Liber I
47

 dentes, et præcipue incisorios, unguibus aut filo denti circundato, eximere consueuimus. Quin et in mulis quoque, ac multis canibus dentium reseruatis radicibus, ipsorum appendices procidere indies obseruamus. Atque postremum illud profecto accuratissime expendendum est, ne pueris effracti alicuius ex casu dentis reliquam portionem unquam eruamus, sed duntaxat appendicem, in cuius locum alia (modo radix seruetur) prompte succrescet. Dein plurimum id quoque in pueris animaduertisse conducit, quibus mox ab ineunte ætate molares dentes erodi uitiarique solent. In his nanque operæ precium est, molarium dentium appendices (quæ non ita ut incisoriorum procidere in ipsis solent) auferre, quo nouæ earum loco succedant, dentesque integri seruentur. Si enim appendicum unio ætatis progressu firmetur, appendix nunquam decidet, quinimo uel pubertatis tempore aliquot dentes cum radicibus, ob erosionis uitium, plerunque ueniunt eruendi.

DE OSSIVM CAPITIS ET MAXILLÆ SVPERIORIS FORAMINIBVS. CAPVT XII.

Cur foraminum descriptio instituatur. Quandoquidem in uenarum, neruorum et arteriarum descriptionibus, foraminum capitis ignorantia non modicum obscuritatis paritura esset, dein quia in illis enarrandis (quum cognitu sint difficillima) Anatomicorum præcipui multum aberrauerunt, operæ precium iam duxerim, hoc Caput omnibus capitis foraminibus dedicare, ac singula quæ accurata diligentique sectione manifesto deprehendi, modo recensere, ut in uasorum et neruorum quarundamque membranarum cerebri enarratione, huc studiosus discendique cupidus lector recurrere possit, et foramen cuius mentio incidet, perpetuo in procinctu habeat. Vt uero id fiat compendiosius, quatuor figuras præsenti negotio famulantes, huc reponam, unumquodque foramen cum ipsi præfixo charactere seorsum ita enarraturus, ut sermo simul characterum Indicis et Capitis contextus uices opportune suppleat. Inde si casu, aut ex industria aliquis sinus uel processus antea fuerit omissus, illum etiam nunc describam.

PRIMA XII CAPITIS FIGVRA

[Illustration]

Præsens figura anteriorem caluariæ sedem exprimit, ac proinde omnia etiam foramina in oculi sede maxillaque superiori, in hac superficie apparentia, proponit.
Caninum autem caput humanæ caluariæ subiectum, iam prius maxillæ superioris ossibus suturisque indicandis unice, perinde ac tota hæc figura, iuuit.