Liber I
40

mittitur ossi cuneiformi eius suturæ beneficio, quæ per caua temporum decliuis ducta etiam in oculi sede conspicitur, huicque primo maxillæ ossi et cuneiformi communis est. In superiori parte nectitur frontis ossi, ea sede qua supercilij extremum habetur. Fit uero hæc commissura illius suturæ beneficio, quæ a cauis temporum per oculorum sedes ad superciliorum medium fertur, frontisque os a maxilla superiori et cuneiformi discernit. Inferiori autem parte insigni amplitudine primum os quarto ea sutura compingitur, quæ tribus locis in conspicuo est : in cauo scilicet temporum sub osse iugali, in anteriori maxillæ regione iuxta malam, et in oculi sedis inferiori parte. Suturæ pars in cauis temporum conspicua, ab inferiori parte interualli suturæ os cuneiforme a primo maxillæ osse diuidentis incipit. a fine enim illo hæc sutura oblique deorsum nonnihil in priora fertur, quousque ad infimam malæ sedem, ubi hæc aspera inæqualisque est, pertingat. Pars autem huius suturæ in anteriori maxillæ sede apparens, a mala oblique sursum ad oculi sedem contendit, ad mediam regionem inferioris ambitus oculi hic sedem circumscribentis. Pars autem seu interuallum huius suturæ, primum os quarto committentis in oculi sede conspicuum, a medio inferioris ambitus sedis oculi per humiliora eius sedis retrorsum oblique uersus exteriora tantisper conscendit, dum ad infimam suturæ partem, cuneiforme os a primo maxillæ dirimentis pertingat. Ad hunc igitur modum primum os circumscribitur, quatuor (uti diximus) ossibus commissum : temporis scilicet ossis processui alteram ossis iugalis partem efformanti, dein cuneiformi ossi, frontis ossi, et quarto maxillæ ossi.Secundum maxillæ os Secundum maxillæ os cæteris omnibus longe minus, et squamæ modo tenue, in interno oculi sedis angulo consistit, ubi foramen habetur, cui caruncula præest internum oculi angulum occupans : quæ in hoc creata dicitur, ne quid pituitæ ad oculorum sedes a cerebro expurgatum, in genas defluat, sed tota per id foramen in narium amplitudinem procumbat. Ossiculum hoc superiori parte modico interuallo suturæ terminatur, frontis os a superiori maxilla distinguentis. Quare etiam suturæ illius interuentu ossiculum id frontis ossi committitur. Ab hac sutura, alia secundum posterius ossiculi latus descendit, quæ secundum ipsius ossiculi inferiora repens, per anterius ipsius latus sursum in eandem suturam denuo ascendit, quam frontis os a maxilla superiori dirimere diximus. Cæterum sutura, quæ a iam dicta frontis os a maxilla discernente ad eum modum in orbem pene fertur, in posteriore ossiculi regione (quæ oculi sedis conum respicit) secundo ossiculo communis est, et illi quod tertium maxillæ nobis enumeratur. Ad inferiorem uero ossiculi partem, et secundum anterius ipsius latus, sutura hæc communis est ipsi ossiculo, et quarto maxillæ superioris ossi. Contingit itaque præsens ossiculum superiori parte frontis os, posteriori tertium maxillæ os, inferiori uero anteriorique quartum maxillæ os. Ossiculum istud quia laxe hæret, et anteriori parte quarto ossi harmonia uerius quam sutura iungitur, ipsumque admodum tenue est, in caluarijs e terra effossis raro occurrit : quod in humida hac sede positum, facile putrescat : et ob laxum nimis connexum, prompte decidat. In coctis uero caluarijs, et arte ad ossium disciplinam paratis, absque negotio seruatur.Tertium maxillæ os Tertium maxillæ superioris os similiter ac secundum tenue, et squamæ modo cernitur pellucidum : et quando effringitur, intus sinibus ære oppletis amplisque scatere cernitur. Hoc paulo minus toto quadrangulum est, in interno latere sedis oculi repositum. Superius terminatur sutura frontis ossi, et superiori maxillæ communi. Anterius communem suturam cum secundo maxillæ osse adipiscitur. Posterius cum cuneiformi osse suturam communem exigit. Inferiori parte, cum quarto maxillæ osse, communi sutura donatur. Vnde etiam quatuor ossibus tertium hoc os connectitur, superius scilicet frontis ossi, anterius secundo maxillæ ossi, posterius cuneiformi, inferius quarto maxillæ ossi. Interius uero qua narium spectat amplitudinem, cum inordinata ossium compage intus in narium summo reposita, coit.Quartum maxillæ os Quartum maxillæ os reliquorum ipsius ossium longe maximum, omnes sui lateris dentes excipit, ac uarijs suturis circumscribitur : quemadmodum et ipsum quoque os uarium est, huc atque illuc in plures locos pertingens. Primum itaque sutura illa terminatur, quæ primum os a quarto discernit, eam dico quæ simul in cauis temporum, et in anteriori maxillæ regione, et in oculi sede conspicitur. Deinde quartum os terminatur suturis, secundum maxillæ os et tertium ab ipso dirimentibus. quæ secundum totam sedis oculi longitudinem in inferiori eius sedis parte, et in anteriori regione secundi maxillæ ossis, ducuntur. Ad hæc, iuxta superciliorum medium, quartum maxillæ os sutura finitur, superiorem maxillam ab osse frontis disiungente. Hoc suturæ interuallum ducitur ab anteriori sede secundi ossis, ad exterius latus ossis nasi, eius lateris, cuius maxillæ superioris ossa nunc intueris, quod quintum maxillæ os constituetur a quo quartum dirimitur, sutura a nasi summo iuxta ipsius externum latus deorsum ad nasi ossis longitudinem porrecta. Secundum uero longitudinem ductus foraminum nasi, quartum maxillæ os ab illorum foraminum septo sutura interstinguitur, secun