Liber I
39

Cur maxilla pluribus constet ossibus, et ijs cauis ac leuibus Superior maxilla non unico quidem, sed pluribus efformatur ossibus, atque id potissimum, ut ad patiendum fiat pertinacior, ne scilicet statim una eius particula laborante, uniuersa infestetur, sed quo malum una cum osse (ut in capitis ossium structura dictum est) desinat. Deinde quum non omnes eius partes æque solidas, spissas ac duras fieri oportuerit, illam quoque ex pluribus constitui ossibus fuit necesse. Atque hæc præcipue duris, sed admodum leuibus componitur ossibus. nam narium foramina adeo ampla patentiaque sunt, ut tantæ moli maxillæ insignis accedat leuitas. Dein alij in ossibus sinus, ac intus latitantes cauernæ, quas aër opplet, adeo amplæ cauæque existunt, ut maxilla superior utrinque ad latera narium cauitatis, simile quid nanciscatur cum cereis imaginibus, quas in uarias formas fundimus, ac intus cauas relinquimus.Libro 22 de Vsu partium Non enim Galeno hac parte assentiendum est, qui superiorem maxillam medullæ expertem, durisque ossibus, nec leuitate indigentibus efformatam docet : quod hæc nihil, uti inferior, moueatur. Quum interim inferior multo sane sit ualidior, et osse constet iniurijs ferendis longe pertinaciore, multoque minus a Gallica scabie erodi apto.Constructuræ ossium maxillæ ratio Compinguntur uero maxillæ superioris ossa inuicem suturis, ita tamen ut ea quæ per harmoniam committuntur, suturas quoque modo appellare liceat.Libro de Ossibus Nam uel Galeni suffragio eas omnes suturas nominare nemini uerendum est, quum exactissimæ (si modo quæ sint) harmoniæ intus quendam mutuum ingressum suturarum quasi ritu ostendant. Cæterum quænam suturarum superioris maxillæ sit series, quisque illius ossium numerus, longe facilius demonstratu quam scriptu arbitror. Quo minus tamen hic rei difficultati cedam, primum hominis superiorem maxillam aggrediar, ac deinceps obiter in quibus Galeni descriptio canibus aut simijs, non autem hominibus conueniat, subiungam. Vocabitur itaque superior maxilla, quicquid ossium in caluaria præter superiorem dentium seriem nobis adhuc enarrandum superest. Capitis igitur ossa octo, suis suturis circumscripta, iam antea enumerauimus : præter quatuor ossicula, auditus instrumentorum constructionem ingredientia.Breuis maxillæ ossium enumeratio Maxillæ autem superioris ossa (præter tenuia quædam fungosa et ueluti membranea ossicula, quæ in narium amplitudinis summo, in exiccatis, aut nuper coctis caluarijs impense cartilaginea obseruantur) duodecim sunt, ab utroque scilicet latere sena. Atque horum sex, unum sedis oculi externum angulum constituere dicemus, secundum uero et tertium ad oculi sedis internum angulum referentur. quartum omnes sui lateris dentes superioris maxillæ suscipere docebimus. quintum ex duobus (quæ ita uocamus) nasi ossibus alterum erit. sextum cum suo coniuge ad palati finem collocabitur, qua narium foramina in oris amplitudinem spectant. Accepta igitur in manus caluaria, illam cum figuris huic Capiti præpositis confer, sexque horum ossium suis characteribus insignitorum circumscriptionem tuo marte aliquantisper inquirito : et quemadmodum in scholis facere consueui, rudiori penna omnes quæ tibi occurrent suturas, in altero caluariæ latere atramento oblitera, ut inde suturas quibus ossa distinguuntur, ex sententia promptius adinuenias.Quot ossibus oculi sedes efformetur Ac primum omnium oculi sedi animum accommoda, consideraturus quotnam illa efformetur ossibus : quorum nonnulla maxillæ superiori, alia capiti ascribuntur. Superior nanque huius sedis pars, frontis osse constat. Vertex autem huius sedis, quæ instar coni pyramidisque in arctum cogitur, osse componitur cuneiformi, magnam quoque exterioris lateris oculi sedis portionem (sed profundam) efformante. adeo ut cuneiforme os, secundum os : frontis autem, primum, in oculi sede numerari nihil prohibeat. Tertium autem, ossium maxillæ primum numeratur, quod totum externum oculi sedis angulum, et inferioris ambitus mediam portionem constituit, reliquam autem inferioris ambitus oculi sedis partem ad superciliorum usque medium, maximum seu quartum maxillæ os occupat, atque hoc etiam ipsius sedis inferiorem partem quodammodo totam efficit, inter ossa oculi sedem efformantia numero quartum. Quintum uero oculi sedis os, in interno consistit angulo uersus anteriora, et iuxta sedis ambitum, estque id ossium maxillæ secundum. Sextum autem ossium sedem oculi constituentium, in interno etiam sedis reponitur latere, et posterius nuper dicto locatum, nobis maxillæ ossium tertium censetur. Duo itaque oculi sedis ossa, ad capitis ossa referuntur, duo nimirum priora. et quatuor ad superiorem spectant maxillam, quatuor uidelicet postremo enumerata. Postquam hæc in oculi sede non oscitanter animaduerteris, et suturas inspexeris quibus sex oculi sedis ossa terminantur, licebit exactius unumquodque maxillæ os priuatim suis suturis ad hunc modum circumscribere.Primum maxillæ os Primum maxillæ superioris os, alteram ossis iugalis partem constituit, et nonnihil temporis supercilijque ac sedis oculi, totum uidelicet exteriorem angulum, in se comprehendit, non minimam malæ etiam portionem efformans. Committitur autem hoc primum maxillæ os, temporis ossi, interuentu suturæ, quæ duos processus os iugale efformantes iungit. Dein com