Liber I
37
Λ ΛQuartum maxillæ superioris os. Λ in oculi sede positum huius ossis partem notat, quæ inferiorem oculi sedis regionem magna ex parte constituit. Dein eodem etiam Λ indicatur principium foraminis, quod in genis B insignitur. Verum id os circumscribitur h, g, e, Y, X, c, d, b, D, a, N, in prima hac figura positis, et insuper e, u, t, et y in sequenti figura ponendis
ΞQuintum maxillæ superioris os. Vnum Ξ dextri lateris os, alterum Ξ sinistri lateris os insinuat, quod et in alijs characteribus obseruatum uides.
ΠIn altera secunda'ue huius capitis figura Π se offert, sextum superioris maxillæ os indicaturum. quo etiam charactere sexti ossis coniux notabitur, ipsum uidelicet alterius lateris sextum os.
ONarium septum, quod octaui capitis ossis cribri modo perforati processus putatur. Atque his iam explicatis characteribus, ossa præsenti figura occurrentia insigniuimus.
PSutura duos ossium processus committens, quibus iugale os efformatur.
QA Q ad S sutura notatur, cuneiforme os a primo maxillæ superioris osse dirimens, ac hic in oculi sede conspicua, in dextrique oculi sede ad characterem Q clarius fere, quam in sinistri, apparens. In tertia uero figura, et quarta, quæ sexto Capiti præponuntur, hæc sutura in cauis temporum d insignitur.
R, S, T, V, X, Y et ZSutura frontis os a maxilla superiori et cuneiformi diuidens. Ab R enim ad S suturæ pars notatur, frontis ossi et primo maxillæ ossi communis, quæ in cauis temporum in tertia figura sexti Capitis conspicitur, inibi a b ad proximum ipsi b pertinens. Hic uero ab S ad T suturæ huius interuallum notatur, frontis ossi et cuneiformi commune. A T ad V interuallum metitur, tertio maxillæ ossi et frontis ossi commune. Ab V ad X interuallum præsentis suturæ insignitur, commune frontis ossi et secundo maxilla ossi. Inter X et Y huius suturæ interuallum consistit, quarto maxillæ ossi ac frontis ossi commune. Ab Y uero ad Z suturæ illius significatur interuallum, commune frontis ossi, et quinto maxillæ ossi.
aMaxillæ sedes aspera inæqualisque, qua primum maxillæ os quarto committitur. Verum ab a ad b sutura indicatur, duobus illis ossibus communis, ubi hæc in anteriori caluariæ sede est conspicua. Pars autem ipsius quæ in temporis cauo latitat, ex quarta figura sexto Capiti præposita, sub charactere f in temporis cauo posito peropportune petes.
bA b ad Q suturæ primum os a quarto diuidentis pars indicatur, quæ in oculi sede est conspicua. Hæc in præsentis figuræ sinistra oculi sede characteribus paucioribus occupata, est manifestior.
cAb V ad c sutura notatur, secundo ossi et tertio communis. Quicquid autem sursum iuxta C et Δ ad X usque ducitur, secundum os a quarto dirimit.
dd seruit describendo tertio maxillæ ossi. T enim ad V superiorem eius ossis sedem describit, V ad c anteriorem, T ad d posteriorem, qua cuneiformi committitur ossi. c uero ad d eius ossis inferiorem partem circumscribit, quarto maxillæ ossi contiguam.
ee ad Y suturam notat, quarto maxillæ ossi et quinto communem.
ff ad Z suturam insinuat, quinto unius lateris ossi et quinto alterius lateris ossi communem.
gIn narium amplitudine g ponitur, suturam indicans, qua septum narium a quartis maxillæ superioris ossibus disiungitur.
hSutura, aut harmonia potius, quartis maxillæ superioris ossibus communis, cuius beneficio illa inuicem in mustacis regione dirimuntur.
iAd superiorem foraminis B notati sedem, i ponitur, indicaturum quarti ossis suturam, quæ elatius quam id foramen consistit, ipsique quarto ossi duntaxat peculiaris est.

Hominis caluariæ, cuius modo indicem prosequor, figura, nullo præterea insignitur charactere, neque aliud in illa enarrandum superest. Subsequentes itaque notæ canis caluariæ hunc in modum propriæ censebuntur.

kSutura a malis sursum ad medium ambitus oculi, in inferiori regione sedis oculorum ascendens, usque ad l.
l, ml usque ad m suturam notat, ad supercilia usque iuxta internum oculi sedis angulum conscendentem.
nSutura ab illa quæ externum nasi ossium latus circumscribit, inter caninum dentem et incisorium ipsi proximum delata. Licuisset hanc caluariam pluribus characteribus occupare, nisi existimassem hominis maxillam Lectori in præsentia satis negotij exhibituram.