Liber I
44

xilla illis in acutum desinit, mutuo per unionem nexis.Maxillam homini fere unico osse extrui. Homini autem, unico conformatur osse, ac in summo mento lata, neque ut in cæteris animalibus, acuta cernitur. Nulla enim parte maxilla difficilius quam hic discinditur. Præterea coctione, aut carie in terra illam dissolui, nondum animaduerti ; et quanquam cum alibi, tum præcipue Parisijs in Innocentum cemiterio maximam inferiorum maxillarum (uti et cæterorum ossium) frequentiam conspexerim, nullam tamen unquam in duas bipartitam partes adinueni. Canum uero, boumque et asinorum maxillæ, etiam citra coctionis beneficium, inuicem paruo conatu interdum diuelluntur. Quamuis interim Galenus, et alij plerique post Hippocratem dissectionum periti, maxillam non unicum esse os asseruerint, sed coctum in summa menti extremitate laxari, ob idque ipsum coaluisse manifestum indicium esse. Vtcunque sit, hactenus nulla hominis maxilla mihi gemino constructa osse (uti et prius dicebam) occurrit ; et quamuis forte inter tot hominum myriades in canino aliquo homuncione, aut puerulo talem quampiam maxillam aliquando obseruarem, non tamen ideo mox asseram, hominis maxillam duplici osse constare : quin Celso potius, aut illi Græco autori ex quo Celsus quicquid de ossibus prodidit mutuatus est, accedam, qui cum Galeno canes parum curans, maxillam simplici osse componi docuit. Et quamuis hæc in pueris duobus ossibus per unionem nexis efformaretur, non ideo tamen simpliciter duplici osse maxillam formari recte diceremus, nisi etiam occipitij os, uertebras, et ossa quæ sacri ossis lateribus committuntur, pluribus effingi ossibus donaremus ; si quidem hæc in pueris compluribus ossibus mutuo per unionem commissis extrui, nemo negauerit.Duo utrinque maxillæ processus. Inferior maxilla utrinque in duos desinit processus, quorum alter in mucronem productus, musculi temporalis tendinis insertionem ualidissime excipit, totus ab illo tendine complexus. Alter, qui posterior est, in capitulum transuersim oblongum finit, quod sibi correspondenti sinui inarticulatur, qui ad iugalis ossis radicem et anteriorem auditus organi sedem in temporis osse incisus est. Huic sinui, ut et capitulo maxillæ, cartilago crustæ modo obducitur.Peculiaris in maxillarum articulo cartilaginis effigies. Verum præter hanc cartilaginem omnibus articulis pariter communem, inter sinum capitulumque alia reponitur cartilago læuis, tenuis, et mollis, ligamentique naturæ quod ad substantiam spectat, nonnihil compos. Hæc ossibus nusquam adnascitur, sed tantum ligamentis articulum in orbem continentibus.

[Illustration]

Istius cartilaginis beneficio, durorum præsentis articuli ossium impetus exoluitur, et quo minus mutuo affrictu in ualidis assiduisque maxillæ motibus ossa rumpantur, scite præstat, una cum cartilagine sinui et capitulo obnata.Maxillæ foramina. Ad hæc, inferior maxilla duobus utrinque donatur foraminibus, atque alterum quidem in interiori ipsius regione, non procul a nunc commemoratis processibus, cernitur : alterum uero, in exteriori sede ad labri inferioris radicem, latusque. Interius, quod et amplius, et inæquale seu asperum est, uiam præbet portioni nerui tertij paris nervorum cerebri ad dentium radices dispersæ, una cum uenula et arteria, quæ dentibus et inferiori maxillæ nutriendis, hoc foramen subeunt. Exterius uero, eius nerui sobolem ex maxilla in humilius labrum sinit procidere, estque longe minus interiori. Porro si setam exiccatæ maxillæ interno foramini indideris, eam ab hoc foramine ad externum usque leui opera ferri conspicies ; et si maxillam effregeris, continuum iter ab uno foramine in alterum canalis modo cælatum obseruabis.Dentium alueoli. Præter hæc foramina in maxillæ externa superficie alia prorsus nulla reperias, nisi forte et alueolos præsepiolaque illis annumerare lubeat, quibus dentes instar clauorum infigi mox trademus. Quod uero horum sinuum alueorumque gratia, inferior maxilla crassior sit, hinc potissimum constat, quod in uetulis, illisque quibus dentes eruti sunt, ac in quibus ipsi dentium sinus succreuerunt, maxilla ab imo sursum multo tenuior et angustior efficiatur.Maxillæ in posteriori sede amplitudo, tenuitas, sinus, asperitates. Maxilla ubi dentes ipsi non infiguntur, eaque sede qua commemoratos nuper educit processus, latissima, et, si latera spectes, tenuissima, intusque ac exterius quasi amplo et in superficie tantum cauato sinu insculpta visitur, quo aptius musculi maxillam, præter temporalem musculum attollentes, insertionem molirentur, isque qui illorum in ore delitescit, minus sua crassitie ac mole faucium angustiam infarciret : adeo, ut intus magis quam foris, maxilla merito insinuetur. Quinetiam huic latiori maxillæ sedi id separatim accidit, quod aspera inæqualisque cernitur, idque potissimum iuxta huius sedis inferiorem posterioremque regionem ; quod etiam musculorum insertionis occasione rerum Opifex machinatur, non ignorans asperis inæqualibusque locis promptius aliquid adhærere, adnascique, quam planis et glabris. Cæterum hac etiam gratia interior maxillæ sedes ad mentum aliquot tuberculis asperitatibusue extuberat, ut musculi (quorum ope ipsa deorsum trahitur) suam insertionem ualidius conficerent, ac denique nonnulli linguæ peculiares musculi hinc aptius enascerentur. Tale quid etiam usuu enit in externa inferioris maxillæ sede, ad summi menti regionem, ut hac ratione labri humilioris musculi commodius illinc, pronascerentur.