Liber I
46

Canini.  Deinceps canini utrinque singuli constituuntur, ampli quidem sua basi gingiuis proxima : ipsorum autem fine a gingiuis remoto, acuti, ut si quid propter duritiem ab incisorijs non præscinderetur, hoc illi confringerent. Porro ipsis id nomen inditum est, quod exertis canum (qui hos habent insignes) dentibus respondent.Molares. Post hos, maxillares seu molares quini ab utroque latere habentur, asperi, ampli, duri et magni, quo incisa ab incisorijs, effractaque a caninis in læuorem exactum terere possint. Si enim prorsus læues crearentur, idonei ad proprium munus minime existerent : quoniam ab inæqualibus asperisque omnia melius teruntur. Propter hoc ipsum et molas, quibus fruges moliuntur, temporis processu diuque minuendo læuigatas, rursus incidi atque exasperari uidemus. Neque si asperi quidem essent, non autem duri, plus commodi ex ijs esset, ut qui prius contererentur, quam cibos in læuorem comminuerent ; sunt enim dentes omnium ossium durissimi. Quinetiam, si asperi et duri facti, non essent una et ampli, neque tales plus accommodarent illis concredito muneri, si modo quæ læuissime atteri debeant, in amplis firmari basibus oporteat. Incisorijs enim et caninis nihil comminuitur, propter strictam et angustam ipsorum aciem. Quid si hæc omnia molares adipiscerentur, at interim parui essent, non ne et hoc solo illorum usus corrumperetur : quum plurimo atterendis comminuendisque cibis tempore indigeamus.Qui dentes maxillis infigantur. Dentes ad unum omnes in maxillarum sinibus clauorum ritu infiguntur, qui propter imaginem, quam cum præsepibus brutorum habent, Græcis φάτνια, Latinis præsepiola nuncupantur. Hi nanque singulis circundantur dentibus, hosque stringunt atque adeo exacte retinent, ut non prompte uel tantillum commoueantur.Dentium radices. Neque paribus radicibus omnes suis inseruntur præsepibus, quando quidem paruis una radix, duæ uero maioribus, tres et quatuor maximis obtigerunt. Incisorij enim singulis immittuntur radicibus. Canini quoque radices singulas exigunt, qui incisoriorum radicibus multo altius infiguntur, tantoque maiores sunt quantum caninorum robur excedit. Quanquam et inter incisorios duo medij insignioribus hæreant radicibus, quam duo laterales, caninis proximi, nimirum quod medij latiores grandioresque sint. Molares radicibus inter se uariant. nam qui maxillæ inferiori sunt infixi, binis radicibus : qui superiori, ternis, subinde infiguntur. Differunt tamen et hi interdum, qui nanque supra sunt, quaternis : qui infra, ternis radicibus immitti aliquando deprehenduntur, præsertim duo denti intimo proximi. Dein frequentissime duos molares superiores canino denti succedentes, duobus tantum immitti radicibus spectabis, tres reliquos ternis : sic et duos inferiores canino proximos una radice, tres reliquos duabus. Præterea obseruabis quoque omnium intimos minoribus infigi radicibus, quam illis attiguos.Dentium numerum aliquando uariare. Incisoriorum et caninorum numerus, raro in hominibus ut molarium, mutatur. Interdum enim in utroque latere quinque molares occurrunt, interdum quatuor : nonnunquam quatuor a sinistris, quinque uero a dextris : uel contra in sinistris quinque, ex dextris quatuor : uel infra quatuor, supra autem quinque ; quam differentiam potissimum pariunt postremi dentes,Genuini dentes. quos plerique genuinos vocant, etiam si Cicero ita molares uocauerit. Sunt autem illi, qui primum post pubertatem uenerisque usum hominibus cum maximis subinde cruciatibus prodeunt : id quod medici parum obseruantes, aut alios dentes euellunt, aut humorum uitio eos infestari sibi persuadentes, ægros catapotijs atque id genus pharmacis obruunt, quum dolore affectis nullum leui gingiuarum ad postremum dentem scarificatione, ac interdum ossis pertusione, præsentius remedium adferri possit ; id quod ipse etiam modo experior, cui hæc scribenti trigesimus secundus dens ætatis uigesimo sexto anno succrescit. Atque id etiam arguunt permultæ caluariæ in cemiterijs occurrentes, in quibus posteriores illi dentes ueluti in cauea quapiam adhuc reponuntur ac latitant, quibusdam suæ basis apicibus os tenuissimum perforantes. Cuiusmodi caluariam nuper mihi exhibuit humanæ fabricæ quam studiosissimus ac ualde peritus iuuenis, IOANNES PAVLVS GVIDVCIVS VRBINAS, mihi amicissimus. Cæterum Aristoteles, alijque complures uiris copiosiores dentes quam mulieribus asscribunt : quod cuiuis non minus promptum est expetiri, quam mihi falsum id esse dicere, quum nulli non dentes numerare liceat : ex quorum frequentia plerique etiam uitæ longitudinem breuitatemque arguunt. Dentes non solum dictos nunc præstant usus, uerum etiam ad uocis modulationem iuuant, quum dura lapideaque conformentur substantia,Dentium cauitas. exiguas, sed notatu dignas cauitates intus obtinente : quæ ut dentes leuiores sint, commodiusque accipiant nutrimentum, occasionem præbent. Atque huius cauitatis causa, si quando dentibus foramina ex humorum acrium erodentiumque influxu oboriantur, quæ ad eam cauitatem usque pertingant ocyssime dentes ad radicis usque extrema eroduntur. Deinde puerorum dentes imperfectis et mollibus et quasi medullosis constare radicibus, non prætereundum est :Dentium appendices. quemadmodum et pueris dentium partem extra gingiuas conspicuam, dentis radici appendicis modo committi. Atque id quidem uel pueri didicimus, quum nobis socijsque uacillantes,