæ instar reginæ in altissimo corporis sita, duabus concupiscibilibus animis dominatur ac præest) tuto quodam munimento custodiri magnopere expedit. Quocirca etiam prouidus rerum Opifex, non soli cuti carnosisque partibus ut in abdomine, aut per interualla a se inuicem remotis ossibus ut in thorace, cerebri commisit custodiam, sed undique os ipsi instar galeæ circumposuit.Caluaria cur non solido osse constet. Verum quum caput tectum quoddam domus calidæ referat, fumida uaporosaque subiectarum partium recrementa, quæcunque sursum conscendunt, excipiens, atque huius gratia copiosiore euacuatione caput ipsum egeat, galeam cerebro inductam non omni ex parte solidam, sed cauernosam, suturisque intertextam sagax rerum Parens efformauit, non quidem spongiæ modo tenuibus inæqualibusque foraminibus, uelut quibusdam cauernulis, utrinque os perforans : at utraque parte cauernulas, intus ac foris scilicet, in læuem et densam ossis squamam desinere uoluit, quod illic occursuræ erant duræ cerebri membranæ, hic autem membranæ quæ caluariam ambiens, περικράνιον nuncupatur. Si enim tota caluariæ substantia seruaretur fistulosa, et cauernulæ nullo obducerentur cortice, ea substantia sua asperitate uicina raderet uulneraretque. Dein si prorsus spongiosa fistulosaque foret, nullo donaretur robore, ac pumicis ritu fragilis atque infirma esset. Verum uidebitur fortasse alicui, caluariæ os inter duas squamas frustra fistulosum et cauernosum esse : quum ipsius suturæ propter illarum copiam et magnitudinem ab aliquo ad transpirationem iuuari nihil indigeant. Si itaque huius iudicio uniuersa caluaria simul tenuis et densa solidaque fuisset, nihilo sane tutior hac ratione redderetur subiacentium organorum constructio ; quandoquidem quæ ossa uulnerant, intro prompte ob uiæ breuitatem penetrare possent. Si uero caluaria sine omni cauernularum specie simul crassa densaque crearetur, homini onus haud secus præberet, quam si obligata capiti sarcina nunquam remitteretur. Reliquum igitur erat tertium, scilicet neque tenue neque densum, solidumue, sed crassum, rarumque, ac cauernosum caluariæ os fabrefieri. Ita enim neque grauaturum erat, neque uia in cerebrum breuis ipsum percutientibus futurum.Suturarum usus. Cæterum caluaria non ad excrementorum tantum transpirationem suturis indiguit, sed conducebat ex multis ossibus ipsam compingi, ut si quando percussa rumpatur, ipsius rupturæ in totam caluariam ueluti per fictile uas, non procedant, sed detineantur, et in illis sedibus cessent, in quibus ipsum quoque os suturis terminatum desinit. Quinetiam cerebri uentriculos, aliaque nonnulla in cerebro corpora, ne concidant, distendi ac eleuari oportuit : id quod optime suturarum perficitur beneficio. Duræ siquidem membranæ cerebrum conuestientis fibras, una cum uasorum quorundam finibus suturas transeuntes, in membranam extrinsecus caluariam succingentem explicari, atque ita cerebrum cur minus in se collabatur sustinere, septimo libro ostendemus. Atque huius potissimum usus ratione, iustissima caluariæ suturarum cernitur distributio, nimirum ut sustinendæ in cerebro partes accurate subleuentur. Quod enim oblongum cerebrique modo rotundum est, non aptius quam transuersis, et alijs secundum longitudinem ductis apprehensionibus attollitur.Naturalis figuræ capitis suturæ. Naturalis nanque capitis figura primum tres suturas obtinet : duas quidem transuersas, quarum altera in syncipite est, in occipitio altera : tertia a medio posterioris, seu eius quæ in occipitio consistit, per capitis longitudinem ad medium usque anterioris extenditur.Coronalis sutura. Λ literam referens. Anteriorem coronalem uocant, quandoquidem coronæ potissimum in ea capitis parte collocantur : posteriorem a Græcæ literæ Λ imagine, λαμβδοειδῆ[7] nominant :Sagittalis et uarius ipsius ductus. tertia per uerticem capitisque longitudinem procedens, ὀβελιαία Græcis nuncupatur, quod ueru sagittæue instar recta incedit. ; unde etiam a uirgæ ductu ῥαβδοειδής fuit appellata. Hæc interdum per frontis medium ad nasi usque summum non adeo insigni atque in ipso uertice complexu, aut exquisita adeo suturæ compage prorepit. Atque id nonnulli uiris omnibus, alij autem mulieribus peculiare esse falso contendunt : quum rarissime in uiris, atque adhuc multo rarius, aut uix unquam in mulieribus id accidere, non obiter animaduerterimus.Virorum capita a mulierum non perpetuo variare.
7 capite libro 3 de Historia animalium, et 2 de Partibus animalium.
Et hoc uel inde conijcias, quod ex uiginti quæ in cemiterijs occurrunt caluarijs, uix unam, cui frontis os diuidatur, reperias : neque ulla, etsi secus tradiderit Aristoteles, in suturarum enarratione prorsus aberrans, uiris ac mulieribus hac in parte uidetur differentia. Cæterum quadrupedibus a posteriore sutura Λ referenti, sagittalis sutura ad superciliorum usque medium protenditur : id quod canum caluariæ, equorum, boum, et id genus animalium manifeste attestantur. Non enim audiendus est Aristoteles, qui canibus continuam, nullisque suturis distinctam ascribit caluariam, quum commemoratas hactenus suturas, et quæ hoc toto Capite enumerabuntur fere omnes, canum caluariæ eleganter exprimant. Non desunt etiam, qui infantibus hanc suturam per medium occipitij ossis ad foramen usque dorsali medullæ uiam porrigens descendere, totumque occipitij os 

×Galien, De ossibus [Garofalo], p. 46, écrit λαβδοειδῆ