Liber I
28

neutiquam donari. Harum enim effigies in caluariæ amplitudine perinde ac suturarum conspicitur, quæ non æque suturæ speciem in interna caluariæ superficie exprimunt : sed quia minus implicantur, idque potissimum coronalis, magis ad lineæ harmoniæue figuram accedunt. Præsentes squamosæ conglutinationes non toto ipsorum ductu instar mutuo incumbentium squamarum committuntur. Qua enim primum a sutura Λ imitante procedunt, notabili interuallo foris et intus in caluariæ amplitudine speciem suturæ adipiscuntur. Præterea harum conglutinationum portio, quæ coronali suturæ proxima existit, etiam uerticis ossi, et ossi quod cuneo assimilabimus, communis censenda est.Cur squamosæ conglutinationes reliquarum suturarum specie non conpingantur. Quod uero hæ commissuræ, quemadmodum dictæ capitis suturæ omni ex parte serrata compage, aut in unguem connexu non extruantur, hinc præcipue fieri credimus, quod raram et fistulosam cauernosamque oportebat fieri totam caluariæ partem, quanta a uertice et ex lateribus crassæ cerebri membranæ circumponitur. reliquam autem solidam ac duram, idque in primis temporum ossa, ob cauitatem temporali musculo exculptam tenuia, et sonorum forte etiam gratia (quum in illis auditus organum consistat) omnium corporis ossium facile durissima. Hac itaque occasione ossium fines in squamam attenuantur, uerticis quidem osse intus locato, ut propinquet ac occurset longiori spacio duræ membranæ : alio autem ab auribus ascendente, uelut aliquo propugnaculo ipsi uerticis ossi facto. Ad hæc, uerticis ossa duris ac densis temporum ossibus non potuisse uniri, nobis persuademus, quoniam non ita prompte laxum cum duro ad unionem peruenit amicam, ægreque solubilem.Quot suturæ hactenus commemoratæ. Hactenus ergo quinque peculiares, nullique alteri ossi quam capitis ossibus communes suturas explicauimus : coronalem scilicet, et quæ Λ imaginem refert, et quæ recta per capitis uerticem ducitur : duas item ab hac æquedistantes, quas squamosas conglutinationes uocauimus.Sutura octauum capitis os circumscribens. Est et alia soli quoque communis capiti in caluariæ interna amplitudine, qua cerebrum continetur, potissimum apparens, ac frontis ossi illique ossi communis quod olfactus organorum sedes constituit, ac instar cribri peruium cernitur. Id enim os ueluti frontis ossis basi insertum, hac sutura ipsum ambiente in capitis amplitudine obscure circumscribitur, aliam quoque suturam obtinens, ipsi et superioris maxillæ ossibus communem. Præsens enim os, osseum septum foramina narium interdiuidens producit, quod sutura quadam secundum humiliorem septi sedem, ipsiusque longitudinem ducta a maximis superioris maxillæ ossibus quæ dentes continent, dirimitur : perinde ac ab osse cuneum referente inibi etiam separatur, qua narium foramina in fauces pertinent. Cuiusmodi autem hoc cribri modo perforatum sit os, postquam alias suturas capiti alijsque ossibus communes expressero, in cæterorum capitis ossium enarratione persequar.Suturæ capitis ossibus et alijs communes. Sunt enim et aliæ suturæ capiti cum alijs ossibus communes, nimirum cum superiori maxilla, et eo osse quod a cunei similitudine σφενοείδες uocant, quod similiter unicum, ac, ut nonnulla corporis ossa, coniugis expers est : ab aliquibus inter capitis ossa, ab alijs inter maxillæ superioris ossa  (quum inter utraque medium sit) connumeratum. Quamuis capitis ossibus longe rectius, quam superioris maxillæ ascribetur, quum haud minimam caluariæ amplitudinis, qua cerebrum reponitur, sedem constituat, cum cæteris ossibus quæ ab omnibus Anatomicis capiti attribuuntur. Sed cuiusnam id formæ, et quantæ magnitudinis sit, quibusque circumscribatur suturis, recensere nunc conabimur.Suturæ Λ imitantis additamenta. Suturæ Λ imitantis extrema, quæ propter occipitij humiliora non amplius exactam suturæ compagem exprimunt, uersus capitis inferiora basim ue protenduntur, ac per mediam basis sedem  (quæ præruptæ rupi et imagine et duritia similis est) et qua caput primæ ceruicis uertebræ articulatur, in anteriora prorepunt, mutuo sensim appropinquantia.Cuneiformis ossis circumscriptio. Quum autem extrema hæc iuxta narium foramina oris amplitudinem spectantia pertigerint, transuersa linea simul iunguntur, quæ nec sutura neque harmonia merito dici potest : sed ad symphysim coalitumue prorsus est referenda. In pueris enim cartilagine in eum modum oppletur, quo in illis appendicum cum suis ossibus unio committi uisitur. in natu uero grandioribus præsens linea omnino latet, perinde ac unio appendicum in ætate prouectis occultatur. Vtcunque sit, hæc linea et occipitis ossi, et ossi cuneum imitanti communis est. Ab hac utrinque in latera, sutura per temporum caua obliquis anfractibus sursum ducitur, uersus anteriorem squamosarum conglutinationum sedem. Vbi uero sutura hæc anteriorem illam conglutinationum sedem attigit  (quod notabili interuallo a coronalis in cauis temporum extremo est) in priora modice deorsum ad coronalis extrema ducitur. Hinc rursus parumper deorsum repit, quousque superioris maxillæ contingat os, quod externum oculi sedis angulum constituere docebitur. Hinc decliuis per caua quoque temporum incedit : inde ad posteriorem intimorum dentium sedem ducta, per totam narium amplitudinem transuersim fertur. Hæc sutura a transuersa linea, quam suturæ Λ referentis extrema committere diximus, in hunc modum sursum ad caua temporum utrinque ducta, et deorsum ad