Liber I
29

 palatum usque ab utroque latere, eo quo scriptum est modo, rursus descendens, cuneiforme os exterius circumscribit. Interius uero in capitis amplitudine os quoque cuneiforme eadem sutura terminatur, inibique etiam huius ossis circumscriptio leuiori negotio, quam externa sede deprehenditur. si modo quis accurate dictæ iam suturæ progressum expenderit : nam hæc passim ac pluribus locis sedibusque sese offert.Quibus sedibus sutura occurrit cuneiforme os circumscribens. Linea enim primum ossi occipitis et cuneiformi communis, pariter et exterius, et interius apparet : quemadmodum et suturæ etiam interuallum, a linea oblique sursum ad caua temporum usque ad anteriorem conglutinationum squamæ formium sedem pertinens, etiam interius et exterius cernitur, et commune est ossibus temporum et cuneiformi, ac demum ueræ suturæ speciem ostendit. Quod autem ab hac sede antrorsum ad coronalis extrema ducitur, squamosam refert conglutinationem, uerticis ossi et cuneiformi communem. Interuallum uero a suturæ coronalis extremis ad ossa externos oculorum sedium angulos constituentia procedens, etiam squamosæ conglutinationis formam commonstrat, estque frontis ossi et cuneiformi commune. Præsentis suturæ interuallum ductusue conglutinationi squamosæ respondens, exterius tanto elatius, quam in interiori caluariæ superficie, apparet, quanto interuallo cuneiforme os instar squamæ attenuatum, frontis et uerticis ossibus committitur. Atque idem etiam in temporum ossium cum uerticis connexu accidit. squamosæ enim eorum ossium conglutinationes, multo elatius in exteriori capitis superficie, quam interiori, ubi cerebrum consistit, ascendere uidentur. Cæterum suturæ cuneiforme os circumscribentis interuallum, quod per caua temporum deorsum fertur, in interna caluariæ sede non conspicitur, sed tantum in cauis temporum et oculorum sedibus, in externis scilicet earum sedium angulis. Atque hoc suturæ interuallum commune est cuneiformi ossi, et ossibus externos oculorum sedium angulos occupantibus. Interuallum autem eius quam modo prosequimur suturæ, iuxta posteriorem intimi dentis sedem prorepens, exterius apparet, et in narium etiam amplitudine : estque commune cuneiformi ossi, et superioris maxillæ utrorumque laterum maximis ossibus. Interuallum uero eius suturæ in superiori narium amplitudinis sede conspicuum, in interna caluariæ sede melius quam in externa, spectanti occurrit : et commune est ipsi ossi cuneiformi, et illi ossi quod cribri modo perforatum dicitur. Porro interna caluariæ sede, non solum præsentis suturæ interuallum illi ossi et cuneiformi commune obuium est, uerum etiam utrinque ad id interuallum aliud eiusdem suturæ interuallum sese offert, quod cuneiformi et frontis ossi commune censetur. atque id etiam in oculi sedis radice liquido cernitur, iuxta eminentiorem illius regionem. Adeo, ut si ad amussim oculorum sedes (quæ κόγχοι Græcis dicuntur) expenderis, radicem ipsarum, et magnam externi earum lateris ad interiora portionem, a cuneformi[8] osse constitui spectabis, si modo in hominis fabrica huiusmodi etiam duxeris intuenda, atque illis caperis, quæ etsi ad artis usum non magnopere conducunt, immensi tamen Creatoris admirabilem arguunt industriam, et proculdubio a ueteribus Anatomes professoribus sedulo ac studiose examinata fuerunt. Porro hoc suturæ interuallum, quod et cuneiformi et frontis ossi commune dicebam, magna pars alterius suturæ est duarum, quas capiti cum alijs ossibus Galenus communes esse retulit :Galeni locus in libro de Ossibus explicatur, et sutura frontis os a maxillæ ossibus etc. dirimens. tunc scilicet, quum unius loco illam enumerat, quæ cuneiforme os inibi circumscribit, qua id occipitis ossi, et temporum ac uerticis ossibus contiguum esse narrauimus : alteram uero, postquam cuneiforme os circumscribentem suturam, sua oratione absoluit, a cauis temporum per mediam oculorum sedem ad nasi summum, seu superciliorum medium pertingere ait. quemadmodum etiam pertingit, illic incipiens ubi cuneiforme os circumscribens sutura, per caua temporum deorsum uersus intimum dentem primum descendit. Atque hæc sutura primo ipsius interuallo, frontis os a superioris maxillæ osse externum oculi sedis angulum constituente se iungit : dein magno interuallo cuneiformi ossi et frontis ossi communis efficitur, toto nimirum ductu, quo cuneiforme os frontis ossi in oculorum sedibus et caluariæ interna superficie contiguum esse uisitur. Vnde etiam id interuallum in suturæ cuneiforme os circumscribentis dimensione, non autem in frontis ossis a cæteris maxillæ ossibus separatione, habendum uenit. Vti sane subsequens suturæ transuersim per oculorum sedem ductæ interuallum, frontis os a secundo, tertio, quarto et quinto maxillæ superioris in altero latere ossibus dirimens, frontis ossi et illis maxillæ ossibus commune existit, tota nimirum sede, qua præsens sutura internum sedis oculi angulum, et nasi summum seu superciliorum medium occupat. Verum de superioris maxillæ ossibus suturisque nono agemus Capite, illic necessario rursus suturæ huius sermonem instituturi ; nunc autem capitis ossa separatim sunt recensenda, quæ enumeratis hactenus suturis, octo circumscribuntur, simul capitis amplitudinem qua cerebrum continetur efformantia. Sunt enim duo uerticis ossa, utrinque uidelicet unum : duo item infra, ad utranque nimirum aurem unum, quæ temporum ossa huc 

×Sic [cuneiformi].