Liber I
27

diuidere asserant : quod sane et nos quoque obseruauimus ; uerum potius ea diuisio ad σύμφυσιν coalitumque, quam ad suturæ speciem referenda est ; quoniam hæc cartilaginis beneficio in pueris perficitur in ætate autem prouectioribus nullum eius diuisionis rudimentum occurrit. Vnde etiam eiusmodi diuisionis ratio non hic in suturarum sermone, sed in occipitij ossis descriptione enarranda uenit.Capita suturis destituta. Quod autem Herodotus, ac præter illum plerique etiam alij in Persia caluarias reperiri scribunt, nullis prorsus suturis interstinctas, ipseque Aristoteles suo tempore uiri caluariam absque suturis repertam tradit, neutiquam miror : quum ualde senum caluariæ nobis suturarum situm duntaxat, idque perquam obscure etiam referant, nulla interim suturæ imagine conspicua.Senum, iuuuenum et puerorum ossa inuicem uariare. Neque profecto mirum est senibus suturas concrescere, siquidem illis uertebras uniri connascique cernimus, et ossium quoque supercilia processusque ita excrescere ipsis animaduertimus, ut consuetis motibus illorum ossa agi nequeant. Nam etsi nunquam senum ossa a iuuenum ossibus, et puerorum rursus a iuuenum uariare cognouissem, in postrema Bononiensi Anatome id sane didicissem, ubi præter quamplurima ossa, iam nati pueruli ossa, et nonagenarij senis, et mediæ ætatis hominum ossa in scholis sedulo a medicinæ candidatis adferebantur, quum Galeni librum de Ossibus ante musculorum sectionem istic enarrarem. Quando enim permulti effractis monumentis, atque ex xenodochijs conquisitis corporibus ossa ad inspectionem sibi parabant, facile accidit ut alius in senis, alius in pueri, ac rursus alius in huius illiusque ætatis hominum ossa inciderent, atque in scholas deportarent. Tunc itaque (ut ad se reuertatur oratio) in puerulorum ossibus omnia esse læuia, disiuncta, mollia, pleraque cartilaginea, et processus minimum prominere, et quamplurima quæ in adultis unius ossis loco habentur, in illis ex pluribus construi expendimus : quæ in singulis ossibus fracturarum, luxationum, distorsionum, et plicationum gratia, sermoni addere haud grauabor. Quanti enim momenti sit hæc nouisse, abunde intelligunt, tum qui ueræ medicinæ studiosi Hippocratis libros euoluerunt : tum qui appendices in pueris ab ossibus sæpius quam articulos luxari, quotidiana experientia didicere, ac ab ineunte ætate luxatos, aut aliter in ossibus affectos, aliquando sectioni accommodarunt. Cæterum iam tres suturas ut frequentius in naturali capitis figura obuiæ sunt recensuimus. quæ caluaria in latus cubante, literam H, aut potius η exprimunt.Non naturalium capitis figurarum suturæ. In capitum autem formis a naturali structura euariantibus, suturæ ad hunc modum se habent. Vbi anterior capitis eminentia perit, sutura coronalis aboletur, seruata ea quæ Λ exprimit, una cum sagittali, quæ tunc ad medium usque superciliorum porrigitur. At posteriori eminentia deficiente, sutura Λ referens deperditur, manente coronali, et sagittali interim per occipitij medium ad caluariæ usque basim ducta. Quapropter si hanc capitis figuram occipitio inniti finxeris, utraque remanentium suturarum effigies T literæ similis erit : quemadmodum et primæ quoque figuræ non naturalis, suturæ T referunt, quum illa fronti innititur. Anteriori uero posteriorique eminentia simul concidentibus, binæ quæ tunc uidentur suturæ ad rectos angulos se inuicem intersecantes, X literam repræsentant. Altera nanque transuersa ab unius auris regione ad alterius auris regionem per medium caput deducitur. Altera autem a foramine in occipitis osse dorsalis medullæ gratia inciso, per capitis longitudinem ad summum usque nasi pertingit, illius ritu quam sagittalem uulgo dicimus. Hæc siquidem semper in tribus prioribus capitis figuris a naturali differentibus seruatur. Reliquæ autem duæ cum totius capitis figura uarie intercidunt. Quinta capitis figura, ut prorsus naturali est contraria, sic quoque omnino pugnantes cum ipsa suturas exigit. Transuersæ enim seu coronalis, et illa quæ Λ refert, secundum capitis procedunt longitudinem, recta interim seu sagittali transuersim lata. Verum nunc et ad reliquas capitis commissuras sermonem dirigamus.Squamosæ temporum commissuræ. Suntque primum duæ a sagittali sutura quodammodo æque distantes lineæ, per capitis longitudinem una utrinque supra aures porrectæ. His principium ab humillima suturæ Λ imitantis sede pendet, qua hæc propter occipitij inferiora uix amplius suturæ effigiem egregie refert. Hinc nonnihil præsentes lineæ recta quodammodo feruntur, et mox sursum ascendentes, instar semicirculi quodammodo ad coronalis suturæ terminum perrepunt. Hæ maxima ex parte constant duobus ossibus mutuo sibi incumbentibus, connexisque : non per suturam quidem, sed paulatim uerticis os descendens, instar squamæ attenuatur, atque in os infra ab auribus ascendens, similiterque in squamam attenuatum subintrat : utrisque ossibus qua inuicem compinguntur, asperitatem quandam mutuam nanciscentibus. Vnde etiam neque Hippocrates, neque aliquis eorum qui accurate corporis fabricam expenderunt, suturarum nomine eas dignatus est, sed a squamæ similitudine dissectionum periti eas λεπιδοειδῆ προσκολλήματα, hoc est squamosas conglutinationes appellarunt.Suturas capitis etiam in interna caluariæ sede conspici. Non enim propter falsa quorundam dogmata arbitrandum est, has conglutinationes minus quam tres suturas prius enarratas, in caluariæ amplitudine qua cerebrum reponitur apparere, ob idque suturarum nomine