Liber I
30

usque uocaui ; quintum frontis est os, ut sæpius, unicum. sextum occipitis, similiter unum. septimum cuneiforme, unum quoque ; octauum id os censebitur, quod sedes constituit, quibus duo neruis non absimiles cerebri processus incumbunt, quos fere olfactus organa nuncupamus.Verticis ossium circumscriptio. Verticis ossibus in superiori parte ea sutura peculiaris est, quæ recto tramite secundum capitis longitudinem ducta, hæc ossa inuicem dirimit. In anteriori autem sede uerticis ossa coronali sutura, et posteriori Λ imitanti ab alijs discernuntur. Inferioribus uero sedibus squamosis conglutinationibus circumscribuntur : quo fit, uerticis ossa quadrilatera uideri, undique sibi similia, præterquam ubi instar squamæ attenuantur, temporumque ossa subeunt. Hic enim tenuissima sunt, sed solida, et neutiquam fistulosa : quemadmodum reliqua ipsorum sede, qua temporalibus musculis non obteguntur, fistulosa cauernosaque inter suas squamas cernuntur, eandem fere crassitiem undique ea sede obtinentia. Dein qua frontis ossi committuntur, tenuiora quam iuxta occipitij os apparent. Si uero aliquibus donantur sinibus, aut foraminibus, illa duodecimo Capite ipsis dedicando percurram.Frontis ossis circumscriptio. Frontis os circumscribitur coronali sutura, et ea quæ octauum Capitis os olfactus organorum sedes constituens terminat : et illa quæ a temporum cauo incipiens, ac per medium oculorum sedium ducta, ad superciliorum usque congressum fertur, ac frontis os a maxillæ superioris ossibus separat, inque suturarum numero ultimum locum sibi uendicauit. Frontis itaque os quodammodo orbiculare est, nullibi tenuius quam ubi superiorem oculorum sedis regionem constituit, et octauo capitis ossi committitur. Hic enim ueluti duobus tenuibus efformatur squamis, in medio uacuis, et ære oppletis, quemadmodum et ipsius concauitas, quam inter suas squamas ad supercilia nasique summum haberi audies. Vbi etiam hoc os cauitatis ergo reliqua ipsius sede, crassissimum est, ac ueluti protuberat. Verum altera illarum squamarum, quæ oculi sedem respicit, exteriorque est, læuis uisitur ; quæ autem internam capitis spectat amplitudinem, inæqualibus quasi nubis forma tuberibus extuberat, quæ cerebri reuolutionibus mutuo correspondent. In temporibus, ubi temporales musculi consistunt, id tenue etiam est, ac solidum, minimeque cauernosum, præterquam ubi cum uerticis osse inibi iungitur. Natura enim illic utrunque os uersus interiora priuatim crassius effecit, ne forte nimia ossium tenuitas caluariam ibidem plus æquo infirmam redderet. Cæterum frontis os in fronte paulo supra supercilia, et reliquam dein ipsius sedem, quæ excarnis est, nullam cauitatem ostendit notabilem, et multo crassius spissiusque quam uerticis ossa sentitur. Qua tamen illud his committitur, et sagittalis sutura in coronalem incidit, frontis os tenuius infirmiusque est, quam in ipsa fronte.Mollissima rarissimaque caluariæ pars. Hæc sedes qua dictæ iam suturæ inuicem committuntur, totius caluariæ pars mollissima rarissimaque censetur ; est enim illa, quæ in nuper natis infantibus adhuc membranea, ac recenti caseo similis tangentibus occurrit : et quæ in puerulis quum manducant et respirant, moueri uisitur. Porro quoniam hæc sedes Arabibus Zeudech nuncupata, inter excarnes capitis partes tenuissima est, et suturæ nusquam laxius hærent, medici huic cauteria uulgo dicta, uel candescente auro, uel ferro, uel urente quopiam medicamine, pro affectus ratione (sed parum tuto interim) adhibent. Locus autem iste in nobis, apice medij digiti prompte conijcitur, si brachialis principium superciliorum medio nasi ue summo, quis accommodauerit, ac medium digitum ad capitis uerticem recta depresserit.Occipitis ossis circumscriptio. Occipitis os sutura Λ simili, et eiusdem suturæ additamentis, et linea hæc iungente terminatur. Vnde etiam quinque quodammodo lateribus constat ; duobus quidem a Λ imitantis suturæ cruribus efformatis : et alijs duobus, quæ ab eiusdem suturæ additamentis sepiuntur, ac demum quinto a linea quæ occipitis ossi et cuneiformi communis habetur, descripto. Hoc os in crassitie admodum inæquale est, neque omni ex parte sibi respondet. Quicquid enim ipsius in occipitio excarne ac a musculorum exortibus insertionibusque liberum est, insigniter crassum cernitur, tanto scilicet osse frontis crassius, quanto illud uerticis ossium crassitiem uincit.Occipitis os ubi crassissimum. Neque etiam occipitis os tota excarni sede, parem adipiscitur crassitiem, uerum ad eius sedis radicem in medio longe crassissimum apparet, illa nimirum regione, qua duos maximos duræ cerebri membranæ sinus, sanguinem et spiritum uitalem uenarum arteriarumque modo continentes, iungi, aliosque duos sinus educere, in cerebri uasorum enarratione audies. Videtur enim Natura ossis crassitie huic sinuum concursui prospexisse, tum quod ex ipsius læsione extremum homini impenderet periculum, tum quod hanc occipitij sedem oculis destitutam, subinde percutiendam, ac crebro in terram uarijs casibus illidendam, haud ignoraret. Crassissima hæc occipitij ossis sedes, similiter atque tota excarnis ipsius ossis pars, intus cauernulis constant, utrinque ualida obductis squama : quemadmodum uerticis et frontis ossa, ubi excarnia sunt, constare retulimus. Verum reliqua occipitij ossis sedes, cui posteriorem colli regionem sibi uendicantes musculi partim inseruntur, et a quo partim princi