Liber I
31

pium ducunt, solida admodumque densa, sed perquam tenuis, neque cauernulis donata, cernitur. Est autem hæc sedes, quam cerebellum implet. Ne uero ob insignem illam tenuitatem ossis robori male consuleretur, in huius sedis, qua os tenue est, medio, oblongum et instar lineæ exporrectum eminet tuberculum, ossis robur inibi plurimum adaugens. Porro quia id in internam caluariæ amplitudinem uergit, duos quasi sinus utrinque uidelicet unum efformat, quos cerebellum infarcit. Hoc tuberculum, quemadmodum et tenuis ista occipitij ossis pars, pertinet a radice excarnis partis occipitij ossis ad posteriorem usque regionem foraminis dorsali medullæ parati. Ab anteriori enim parte foraminis dorsalem transmittentis medullam, et qua occipitis os maxime in angustum cogitur, id sensim ita crassescit, ut insigniter etiam crassum uideatur, qua cuneiformi ossi committitur.Occipitis ossis capitula. Hoc os in externa sede ad latera foraminis medullæ dorsalis gratia exculpti, duo exigit capitula, quæ primæ ceruicis uertebræ articulantur, quorumque beneficio caput proprio motu flectitur et extenditur. Hæc capitula in puerulis, appendicibus constant : in senioribus autem, ut et reliquæ appendices, hæ etiam latent. Præterea puerulis id os tribus extruitur partibus, quæ lineis tribus cartilagine oppletis dirimuntur. Atque harum una a sagittalis suturæ termino ad foraminis dorsali medullæ parati posteriorem pertingit sedem. aliæ duæ a foraminis lateribus transuersim, in suturæ Λ referentis additamenta pertinent. Adeo, ut admodum pueris in occipite duo habeantur occipitis ossa, et unum in basi capitis cuneiformi ossi commissum. Occipitis os intus læue minimeque asperum est, perinde ac exterius tota ipsius sede excarni, etiam læue cernitur. Sede aut huic subiecta, et ubi occipitis os non minimam capitis basis portionem constituit, id egregie asperum inæqualeque se offert, ut commodius ab ipso ligamenta et musculi quidam pronascerentur, et rursus quidam alij tutius firmiusque illi insererentur.Temporum ossium circumscriptio. Temporum ossa circumscribuntur squamosis conglutinationibus et suturæ quæ Λ refert additamentis, itemque suturæ cuneiforme os terminantis interuallo, quod utrinque a transuersa linea, quæ occipitis ossi et cuneiformi communis est, sursum per caua temporum ad squamosas conglutinationes oblique contendit. Hæc ossa non perperam dicerentur circularia, nisi extra circuli descriptionem ea ossium pars promineret, quæ Λ referenti suturæ proxima est,Mammilaris processus. capitisque mammillarem educit processum, qui in utroque temporum osse unus habetur, non solum ad opportunam caput mouentium musculorum, qui a pectoris osse et clauiculis principium ducunt, insertionem protuberans, uerum ut auditus organo apta hic constitueretur sedes, magna cauitate indigens.Temporis ossis cauitas. Ac proinde etiam temporum ossa non hic modo mammillari processu extuberant, sed etiam in internam capitis amplitudinem, ut ampla uacuaque sedes in temporis osse constitueretur, qua auditus organum tum suo neruo dilatando, tum etiam sinibus efficiendis, et peculiaribus ossiculs[9] reponendis, opportunum locum adipisceretur. Cuiusmodi uero hæc sint ossicula, secundo ab hoc Capite exequar, nunc temporis ossis historiam absoluturus : cuius iam unum recensui processum, qui a uaccini uberis papillæ forma Græcis quidem μαστοειδῆ,nobis autem mammillaris nuncupatur. maior enim est, quam ut apte teneris muliercularum papillis assimilari possit.Processus scriptorio stylo similis. Deinde temporis os alio donatur processu, non procul a mamillaris processus interno latere initium ducente. Hic oblongus, tenuisque, et perquam solidus est, unde etiam ab acus imagine illum Græci βελονοειδῆ uocant, a styli uero scriptorij specie γραφιοειδῆ et στιλοειδῆ, ac dein a galli calcaris imagine πλῆκτρον. Qui etsi solidus uideatur, quum tamen tenuis existat, et admodum promineat, leuique occasione abrumpatur, in caluis e terra effossis raro occurrit. Ex hoc processu ad os υ referens, et ad linguam musculi porriguntur, quemadmodum et ad inferiorem maxillam, illi nimirum quorum beneficio ea deorsum trahitur. Deinde υreferens os, aut oblongorum teretiumque ossiculorum, aut ualidi teretisque ligamenti interuentu huic processui committitur.Temporis ossis processus iugalis ossis portione constituens. His alius adhuc in temporis osse accedit processus neutiquam infimus, qui mediam ossis iugalis partem efformat : quod proximo Capite nihil aliud esse audies, quam duorum ossium processus obliqua sutura inuicem nexos. Ad huius processus radicem ante auditorium meatum sinus ossi insculpitur, cui inferioris maxillæ capitulum inarticulatur. Et hic auditorij meatus initium, quod impense crassum est, ueluti sutura quapiam exigua obscuraque a reliquo temporis osse alicubi, et potissimum anteriori inferiorique sede discernitur. Cætera ossis amplitudo uerticis spectans os, ampla et tenuis admodum, sed solida et cauernulis destituta cernitur, exterius læuis, intus uero inæqualiter extuberans, secundum cerebri reuolutionum quæ intestinorum gyris comparantur effigiem. Ad basim uero capitis asperum et insigniter inæquale est, et potissimum ubi processus ritu transuersam respicit lineam, occipitis ossi et cuneiformi communem. Hac enim parte inæqualiter extuberat, pumicisque modo asperum occurrit, transuerso foramine peruium, quo soporalis arteriæ præcipuam sobolem in caluariam ferri audies.

×Sic [ossiculis].