Liber I
35

quam uiderit, intelligatur, describere possem. Nihil enim aliud quo dilucidius cognoscatur, sermoni adhuc adijcere possum, siquidem illius et forma et situs uix manifestius explicari queant. Quippe, uti dicebam, ad circuli in temporis ossis cauitate, effracto iam osse, conspicui externum latus, hoc ossiculum reponitur, et bina quibus firmatur crura exigit, quorum exterius ac auri uicinius, est breuius et crassius, latiusque, ac in acutum desinit apicem. Alterum crus quod interius consistit, et membranæ orbicularem illam cauitatis sedem succingenti magis, quam exterius crus, innascitur, longius nonnihil et tenuius uisitur, ipsiusque extremum quasi in unculum cessat, quo membranæ cauitati temporis ossis obnatæ implicatur, firmiusque innectitur. Ossiculi huius pars extra membranam prominens, superius partim plana, partim rotunda cernitur : quemadmodum minores incudes effingi solent, quorum amplior pars plana est : altera, quæ ueluti in mucronem desinit, instar coni rotunda. Grandiores enim incudes penitus plani depressiue et quadranguli fiunt. Cæterum si hoc ossiculum, quia tantum binis donatur cruribus, incudi assimilare minus placuerit, nihil profecto obstiterit molari denti duabus tantum radicibus ornato, id conferre.Ossiculum malleolo non admodum dissimile Alterum ossiculum auditus organi fabricam ingrediens, a iam commemorato plurimum uariat, et alteri membranæ innascitur. Foramen enim concauitatis seu antri in temporis osse incisi, quod aurem spectat, ea parte qua cauitatis amplitudini uicinum est, membranula tenuissima et prorsus pellucida in eum modum obtegitur, quo uas suo inferiori fundo obtegi obturariue dicimus. Huic membranulæ transuersim aliud ossiculum innascitur, itaque illi intus transuersim insternitur, quemadmodum in tympanis fidem unam atque alteram crassiorem membranæ obtendi conspicimus. Vt uero ossiculum ualidius firmaretur, oblongum tenuemque exigit processum, quo membranæ secundum ipsius latitudinem innascitur.Secundi ossiculi ad femoris os comparatio Hunc processum liceret femoris ossis parti comparare, quæ ab ipsius processibus, quos rotatores uocamus, ad inferiora usque femoris capita pertinet. imo si hæc inferiora capita a relinquo femore refecta finxeris, uniuersum ossiculum tunc femori opportune assimilabitur. Quemadmodum enim femur iuxta ipsius ceruicem duos asciscit processus, sic etiam ossiculum hoc eadem sede processulos aliquot sibi uendicat, quorum beneficio membranæ suæ firmius innascitur. Dein, ut femoris ossis ceruix oblique uersus corporis interiora ad coxendicis ossis sinum uergit, atque in caput ad amussim rotundum cessat : ita etiam præsens ossiculum, a membrana introrsum abscedit, in rotundum caput desinens, quod læue minimeque asperum est, et superiori parti alterius ossiculi, quod molari denti, aut incudi assimilauimus, ita tenuissimarum membranarum interuentu committitur, ac si malleus incudi laxe alligaretur. non secus, quam si ossiculum postremo enarratum malleoli præstaret munus : alterum uero incudis uicem gereret, sed pro mallei mole nimis quam parui.Auditus organi ossiculorum usus Num autem ossicula incudis et malleoli officio ita fungantur, quemadmodum sane formam referunt, et leuissimo afflatu secundum ossiculum cum membrana cui innascitur inter dissecandum mouetur, primo ossiculo interim quodammodo quiescente, a me haudquaquam assertum uelim, quando quidem auditus rationem non satis ex sententia percipiam. Non quod mihi animo exciderit, commune illud medicorum ad partium temperiem asylum et aëris gyri, quos ex huius percussu in aurem ferri, et quandam membranam ferire, uulgo nobis e lapillorum in aquam iactu persuademus, interim organi huius constructionis prorsus ignari. Longe enim diuiniora rerum Opifex callidissimo artificio hic machinatur, quorum fabricam satis dilucide in scholis quidem commonstro, usum autem et operandi rationem non magis quam oculi ipsius assequor. Verum quia de auditus organo postea prolixius pertractabitur, hic sat fuit ossicula recensuisse : quæ si hoc sermone non assecutus fueris, uituli, aut agni, aut alterius animalis capite in mensam posito, temporum os nunc hoc nunc illo modo diuides, horum ossium constructionem animaduersurus. Quanquam multo satius est hæc in crudo capite, quam in cocto examinare, et in homine potius, quam alio quouis animali. Non enim illa administratione, tam spectatu iucundissimam ossiculorum constructionem adinuenies, quam omnium fere musicorum instrumentorum fabricæ rationem ex auditus organi compage desumptam perinde admiraberis :Marcus Antonius Genua et Vuolphangus Heruuort, huius operis et inchoandi et absoluendi autores præcipui ac uel hoc in primis nomine auditus organi harmoniam summa uoluptate intueri solitus est, non modo musicorum absolutissimus, uerum et nostræ ætatis philosophorum eximium decus MARCVS ANTONIVS GENVA, primarius, uariaque disciplinarum eruditione excultissimus apud Patauinos philosophiæ professor, cui rerum naturalium studiosi tantum debebunt, quantum frugis ex hoc meo conatu ipsis accedet, quippe qui ad hunc inchoandum primus autor, ac sedulus monitor haud minus extitit, quam rarum uirtutis exemplar VVOLPHANGVS HERVVORT, patricius Augustanus, ob incredibilem erga literas earumque cultores amorem, immortalitate dignissimus, ac mihi dum uiuam unice colendus, quod ad huius operis absolutionem, quantum in ipso fuit, nihil fecerit reliqui.