Liber I
32

Cæterum quibus suturis cuneiforme os circumscribatur, superius abunde diximus.Cuneiforme os. Hoc, si quod aliud, insigniter uarium est : unde etiam non iniuria a multiplici forma Veteres id πολύμορφον nuncupauere. Ad latera enim, et in temporum cauis, tenue et perquam solidum est ; in medio autem, capitisque basi omnium caluariæ ossium longe crassissimum uidetur, et intus plerunque uacuum ; in qua uacuitatis sede tunc ostendit duo grandia antra, tenui quopiam osseo septo interstincta, in cuius inferiori etiam sede paruum conspicitur antrum. Hæc undique ossis squama obducuntur, aut (ut sic dicam) omni circumferentia osse sepiuntur, nusquam peruia, præterquam in narium amplitudinem. Duo enim præcipua antra singulis foraminibus illuc pertinent, inter spirandum ærem ex narium amplitudine assumentia, quem simul cum molli quadam medulla complectuntur. Atque hæc cuneiformis ossis antra intus latitantia, effracto osse eo uelim expendi diligentius, quo mirabiliori artificio conficta sunt, et quo magis a dissectionum peritis ignorantur. dein etiam ideo accuratius ueniunt obseruanda,Libro 9 de Vsu partium . Cuneiforme os spongiæ modo non esse peruium. quod Galenus perperam hoc os cribri aut spongiæ modo perforatum, et cerebri pituitam transmittere scriptum reliquit. Nequaquam enim eiusmodi foraminulis peruium est, at continuum et solidum undique in superficie conspicitur. Et si quando eiusmodi antris non donatur, nihil prorsus a substantia et conformatione tali, aut calcis, aut alterius cuiuspiam ossis differt, quod exterius continua incrustatum obuolutumque est squama, et intus tantum paruis cauernulis, tenuissimi pumicis modo, oppletur. Cuneiforme os ubi ita crassum est, et internam caluariæ sedem respicit, sinu quodam donatur, cui Natura glandulam imposuit, defluxum pituitæ excipientem. Ab hoc enim sinu deinde utrinque leues meatus deducuntur, pituitam deferentes. Impossibile enim esset, etiam si id os spongiæ modo in superficie perforatum donaremus, illis foraminibus pituitam ferri. At satius erit meatus aut sinus pituitæ gratia cælatos, una cum capitis ossium foraminibus duodecimo Capite persequi, et de pituitæ expurgatione in septimo libro, qui cerebro dedicabitur, disserere : potissimum quum hic nuda ossium tradenda sit cognitio. Quinetiam processus cuneiformis ossis, quos in interna caluariæ sede ad dicti sinus latera ostendit, tunc demum melius intelligentur, ubi illum sinum ossisque foramina pertractabimus.Processus alis similes. Verum præter illos processus, cuneiforme os in externa sede ad caluariæ basim alios quatuor exigit, utrinque binos, et uespertilionum alarum modo prominentes, unde etiam πτερυγοειδής nuncupantur. In duarum alarum medio sinus cauitasque conspicitur, a qua ualidus enascitur musculus, qui in ore delitescens, maxillam inferiorem sursum trahit. Atque huius musculi exortus gratia hi processus extuberant, cum ut is aptum ex illis duceret principium, tum etiam ut principium ab illis tuto custodiretur.Octauum capitis os. Octauum capitis os in frontis ossis basi contentum, sutura illa circumscribitur, quæ id a frontis osse et cuneiformi terminat. et illa etiam quam in humiliori narium septi sede ductam hoc os a maxillæ superioris ossibus dirimere antea diximus. Præsens os præter narium septum ab ipso eductum, olfactus organorum sedes constituit, et multis foraminulis odorum gratia peruium est : at tenue interim substantiaque solidum se spectantibus offert. Dein in caluariæ amplitudinem oblongum educit processum, septi ritu sedes interdiuidentem, quibus olfactus organa reponuntur. Quinetiam processui illi duræ cerebri membranæ pars pertinacissime connascitur, quæ dextram cerebri partem a sinistra interdiuidit. Ad hunc itaque modum capitis ossa se habent, sedem qua cerebrum continetur efformantia. quibus aliquis forte ex Galeni libro de Ossibus aliud os putauerit adijciendum, quod in cerebro repositum arbitrabitur.Os quo canis caluariæ interna superficies abundat. Galenus enim ad eius libri finem, inter ossa medicinæ Candidatis non descripta, aliquod etiam in cerebro obuium, enumerasse uidetur ; quod fortassis est occipitis ossis processus in canibus admodum conspicuus, et nihil minus quam in homine apparens. Canibus nanque inter cerebellum ac cerebrum, latum, sed tenue os interuenit, ubi duntaxat in hominibus duram cerebri membranam obseruamus. Quum itaque eius ossis apud Galelenum[10] alia nulla fiat mentio, diuinandum est, num ille canis processus ab ipso intelligatur : an uero ante ipsum aliquis (ut Marinum fecisse opinor) illius meminerit, et Galenus postmodum in bobus suis, quorum cerebra potissimum aggrediebatur, id nunquam obseruauerit : ac proinde ita solum perfunctorie, ne quicquam saltem, cuius alij dissectionum periti quouis pacto meminissent, ab ipso in Anatomes tractatione omissum uideretur, ossis illius mentionem facere uoluerit : id quod et de summo humero, seu superiori scapulæ processu accidisse (quum scilicet tertium quoddam os, nonnullorum Hippocratis uerborum occasione, præter clauiculam et summum humerum in illorum ossium connexu obseruari tradidit ) in sequentibus liquido demonstrabitur.

×Sic.