Liber I
48
 SECVNDA DVODECIMI CAPITIS FIGVRA

[Illustration]

Hac figura caluariæ basis exteriorem faciem, qua palatum respicit, delineauimus. Nos enim hic caluam, seu caluariam, aut capitis ossa non octo illa quæ prius in sexto et nono Capitibus ossa capitis uocata sunt, nominabimus : aut cum Aristotele capitis tantum partem capillis tectam : uerum octo illis ossibus maxillam superiorem adijciemus, idque caluariam seu caput modo dicemus, quod in cemiterijs passim reperitur, et caluariæ loco pingitur. Quid autem supra a capitis ossa a maxillæ superioris ossibus distinxerimus, Galeni nomine et euidentioris doctrinæ studio factum fuisse, hactenus abunde licuit colligere.

TERTIA DVODECIMI CAPITIS FIGVRA internam calvariæ basim commonstrans.

[Illustration]