Liber I
42

suo iungit, sutura quadam dirimitur, quæ utriusque lateris sexto ossi duntaxat communis est, portioque illius existit, quæ per palati longitudinem prorepens, quarta maxillæ ossa inuicem separat. Contingit igitur sextum os, cuneiforme os, quartum maxillæ, et suum coniugem, et postremo narium septum : quod etiam a sexto osse, quemadmodum a quarto, ea dirimitur sutura, quam ad septi humiliorem sedem duci, antea commemoratum est.Vniuersa superioris maxillæ ossa esse duodecim Hactenus itaque sex alterius lateris maxillæ descripsi ossa, quæ si senis oppositi lateris connumerentur ossibus, omnia maxillæ ossa consurgent duodecim, quibus nullum octo capitis ossium adieci.Non omnia præsenti Capite hactenus tradita, Galeni placitis respondere, quorum quædam ad Capitis usque finem recensentur Cæterum si ad amussim singula quæ hoc Capite persecutus sum excusseris, ac demum non perfunctorie Galeni superioris maxillæ descriptionem euolueris, permulta iam occurrerunt, in quibus ab illius placitis declinem. quæ etsi omnia in præsentia (tuæ fidens industriæ) non commemorauero, nonnulla tamen subijciam, e quibus meæ siue diligentiæ, seu oscitantiæ (prout mea ueritati aut consona, aut dissona intueberis) specimen aliquod animaduertere queas. Galenus itaque in libro de Ossibus suturas maxillæ peculiares descripturus, earum seriem a malæ infima et extima sede aggreditur, quam ego asperam inæqualemque esse recensui, quod hinc masseter musculus sui principij ualidissimam nerueamque admodum portionem educat. Hic igitur Galenus suturam describit, primum maxillæ os a quarto dirimentem, primam appellans, eius suturæ partem in cauo temporis conspicuam. Secundam uero numerat huius suturæ partem in anteriori maxillæ sede occurrentem, quæ ab illa malæ asperitate sursum ad medium inferioris ambitus sedis oculi pertingit. Hanc postmodum tripartito ait discindi, ac primam huius secundæ suturæ partem prope magnum seu internum oculi sedis angulum exteriori in parte ad medium superciliorum, et communem frontis et maxillæ suturam inquit procedere. Hac suturæ parte homines destituuntur, uerum in canibus caudatisque simijs est manifestissima. ; quamuis interim non exacte ad superciliorum feratur medium, sed ad eam tantum sedem, in qua quartum maxillæ os a secundo dirimi dictum est. Hanc itaque partem, ut Galenum assequaris, ex canis caluaria petes. Porro secundam partem secundæ suturæ, inquit per concauum sedis oculi sub magno angulo ad communem capiti et maxillæ suturam pertinere, hancque eundem angulum comprehendere. Hæc pars ea esset sutura, quam secundum et tertium maxillæ ossa in inferiori ipsorum sede, a quarto dirimere docuimus. Verum hæc in homine nequaquam secundæ Galeni suturæ committitur, multoque minus primam partem secundæ suturæ contingit, quum hæc in canibus tantum et simijs, non autem hominibus cernatur. Porro foramen, quod huic secundæ parti Galenus subijci scribit, id esse opinor, quod in oculi sede oblongum admodumque patulum est, inter quartum maxillæ os et cuneiforme conspicuum. Tertiam partem secundæ suturæ Galenus appellat portionem suturæ primum os a quarto diuidentis, quæ in oculi sede spectatur, una cum illa quæ cuneiforme os a primo maxillæ osse disiungit, atque in oculi sede etiam spectatur. Galeni enim est sententia, sub dictis duabus suturis (quæ duæ primæ partes sunt ipsius secundæ suturæ) " tertiam eiusdem partem inferiorem in sede oculi ambitum inscendentem interius ad imum contendere, ibique communi sutura capiti et maxillæ superiori iungi ". His suturis Galenus tria maxillæ superioris ossa circumscribi postea subiecit, quibus hæc capiti committitur. Primum esset, quod ego primum maxillæ statui ; secundum, ea quæ mihi secundum et tertium numerabantur : duo enim illa unius ossis loco ex Galeni placito recenserentur. Tertium, pars esset nostri quarti ossis, quicquid scilicet ipsius in oculi sede consistit, ea nimirum pars in qua foramen incipit, quod ab oculi sede in anteriorem maxillæ regionem pertinet. Hic modo considerate exquirito, num Gallenus maxillæ ossa hucusque[12] uerius quam ego, in homine enarrauerit, et quantum adhuc Galenus in simijs et canibus omiserit. dein, num Galenum ego ex rei potius cognitione, an interpretis uersione intellexerim, et cuiusmodi natatore Delio Galeni de maxillæ ossibus tractatio indigeat : potissimum quando communis utilitatis uel parum studiosi quidam, uel etiam inuidi, Græcum exemplar ita supprimunt, ut nullis id rationibus quo aliquandiu mihi usurpandum traderetur, ab ijs obtinere licuerit : qui tamen præter Balamium, et Cardinalem Rodolphum, id se etiam habere fatebantur, sed ea conditione, mihi ne communicaretur. Verum interea omnem nauabo operam, ne illo libro, quemadmodum neque alijs etiam quibusdam Galeni libris ad Anatomen eguisse uidear, quos aut totos citra omnem usum recondunt, aut saltem correctiores a tineis (quum ipsis usui esse nequeant) erodi malunt. Quod uero Galenus peculiaria constituat ossa, quibus incisorij dentes infiguntur, hinc accidit, quod suis nimium fauens simijs, eas homini plus satis similes effingebat. In canibus enim et simijs porcisque ac alijs animalibus, quibus canini dentes ualidi exertique obtigerunt, duæ (uti prius dixi) uidentur suturæ, aut harmoniæ potius, admodum conspicuæ, quibus homo destituitur. A sutura enim quintum maxillæ os, quod nasi alterum existit, a quarto 

×Sic.