Liber I
34
Octaui capitis figuræ (quæ modo præcessit) ac eiusdem characterum Index.

Præcedens figura auditus organi ossicula exprimit. præcipua enim illius figuræ effigies, portionem ex dextri temporis osse exectam abruptamue commonstrat, quæ dein per medium disecta, duas quæ in eius ossis cauitate reponuntur, membranas, una cum ossiculis ob oculos ponit : uti characterum index hunc in modum explicabit.

AAForaminis portio, quod ab aure introrsum ad membranam B notandam pertinet.
BMembrana transuersim foramini obducta, quod ab aure in cauitatem fertur, in temporis osse auditus organi nomine exculptam.
CVnum auditus organi ossiculum, malleolo assimilatum.
DQuinti neruorum cerebri paris neruus.
EQuinti paris neruorum cerebri ramus, per cæcum foramen ad musculum temporalem potissimum digestus.
FQuinti paris neruorum cerebri ramus, per foramen procedens, quo uena auditus organum petens excipitur.
GSeries quinti paris nerui ad planam læuemque concauitatis eius sedem, hic auditus organi occasione cælatam.
HSedes orbicularem circulum referens, cuius anteriori sedi alterum auditus organi   ossiculum.
I.committitur, quod incudi et molari denti comparatur, et I hic insignitur.
K,KCauernulæ indicantur, quibus cauitas auditus organo parata, intus scatet.
LMallei ab omnibus conterminis partibus liberi anterior facies.
MMallei ab omnibus partibus similiter liberi posterior facies.
NIncudis, seu molaris dentis ab omnibus partibus liberi anterior facies.
OIncudis seu molaris dentis ab omnibus partibus liberi posterior facies.
PIncudis ac mallei ita ut in aure committuntur, simul nexorum anterior facies.
QIncudis ac mallei una iunctorum, posterior facies.

Modo quidem haud instituimus organi auditus constructionem omni paratam industria commemorare, quum hæc una cum reliquorum sensuum instrumentis septimo libro enarranda relinquatur. nihilo minus tamen duo ossicula, quæ in ossis temporis cauitate auditus organi nomine exculpta reponuntur, hic opportune describentur, ne forte quicquam osseum in humani corporis fabrica hoc libro oscitanter præterijsse uideamur. quanquam neque Galenum, neque ante illum quenquam alium hæc ossicula cognouisse, satis hinc colligatur, quod nusquam horum mentio inciderit.Cauitas auditus organo parata, et foramina in ipsam pertinentia Quando igitur auditus organi constructionem recensebo, amplam anfractuosamque cauitatem temporis ossi insculptam audies, quæ tortuoso foramine in capitis amplitudinem cerebri sedem pertinet : et alio longe ampliori minusque tortuoso, in externam capitis sedem uersus aurem exporrigitur. Deinde ab hac cauitate alia duo deducuntur foramina, quorum alterum cæcum nuncupabitur, alterum uero hoc quoque nomine appellari posset : uerum non similiter ipsi cæco anfractuosum angustumque est, et uenæ ad auditus organi enutritionem accedenti uiam præbet. Atque hæc quidem foramina suis characteribus notisque duodecimo Capite indicabuntur. nunc autem tantum ipsorum meminimus, quantum ad ossiculorum historiam duximus sufficere.Quinti paris neruorum ad auditus organum series In foramen itaque capitis amplitudinem qua cerebrum continetur spectans, quinti paris cerebri neruorum alter neruus subintrat, ac præter ramos per angustiora illa tenuiaque foramina ab ipso digestos, insigniori sui portione cauitatem temporis ossi incisam membranæ modo oblinit : non quidem uniuersam, at quibusdam tantum sedibus, quasi ea nerui portio in plures diuideretur membranas, aliquot eius cauitatis regionibus obductas. Verum inter reliquas cauitatis sedes, quæ uariæ sunt, et alicubi planæ, alicubi rarioris spongiæ pumicisque modo foratæ, funa est orbicularis et plana, et osseo circulo parumper extuberante septa.Ossiculum incudi comparatum Ad huius circuli quinti paris neruo obducti exteriorem atque auri proximam sedem, ossiculum obseruatur, quod duobus tenuibus acutisque processibus tanquam cruribus huic osseo circulo astabilitur, superius, ubi crura ipsius coeunt, spissius crassiusque incudis instar effectum. Hoc alterum auditus organi ossiculum est, quod sane leuiori negotio inter secandum commonstrare soleo, quam in præsentia, ut ab aliquo qui id nun