Liber I
54
et frontis osse usque ad olfactus organorum sedium septum, η quodammodo in tertia figura insignitum.
l l, mHunc sinum quarta figura aliquot l notatum gerit ; tertia autem m in frontis osse, litera m eundem indicat. Cæterum sinus hi exculpuntur duræ cerebri membranæ gratia, cuius uasis ipsos ne illa caluariæ ossibus præmerentur, cedere tunc audies, quando cerebri uasorum non minus elegantem quam arduam, parumque ab alijs dissectionis professoribus animaduersam seriem, in tertio libro exequar.
n, o 2Animum accommoda quartæ figuræ palato, in quo his characteribus ampla narium foramina septo quodam insigni x notato interstincta, et in faucium amplitudinem e naribus tendentia, n ac o indicantur. Hæc etsi homini ad plurima conducant, præcipue tamen naturali inspirationi uocique idonea censetur.
p 2Foramen hoc iuxta posteriorem dentium incisoriorum sedem ex palato in narium amplitudinem desinit, quartisque maxillæ superioris ossibus commune habetur. Deinde hominibus unicum adest, equis uero et canibus geminum. Paratur autem gratia connexus, consensusque tunicæ palatum succingentis, cum illa quæ narium amplitudini obducitur. Portiuncula enim illius tunicæ simul cum uenula, et item arteriola, id pertransit
q 2Ad palati finem iuxta maxillæ superioris sexta ossa, utrinque duo uisuntur foramina : unum quidem altero prius, et amplius ; prius enim anteriusue ac λ insignitum, notatu dignæ est amplitudinis, ex palato sursum in posteriora ad oculi sedis uerticem radicemue properans. Inibi enim desinit, ubi foramen occurrit, quod alterum pituitam in nares expurgantium esse retulimus, atque sub litera Φ iam antea descripsimus. Posterius autem κ notatur, estque exiguum omnino, et sursum ascendens, aliquando in idem foramen cum anteriori λ insignito terminatur. Interdum uero peculiarem terminum, in sutura cuneiformi ossi et quarto superioris maxillæ communi adipiscitur.Foraminula per caluariæ amplitudinem sparsim obuia. Præter foramina hactenus commemorata, si caluariam in manus sumpseris, alia quamplurima (sed exilia) obseruabis, uenis transmittendis et membranarum nexibus exculpta. Visuntur uero huius generis aliqua e directo maioris interioris e anguli sedis oculi, iuxta suturam secundo et tertio maxillæ superioris ossi et frontis ossi communem. Hæc in cauitatem pertingunt, inter frontis ossis squamas comprehensam, et K prius indicatam. Horum quoque sedes in prima præsentis Capitis figura, T et V indicatur : quibus characteribus nuper dictam suturam suo loco expressimus, quemadmodum et commemorata iam ossa r, Δ et Ο inibi insigniuntur. Deinde in frontis quoque osse iuxta superciliorum sedem huiusmodi quoque occurrunt foraminula ; quemadmodum et in utroque nasi osse, quod quintum superioris maxillæ recensuimus. Insuper in primo maxillæ osse, quod externum oculi sedis angulum constituit, unum aut alterum huius generis foramen inuenitur. Præterea ossis cuneum referentis latera, quæ temporum caua cum alijs ossibus constituunt, tali quoque foramine donantur.
f fAd hæc, in lateribus sagittalis suturæ in uerticis ossibus, et potissimum iuxta suturam Λ similem, talia etiam apparent, quorum sedes in quarta figura aliquot f in umbra latitantibus indicantur
m ηVerum præter commemorata unum notatu dignæ magnitudinis habetur interius in frontis osse, qua octaui capitis ossis anterior pars ipsi committitur, et anterior septi pars olfactus organorum sinuum cernitur, nimirum inter tertiæ figuræ m et η conspicuum. Pertingit autem hoc foramen in frontis ossis concauitatem, superius K indicatam. In quarto quoque superioris maxillæ osse, iuxta magnum interiorem ue oculi sedis angulum, dicti iam ordinis foramen etiam se offert. In basi uero ossis cuneum imitantis extrinsecus, qua id septo narium committitur
μ, ν, ξsubinde quina numero uisuntur, ac tria quidem μ, ν, ξ insignita posterius consistunt, utrinque nimirum unum, et in horum medio tertium, quæ antrorsum instar arctissimorum meatuum producta, in narium amplitudinem desinunt ; quamuis interim medij foraminis ν indicati finis setam rarius admittit.
π ωAlia autem duo quæ π et ω insigniuimus, anterius incipiunt, et recto tramite antrorsum quoque conscendentia, in oculi sedis uerticem radicemque terminantur. Cæterum horum foraminum termini hic commode delineari nequeunt. quare etiam eo uehementius hortor, ut ex hominum caluarijs potius, quam ex nudis ossium picturis hæc discas, foraminis cuiusque sedis coniecturam hinc a characteribus sumens, et considerate, an me aliquod foramen notatu dignum præterierit, expendens
ΩSupersunt adhuc in tertia figura et quarta Græci maiusculi characteres, quibus in suturis caluariæ indicandis, iam pridem usi sumus : adeo ut nullus præter Ω enarrandus sit reliquus, quo sinus quidam in uertice notantur, quibus duram cerebri membranam innasci audies. Atque horum sinuum non eadem semper est series. quippe modo nulli, modo pauci, modo plures, atque hi uarij, cernuntur : profecto (si quis me audit) illis animaduertendi, qui nimis prompte hanc uerticis sedem urunt, aut in ossium fracturis nimium intrepide ac confidenter terebrant. Huc quoque referrem sinus duos cuneiformis ossis, in ipsius medio antrorum modo repositos, nisi iam ante in eius ossis historia