Liber I
51
 Num uero hæc foraminula pituitæ cerebri expurgandæ etiam efformentur, septimo libro pertractabimus. In præsentia tamen addendum duxi, his nunquam nisi oppleto cerebro pituitam excolari, et leuissima pituitæ copia hac defluente, ea foramina obturari, aliaque grauedinis symptomata induci. Insuper admonendus es, in omnibus caluarijs non æque frequentia hic apparere foramina, quemadmodum et sedes quibus olfactus reponuntur organa, non pariter amplæ in singulis conspiciuntur. Cæterum canis animal minime pituitosum, sed exactissimo odoratu præditum, ut has sedes habet amplissimas, ita quoque permulta admodumque patentia in illis cernuntur foramina antrorsum, non autem ut homini deorsum, spectantia.
K 3, 4Cavitas inter duas frontis os constituentes squamas reposita, quam nonnulli olfactus organum esse asserunt, propter ærem in illa conclusum, quem odoratui mirifice necessarium esse non ambigimus. Quam uero hæc cauitas capax sit, prompte obseruabis, si frontis os in superciliorum regione fregeris ; est enim amplissima, et molliusculum corpus membranula obductum complectitur, quod medullæ quodammodo respondet : uniuersum tamen eiusmodi est, ut nullum simile in toto corpore reperias, præterquam in cauernis antrisue in cuneiformi osse crebro  conspicuis. Præterea quibus gallico morbo anterior frontis ossis squama eroditur, aut uulnere perfringitur, tanto impetu in expiratione ærem ex cauitate illa propelli cernimus, ut etiam is candelæ lumen promptissime exufflet. Præsens enim cauitas non solum ad superciliorum sedem et quibusdam reconditis foraminibus in narium amplitudinem pertinet, sed etiam in eam frontis ossis porrigitur partem, quam superiorem sedis oculi regionem constituere dictum est
L 3Foramen, aut rima potius, talis formæ, qualem unguis apice quis ceræ imprimeret : quæ duræ cerebri membranæ hic firmandæ extruitur. Necessum quippe erat, non hic solum ubi ea membrana multis foraminibus est peruia, uerum alijs compluribus locis, caluariæ alligari, et duram membranam fibras uinculaque per caluariam transmittere. Licet etiam istas rimas æri in cerebrum ducendo aliquid auxiliari intueberis, si illas intrusa seta, in nuperrime dictam frontis ossis cauitatem nariumque amplitudinem desinere expenderis, ac præterea in ossis cuneum imitantis antra pertinere  animaduerteris.Meatus purgandæ cerebri pituitæ parati. Libro 9 de Vsu partium .
M 3
Sinus in cuneiforme osse incisus, ac glandulam continens, cui ex cerebro defluens pituita instillat, quam deinde per os sinum hunc efformans in palatum manare Galenus prodidit : per ipsum cribri aut spongiæ modo foraminibus peruium, pituitam colari asserens. Hanc sententiam, nisi mea quædam in Galenum pietas remoraretur, non minus a uero alienam ostenderem, quam quod maxime. Quandoquidem hæc ossis sedes, quæ ossis cuneiformis medium existit, neutiquam spongiæ, multoque adhuc minus cribri instar perforatur, quum inibi solida continuaque constet squama, intus amplas illas cauitates plerunque continente, quas octaua sexti Capitis figura expressimus, quæque non nisi effracto prius osse in conspectum ueniunt. Per huiusmodi itaque ossis cuneiformis foramina (quum nulla sint) pituita haudquaquam descendit. Verum a sinu M notato utrinque duo deriuantur ductus, sinuum modo exculpti, quorum prior ad secundum foramen nobis in oculi sedis radice enarratum ac G insignitum tendit, et pituitam in oculi sedem, et hinc per foramina, quæ prius C et Φ expressimus, defert. Posterior sinus ad asperum inæqualeque foramen, seu rimam potius deorsum porrigitur, qua pituita ori palato ue potissimum influit, et aër quoque inter spirandum caluariam petit.Quoniam hæc septimo libro peculiaris figura quantumuis rudis præsenti loco accuratius intellegendo non inutilis est, hic illam adieci, A glandulam indicans, cui pituita influit. B peluim ex tenui membrana cerebri extructam. C, D, E, F quatuor ueluti ductus a glande pituitam deducentes.

[Illustration]

N.Rimam hanc temporis ossi et occipitij communem, N notauimus in sinistro latere secundæ figuræ, et in dextro tertiæ.
O. P.Ductus uero et sinus non adeo commode (quum non admodum caui uideantur) in tertia figura se spectandos offerunt ; quanquam interim priorem sinum O, posteriorem uero P in eadem figura indicauerimus, ut his adiutus characteribus sinuum sedem in ueris caluarijs ocyus adinuenias. Processibus qui orbiculatim circa sinum M insignitum apparent, dura cerebri membrana firmissime adnascitur, ac ueluti ea sede sustinetur, qua hic a caluariæ basi abscedit, insignioresque soporalium arteriarum ramos, et commemoratas nuper quæ pituitam deducant uias, sibi subditas habet.
Q 2, 3Ad latus inæqualis asperæque rimæ seu foraminis N notati, uersus anteriora magis, aliud occurrit foramen in cuneiformi osse incisum, quod læue est, et non ad amussim orbiculare, sed circulo respondet utrinque modice in longum compresso. Hac enim effigie foramen insinuari decuit, quod duo teretia corpora inuicem membranis connexa, erat transmissurum. Tertij nanque paris neruorum cerebri crassiori, et præcipuæ radici simul cum quarto pari uiam præbet.