Liber I
52
R 2, 3Rursus ad externum foraminis Q indicati latus, aliud multo minus hoc, et exacte orbiculatum, in cuneiformi osse cernitur, quo internæ iugularis uenæ portio a soporali abscedens arteria, caluariam subintrat. Aliquando exiguum foramen ad internum latus foraminis, duo nuper commemorata neruorum paria transmittentis, obseruatur, eiusdem uenæ ramulo paratum. Verum id in uno caluariæ latere raro visitur, atque adhuc multo rarius in utroque. Nos tamen id foramen sinistro lateri (quod inter cæteras caluarias una hoc donata foramine obtigisset, quæ cæteris omnibus elegantior uisa est) hic quoque appinximus,
Sac S in secunda et tertia figuris insigniuimus. Ab hoc foramine sinus per interiora caluariæ ascendunt, conuexo dimidiatæ uenæ congruentes : et in hoc cælati, ne caluariæ os sinus in dura cerebri membrana uenarum modo ductos, premat constringatque.
T THos caluariæ sinus in tertia figura et quarta aliquot T, T notauimus.
V 2
Foramen hoc in externa caluariæ basis sede obuium, commode uideri nequit ; hinc enim oblique uersus exteriora protensum, in auditorij organi cauitatem temporis ossi insculptam desinit. Quare etiam id paulo post cum aliquot auditorij organi foraminibus delineatum, rursus subijciam. Efformatur autem id, ut uiam porrigat quintæ coniugationis neruorum cerebri ramulo, ab auditus organi cauitate hac ad musculos inferiorem maxillam attollentes excurrenti. Insuper hoc etiam foramine iugularis internæ soboles, auditus organum petit ; ac aër etiam in temporis ossis antrum auditus organo proprium, per id foramen fertur. Id quod facile perceperis, si attracto in os aër, illum quasi per aures propellere conaberis, in auribus sonum percepturus uentorum, aut aquæ turbinum sonis parum absimilem
X 2, 3
Insigne foramen maiori soporalis arteriæ ramo caluariam ingredienti excauatum, quod non recta caluariam perforat, sed instar oblongi meatus, ex posterioribus oblique introrsum in priora temporis ossi insculpitur. Ossis pars hoc foramine peruia, ubi deorsum ad fauces spectat, ac in secunda figura œ notatur, instar pumicis aspera inæqualisque uisitur. Cæterum huius foraminis progressum commonstrant X in secunda et tertia figuris positum, et deinde hæc quam modo adijcimus figura, in qua X et Y, ut et in maioribus figuris, situ inuicem minime respondent. Hunc uero obliquum et in osse longo tramite procedentem ductum, Natura effinxit longioris obliquiorisque arteriæ soporalis progressus gratia, nimirum ut uitalis spiritus hoc errabundo ductus itinere, cerebro exquisitius præpararetur. Quare etiam Galenum in primis admiror, quem cum plerisque alijs foraminibus grande hoc foramen, non obiter expendendum, latuit : et qui per foramen tertij et quarti paris neruorum cerebri Q indicatum, soporales arterias caluariam ingredi in suo de Simiæ uenarum arteriarumque dissectione libro, scriptum reliquit. Et quemadmodum de hoc foramine, neque canes, neque simias hic intuitus, falsa posteris tradidit : ita non mirum est, ipsum mirabilem illum reticularem plexum sua imaginatione in hominibus quoque confixisse, ac uasorum cerebri seriem non undiquaque ueram memoriæ prodidisse.

[Illustration]

Præsens figura foraminibus X et Y notatis, promptius ostendendis iuuat, complectitur enim utriusque lateris foraminum ductus ea serie positos, qua illi in caluaria immissis sectis, aut ex plumbo filis ferri cernuntur. Vtrumque igitur X sinistrum foramen notat, maximo sinistræ soporalis arteriæ ramo paratum ; utrumque uero Y foramen indicat, soporalis arteriæ ramulo in narium amplitudinem excurrenti incisum.
Y 3E regione foraminis nunc dicti, ac X insigniti finis, qui caluariæ amplitudinem respicit, aliud foramen inchoatur, recta antrorsum in narium usque amplitudinem, meatus oblongi modo protensum, et arteriæ ramo uiam exhibens, qui a soporalis arteriæ maiori portione clauariam ingrediente, ad nares usque exporrigitur, inibi cum alijs eo porrectis arteriæ surculis pulsum edens sensibilem. Hoc foramen cuneiformi ossi peculiare censebis.
a 2, 3Quinti neruorum cerebri paris meatus, auditoriusue porus, cuius principium interius in caluariæ amplitudine, a notat in tertia figura positum. Exteriorem autem ipsius partem, quæ ab aure excipitur, ac auriculæ quodammodo respondet, asperaque uisitur, a secundæ figuræ indicat. Meatus iste etsi intus admodum amplus cauusque sit, adeo tamen tortuosus et anfractuosus ac impense uarius inuenitur, ut non nisi rarissime impulsam transmittat setam ; licet quo minus seta transmittatur, non ipsius meatus gyri anfractusue in causa tantum sint, uerum etiam quod is ad aurem, et dein qua cerebrum respicit, arctior euaserit, quam in medio, ubi admodum amplus latusque uisitur. Verum interim haudquaque[13] audiendus est Aristoteles, quum ab aure ad cere-

[Illustration]

Hanc rudem figuram in hoc apposui, ut foraminum ductus in conspectu esset, quæ V et a et b notamus. Significet igitur rudi Minerua, utrunque a auditorium meatum. V foramen, superius V notatum, b autem, id quod mox sub litera b explicabitur. Præsens figura sinistrum latus est referenda.
×Sic [haudquaquam].