Liber I
33
DE OSSE IVGALI, ET OSSIBVS QVÆ RVPI PRÆRVPTÆ ASSIMILANTVR. CAPVT VII.

Huic Capiti nulla præfigitur figura, quod iugale os in præcedentis Capitis tertia et quinta figuris V et X notatum fuerit. quemadmodum et ipsius sutura in tertia quidem Z, in quinta autem Y indicabatur. Ossa uero quæ rupi præruptæ assimilantur, seu quæ lapidea uocamus, etiam quinta præcedentis Capitis figura ostenduntur, tota nimirum sede, qua C, C, M, M, M m,m,m,m, k et huiusmodi in caluariæ basi illic repositi characteres occurunt.

Quibusdam ossium sedibus perinde ac si undique circumscriberentur nomina imponi Inter reliqua corporis ossa, quædam proprijs circumscriptionibus terminisque destituta, non secus quam si peculiaria essent ossa, dissectionum professoribus describuntur, in ossiumque numerum cum cæteris referuntur.Os iugale Huius generis est os iugale Latinis, Græcis uero ζύγωμα ob hoc nuncupatum, quod utraque ossa  (sunt enim utrinque singula) boum equorum ue iugis ab Anatomes peritis assimilentur. Constat autem os iugale, aut potius caluariæ sedes hoc nomine dicta, ex duorum ossium processibus inuicem obliqua sutura coeuntibus. Ac posterior quidem eius pars temporis ossis processus est, anterior autem pars, illius ossis processus censetur, quod uniuersum oculi sedis externum angulum efformans, maxillæ superioris ossium primum numerabitur. Adeo sane, ut os iugale proprijs destituatur terminis, aliudque nihil sit, quam duorum processuum mutuo suturæ beneficio commissorum regio.Iugalis ossis usus Cæterum os iugale medullæ expers est, solidum, durum, et lapidis modo ad patiendum pertinax. Huiusmodi nanque efformari decuit, quod temporali musculo operimenti ritu fuerat proponendum.Qui Natura temporalibus musculis prospexerit Hoc enim os foris gibbum, intus cauum, illi musculo sagacissime opponitur. Quamuis interim Natura hoc propugnaculo minime contenta, temporalem in capitis ossibus magna ex parte occultauit, sinum ossibus insculpens musculo recipiendo apprime idoneum, et hunc undique uicinarum partium tuberibus promontorijsque circumsepientem. Atque id meritissimo Natura molitur, quando quidem temporum musculi male affecti, conuulsiones, febres, sopores, amentias inferunt, quia neruorum principio proxime accedunt, et solum os eos a cerebro ipsiusque membranis dirimit. Adde quinos neruorum cerebri surculos (præter tres enim alijs notos Anatomicis, duos adinueni) singulis musculis implantari : ob idque non iniuria diuum Hippocratem pronunciauisse, plagas præcipuas ac stuporem inducentes, esse temporales.Mansorium musculum a iugali osse principium sumere Sed horum musculorum præstantiam in secundo libro cum reliquis ad unum omnibus abunde prosequemur, ubi etiam docebitur, iugale os in hoc præcipue formatum, ut ab ipso masseter siue mansorius musculus opportune principium ducat.Ossa præruptæ rupi similia Cæterum ueteribus λιθοειδή ossa uocabantur, quæ petram et effractam rupem non duritia modo, uerum etiam imagine referunt. Huiusmodi autem est inferior capitis pars, qua dorsalis medulla e caluaria delabitur, ac ubi mammillares et stylum referentes temporum ossium processus exoriuntur. Eius enim regionis ossa omnium uniuersi corporis durissima et solidissima existunt, atque re uera commodi musculorum exortus ac insertionis gratia, præruptæ asperæque rupi quam similima. Vnde etiam hanc partem merito ita nominandam arbitror, nullumque in corpore os propria finitum circumscriptione petrosum lapideum ue a ueteribus fuisse appellatum reor. Quanquam rursus non ignorem plurimos, duntaxat temporum ossa hoc nomine indicauisse, non quidem adhuc uniuersa, uerum illam ipsorum portionem, quæ dictos ante processus educit. Per me igitur, ita temporum ossa nominare licebit : modo neminem lateat, dictam nobis caluariæ basis regionem Anatomicis creberrime petrosum os nuncupari, et dein interdum ossa quædam ab ipsis commemorari, ac si propria donarentur circumscriptione : quum tamen nihil aliud uere censenda ueniant, quam duorum ossium mutuo coëuntium (ut iam diximus) fines, et aliquando unius alicuius ossis una sedes, uti euenisse audies in ossibus quæ sacri ossis lateribus coarctantur, ac triplici nomine pro sedium ratione donantur.

DE OSSICVLIS AVDITVS ORGANI CONSTRVCTIONEM INGREDIENTIBVS. CAPVT VIII

[Illustration]

Huius figuræ indicem sequens pagina proponet.