Liber I
45
 DE DENTIBVS, QVI ETIAM OSSIVM NVMERO ASCRIBVNTVR. CAPVT XI.

[Illustration]

Præsentis undecim capitis figuræ ac ipsius characterum Index.

HAC figura tam superioris maxillæ, quam inferioris dentes, in altero latere exprimuntur. quum enim utriusque lateris par sit ratio, abunde est alterius lateris dentes ex maxillis erutos delineasse. Si uero dentes maxillis adhuc infixos contemplari visum sit, superioris Capitis figuræ inferiorem commonstrant seriem, quemadmodum tertia et quinta sexti Capitis figuræ superiorem. ubi et quarta eius Capitis figura alueolos prompte ostendit, quibus dentes insiguntur. Quandoquidem ex caluaria, quam illa figura expressimus, studio superioris maxillæ dentes euulsimus.

A ADextri lateris octo superiores dentes.
B BDextri lateris dentes octo inferiores
1, 2Duo dextri lateris incisorij.
3Dens caninus dexter.
4, 5, 6Quinque molares dextri. Hunc numerum et inferiori et superiori dentium classi accommodare integrum est. Nomina autem dentium, cum uarijs reliquorum ossium nomenclaturis, ex huius libri calce sumenda ueniunt : quod in eum locum nomina, quæcunque mihi hactenus occurrere, duxerim reijcienda
CBasis notatur molaris dentis
DAcies dentis incisorij.
EMedia molaris dentis pars hic delineatur, sinum in dentibus conspicuum ostensura.

Dentes sentire.
Libro quinto de Medicamentorum compositione secundum locos.
Ex ossibus solos dentes sentiendi uim obtinere, Galenus non perfunctorie attestatur, asserens se quoque dentium dolore uexatum, atque tum diligenter animum adhibuisse num dentes ipsi doleant : sensisseque manifesto dentem non modo dolere, uerum etiam pulsare, carnibus inflammatione obsessis non dissimiliter. Applantantur enim dentium radicibus molles quidam neruuli, a tertio neruorum cerebri coniugio propagati, quorum gratia dentes duntaxat euidenti inter ossa sentiendi facultate donatos credimus. Cæterum nonnulli Galeno haud acquiescentes, colligunt, dentem, quum os sit, citra dolorem affici : quemadmodum cum lima excessus dentium præsecare, aut ignitis ferris eos aliquando exurere cogimur. At quum in huiusmodi artis operibus ipsos sensu præditos subinde experiamur, et a frigore potissimum molestari cognoscamus, merito laudandus est immensus rerum Opifex, quem cæterorum ossium solis duntaxat dentibus notatu dignam sentiendi facultatem largitum arbitramur. Nouerat enim hos crebro occursuros ijs quæ secant, uel frangunt, uel rodunt, uel ualide excalefaciunt, aut refrigerant, uel alia quauis occasione alterant : quibus omnibus dentes multo aliter, quam reliqua ossa, nudi exponuntur. Quamobrem, si nulla sentiendi ui pollerent, a dolore homo neutiquam admoneretur, neque denti succurreret, quod infestat amoturus, priusquam molestati dentes uitiarentur.Dentium a cæteris ossibus differentia. Porro dentes non solum sensu, et quod nudi sint, ab alijs ossibus distingui creduntur, uerum etiam quia hos plus cæteris ossibus semper enutriri, et quouis tempore uitæ incrementum accipere, ideo præcipue arbitramur, quod dentes illis quos exemimus oppositi, subinde in eruti dentis locum extra reliquam dentium seriem succrescant : ob hoc uidelicet, quod contrarijs dentibus non amplius atterantur. Reliqui enim dentes tantum augentur, quantum læuigandis cibis comminuuntur.Dentium numerus. Sunt autem plurimum dentes numero trigenta duo, una serie in utraque maxilla sedecim, instar iustissimæ choreæ siti. Quatuor priores aduersiue quia secant, incisorij uocantur :Incisorij. sunt enim lati et acuti, quo oblatum ipsis cibum mordendo cultri modo prompte abscindant, diuidantque.