Liber I
38
SECVNDA NONI CAPITIS FIGVRA

[Illustration]

Secundæ Figuræ Eiusdemque Characterum Index

Præsens figura, caluariæ basim in hoc exprimit, ut palatum maxillæque superioris ossa in priori figura commonstraret. Huic autem permulti adsunt characteres, qui capitis ossibus suturisque enarrandis superius adiuuerunt. ac proinde quid illis indicetur, ex sexto Capite petas licet. Quamuis interim hic eos annotare operæ precium sit, quibus ad propositam enarrationem indigemus.

LHic modica ossis frontis portio in conspectum uenit.
OOPPCuneiforme os.
Q ΓHoc os prior quoque figura Γ notatum habet, estque primum maxillæ superioris os
S ΛHoc os prior figura etiam Λ indicat, estque quartum maxillæ os.
V XCaluariæ sedes, quam os iugale Anatomes peritis uocari, iam antea dictum est.
YSutura, quæ duos processus os iugale efformantes committit.
dHic latitat sutura, primum maxillæ superioris os a cuneiformi discernens : deinde et suturæ primum a quarto dirimentis pars, in temporis cauo conspicua.
eSutura quarto maxillæ ossi et cuneiformi communis
fSuturæ primum maxillæ os a quarto separantis pars, in anteriori maxillæ regione apparens, ac priori figura ab a ad b indicata.
gSutura frontis ossi et primo maxillæ ossi communis, quam superiori figura R insigniuimus
ΠSextum maxillæ superioris os
qAb e uersus q sutura sexto maxillæ ossi et cuneiformi communis indicatur.
Σ[11]Septum narium, et sedes qua id a cuneiformi osse dirimitur
t. uA t ad u transuersa notatur sutura, sextum os maxillæ a quarto dirimens.
xAb x ad t sutura indicatur, duo sexta maxillæ superioris ossa ab inuicem seiungens, et duobus illis ossibus communis.
ySutura notatur recta per palatum ducta, et quartis maxillæ ossibus communis.
ζPriuatim indicatur foramen in anteriori palati sede posteriorique dentium incisoriorum regione apparens, ad cuius latus interdum obscura occurrit sutura, transuersim aliquousque in
αquarto superioris maxillæ osse prorepens, et α insignita.

×

Caractère inversé.