Liber I
49
QVARTA DVODECIMI CAPITIS FIGVRA

[Illustration]

Quarta, internam caluariæ sedem superioris ipsius partis ostendit, quam a tertiæ figuræ caluaria serra ita resecuimus, ut caluariam cerebri harmoniam ostensuri diuidere solemus. Age igitur characterum indicem aggrediamur, et singulis characteribus eius figuræ cui peculiares sunt, numerum subijciamus, prius adhuc admonentes, non parum foraminibus quibusdam intelligendis eam figuram iuuare, quæ octaua sexti Capitis habebatur, interiorem ostendens ossis cuneum referentis, et octaui capitis ossis, quæ cerebrum spectat superficiem. Eam enim figuram cum interna tertiæ huius Capitis figuræ sede, secundum cuneiformis ossis et octaui capitis ossis descriptionem, conferre plurimum conduxerit.

A 1Foramen ad medium supercilij incisum, quo ramus minoris tertij paris neruorum cerebri radicis ex oculi sede ad frontis musculosam cutem dispergitur. Hoc in utroque latere non semper perfectum orbiculareque existit foramen, sed subinde sinus duntaxat semicirculi ritu exculptus apparet. Aliquando in uno quidem latere foramen, in altero autem semicircularis tantum sinus, perinde atque hic in prima figura, cernitur. Foramen hoc frontis ossi proprium est, quod aliquot I prima huius Capitis figura insignitum cernitur. Verum non est, quod aut hic in orationis contextu, aut in margine os aliquod adnotem, quum character foramen indicans, etiam os cui id insculpitur, prompte doceat.
B 1Foramen, quo dictæ minoris tertij paris neruorum cerebri radicis soboles, ex oculorum sede in genas ad superioris labri et alarum nasi musculos procidit. Præsens foramen instar oblongi meatus in quarto superioris maxillæ osse sculpitur, et in anteriori maxillæ sede ubi in prima figura B ponit, foraminis huius ductus penitius in osse cælatur. Per oculi uero sedem, tantum tenui ac squamæ similimo osse tegitur : quam regionem Λ in oculi sede conspicuo, insigniuimus.
C 1Foramen nunc commemorato amplius, quod ex magno internoue oculi angulo in narium cauitatem recta deorsum pertinet, secundo superioris maxillæ ossi, et quarto pariter commune. Istud portiunculæ minoris tertij paris neruorum cerebri radicis uiam præbet, et nonnihil pituitæ ex cerebro ad oculi sedem confluentis, ad nares transmittere creditur. Cæterum præter id foramen, aliud quoque grandius pituitæ ex oculi sede in narium amplitudinem, hincque magis ad fauces quam nasum defluxui, præparatur. Quod quum profundius latitet, neque ullo pacto præpositis iam figuris indicari possit, quartam adito figuram sexto Capiti præpositam, a qua iugale os (quo cauum temporis exactius oculis subijceretur) execuimus, illi figuræ Ф ascribentes, ut saltem foraminis huius in cuneiformi osse incisi sedes indicaretur. Quo autem id magis in caluarijs conspectum fugit, eo minus quoque mirandum est, hoc quacunque etiam dignum sit animaduersione, dissectionis proceres latuisse.