Liber I
53
Libro primo Historiæ animalium Capite undecimo.brum nullum asserit pendere meatum. At in oris palatum usque semitani pertingere, et uenam de cerebro eodem descendere, inquit. In caluariæ enim amplitudinem auditorius meatus pertinet, et uenam quoque admittit : non quidem illam a cerebro deducens, uerum eam ab interna iugulari caluariam ingredienti ad auditus organum assumit, et uti antea monuimus, quinti paris ueruorum cerebri ramulo uiam præbet. Præterea si setam auditus meatui exterius indideris, hancque modice in anteriora introrsumque oblique protruseris, in foramen V notatum, illam multo facilius quam in caluariæ amplitudinem ferri conspicies.
b 2Foramen ex auditus organi amplitudinis medio exortum, ac illinc in posteriora porrectum. Hoc anfractuum et labyrinthorum occasione, et quia in internam caluariæ sedem non pertinet, immissam non transmittit setam. Præparatur autem ramulo nerui quinti paris, quem quum Natura indurescere uoluerit, admodum callide hunc per durissimi siccissimique ossis anfractuosum foramen deduxit.Foramen cæcum. Vocatur uero omnibus dissectionum professoribus τυφλόν, cæcum et monoculum, non quod uerus peruiusque meatus non sit, sed quod uix ad auditus organi amplitudinem usque setam aut plumbeum filum admittat. Istud foramen lupis et canibus, quibus id supra mammillaris processus radicis sedem habetur multo amplius grandiusque contigit, quam hominibus. Forsitan nonnulli foramen ex auditorio meatu in priora protensum, ac V insignitum, cæcum appellant. Vtcunque uero sit, hoc foramen V, aut illud b notatum ignorarunt ; quanquam sane hactenus apud neminem, uel unum foramen digna descriptione expressum reperi, quum interim foraminum speculatio sit iucundissima, illaque maximam Naturæ arguant industriam.
c 2, 3
Foramen occipitis ossi et temporis ossi commune, ac sexto pari neruorum cerebri, et maiori internæ iugularis uenæ ramo, minorique soporalis arteriæ soboli exculptum. Istud, quia hac transeuntia organa grandiora sunt, amplum uisitur, transeuntium corporum formæ respondens. Non enim examussim circulare est, sed quodammodo geminum intortumque, et ipsius una pars (quæ interior est) neruo ex caluaria antrorsum quodammodo elabenti paratur : altera uero (quæ exterior est) uenæ et arteriæ caluariam ad posteriora ingredientibus subseruit.

[Illustration]

Hic seorsim quod modo describitur foramen expressimus, interiori quidem ipsius parti θ, exteriori autem ι ascribentes.
d 2, 3Foramen in occipitii osse gratia nerui septimi paris neruorum cerebri incisum, quod quidem orbiculare est, sed ductu oblongum obliquumque. Ex posterioribus enim, internaque caluariæ sede decliue fertur, quo citius septimi paris neruus hoc ductus foramine, sexto pari committeretur, unaque ambo simul hærentes, deorsum tuto descenderent
e 2, 3Foramen unicum, cæterisque omnibus facile maximum, quod occipitis ossi insinuatur, gratia dorsalis medullæ ex cerebro originem ducentis.
f 2Non insigniter amplum foramen, quod ab externa caluariæ sede, ex posteriori nimirum sede capitis occipitij ossis, quod primæ ceruicis uertebræ articulatur, incipiens, in internam caluariæ sedem longo ductu per os fertur, in elatiori sede septimi paris neruorum cerebri foraminis d notati cessans. Hoc uenæ et arteriæ gratia cælatur, per transuersos uertebrarum ceruicis processus sursum conscendentium. Cæterum in quibusdam caluarijs id foramen in altero latere aliquando deesse reperies, interdum etiam in utroque : uerum tunc huius foraminis uices gerit septimi paris neruorum cerebri foramen d insignitum, quod tunc non ad amussim orbiculare cernitur, sed oblongum, neruo simul cum uena arteriaque transmittendo idoneum.
g 2, 3Foramen id ad posteriorem regionem processus mammillaris, iuxta suturæ Λ referentis latus in temporis osse cælatur, et transuersim caluariam ingrediens, uiam externæ iugularis uenæ ramo hac caluariam petenti, offert. Animaduerti interdum id foramen, modo in altero latere, modo in utroque defuisseCaluariæ sinus duræ membranæ uasis cedentes. In tertia figura, non oscitanter sinus in interna caluariæ amplitudine, qua cerebrum continetur, animaduertendus uenit, in quem tria foramina c et f et g insignita, et uenis arterijsque transmittendis parata subeunt. A sexti enim neruorum cerebri paris foramine c notato, et interna parte foraminis f insigniti, in dextra sinistraque caluariæ sede sinus incipit, h, h, h quem in sinistro latere h, h et h indicauimus,
i, i, iin dextro autem tribus i.
kSinus isti oblique instar quartæ circuli partis sursum in posteriora tantisper conscendunt, dum dexter sinistro inibi committatur, ubi k reposuimus. Huius enim coitus sedes in media regione occipitis ossis uisitur, quæ inter elatissimam suturæ Λ exprimentis regionem, et posteriorem foraminis dorsalem medullam transmittentis, ac e insigniti regionem, media consistit, et k inscribitur, ubi occipitis os crassissimum densissimumque esse, in eius ossis historia retulimus. Ex hoc duorum  sinuum congressu, alius recta sursum fertur, sub eminentissima parte suturæ Λ similis, et sub tota sagittali sutura,