Liber I
41

dum humilimam septi sedem prorepente. In posteriori uero sede quartum os a cuneiformi distinguitur,tum in oculorum sede, tum etiam iuxta intimum dentem, ubi sutura cuneiforme os a superiori maxilla terminans consistit. In palati fine uersus interiora quartum os transuersa sutura ab illo osse seiungitur, quod sextum maxillæ appellamus, quodque hic ad narium foramina cum suo coniuge reponitur. Atque has omnes suturas quartum os cum alijs sibi conterminis ossibus habet communes, quibus alia accedit quarto ossi dextri lateris, et quarto sinistri lateris ossi propria, secundum palati longitudinem prorepens : et non solum in palato, uerum et in narium amplitudine conspicua. Deinde et in anteriori maxillæ sede eadem quoque sutura sub naribus ea sede cernitur, ubi superioris labri sulculus consistit. Hic enim sutura apparet utrorumque laterum, quartis ossibus propria : quamuis linea potius quam sutura censeri debeat. Ex hac suturarum frequentia quartum os terminante, haud difficulter colligitur, ipsum sedecim ossibus committi. primo enim, secundo, tertio, quinto et sexto maxillæ superioris connectitur ossibus, deinde frontis ossi, cuneiformi, et octauo capitis ossi, ipsi uidelicet foraminum narium septo, ac demum quartum maxillæ os suo coniugi, seu alterius lateris quarto ossi iungitur : quemadmodum et octo dentibus quarto ossi infixis, quoties superior maxilla sedecim dentibus decoratur. Præsens os magna ex parte latera et inferiorem sedem narium constituit, et ad hæc latera impense cauum est, et neutiquam solidum, sed cereis imaginibus intus uacuis admodum eleganter simile. Huic ossi, præter alia ipsius foramina unum accidit, quod ab inferiori oculi sedis regione incipiens, deorsum in anteriorem maxillæ partem porrigitur. Istud ubi primum in oculi sede inchoatur, notabili interuallo superius ueluti ossea constat squama : ubi autem in anteriorem maxillæ partem pertinet, iam penitius in osse exculptum uisitur, atque etiam interuallum notatu dignum apparet inter oculi ambitum et superiorem foraminis sedem. Hoc interuallum creberrime non continuum est, sed sutura donatur, quæ huic quarti ossis particulæ (ubi foramen consistit) propria peculiarisque est. Quis uero huius foraminis usus censeatur, in communi omnium caluariæ foraminum sermone exequar. in præsentia autem obiter in illius mentionem incidi, quo aptius suturam quarto ossi propriam hic recenserem : ne quis forte, quum ipsam obseruaret, illam plura constituere ossa, ac altius quam ab oculi sedis ambitu ad foramen usque ferri arbitraretur. Præterea in anteriori palati sede ad posteriorem incisoriorum dentium regionem, aliud foramen se offert, quartis maxillæ superioris ossibus commune, et ex palato in narium amplitudinem spectans. Ad huius foraminis latera interdum sutura apparet, aut potius linea, in pueris cartilagine oppleta, quæ quasi ad caninorum dentium anterius latus pertingit. Verum nusquam adeo penetrat, ut huius suturæ beneficio quartum maxillæ os in plura diuisum censeri queat : quod (ut paulo post dicam) canibus et simijs porcisque accidit, in quibus sutura quartum os in duo diuidens, non solum in palato, uerum exterius in anteriori maxillæ sede, etiam conspicue cernitur, neque ullam appendicum cum suis ossibus coalitus speciem refert.Quintum maxillæ os Quintum maxillæ superioris os ex duobus nasi ossibus alterum est, ossiculum uidelicet durum, solidum, latum, tenue, oblongum, et quadrangulo potius quam triangulo simile. Superiori enim parte non in acutum desinit angulum : uerum adeo obtusum est, ut inibi duobus donetur angulis. Terminatur autem illic sutura, frontis os a superiori maxilla dirimente. Externum ossis latus communem suturam nanciscitur cum quarto maxillæ osse, quæ secundum nasi latus tantum decliuis pertingit, quanta quinti huius maxillæ ossis est longitudo, quæ in homine longe breuior quam canibus et simijs uisitur. Internum uero ossis latus quo coniugi suo committitur, suturam obtinet harmoniæ non admodum dissimilem, ac utrisque nasi ossibus communem. Hæc a medio superciliorum ex sutura frontis ossi ac maxillæ superiori communi incipiens, decliuis secundum ossium nasi longitudinem porrigitur. Inferiori autem parte, quintum os sutura haud intercipitur, neque alteri ossi iungitur, uerum hoc una cum suo coniuge asperum inæqualeque est, et in cartilaginem finit deorsum procedentem, eoque molliorem, quo longius ad nasi apicem defertur. hanc cartilaginem cum reliquis nasi et totius corporis cartilaginibus priuatim post ossium enarrationem prosequemur.Sextum maxillæ os Sextum maxillæ superioris os, cum suo pari non minimam palati et narium amplitudinis portionem constituit. Reponitur enim ad palati extremum, qua nares in fauces pertinent : estque os tenue, sed solidum, latumque. Id posteriori sede partim cuneiformi committitur ossi, partim liberum est, semiparenthesis ( formam referens. Vbi cuneiformi ossi committitur, illa circumscriptum est sutura, quæ iuxta posteriorem intimi dentis sedem fertur, maxillamque superiorem a cuneiformi osse dirimit, ea potissimum parte, ubi cuneiforme os ipsius educit processus uespertilionum alis similes. Anteriori parte et externo latere sextum hoc os sutura terminatur ipsi et quarto maxillæ ossi communi, ac transuersim in palato ducta. Interiori autem latere, quo se coniugi