Liber I
56

ad tuberis uero in hac sede conspicui latera, quæ quodammodo in gibba sede sinuantur, insertionem tentant duo primi huic ossi peculiares musculi. Ex posterioris autem sedis cauo musculi duo priores linguam mouentes præcipue enascuntur. Præterquam quod gibba extrorsum, caua uero introrsum, atque ab iniurijs extrinsecus occurrentibus remotius opportune collocentur. Grandius id ossiculum supra laryngem paulo consistens, tangentibus occurrit, ipsius interim lateribus penitius fere latitantibus.Latera hyoidis ossis. Humiliora. Huic enim latiori ossiculo utrinque alia duo uniuntur. Atque horum alterum humilius est, alterum elatius. Humilius ossiculum nonnihil breuius, latiusque superiori est, nullique alteri ossi committitur, quam lateri medij ac latiusculi hyoidis ossis ossiculi, ad quod cartilaginis ligamentique cartilaginei interuentu ualide, et notatu digna amplitudine nectitur. Verum finis ipsius superiori processui cartilaginis laryngis, quæ scuti imaginem exprimit, colligatur. Inferius hoc ossiculum seu latus una cum suo coniuge, qui in altero consistit latere, humilius hyoidis ossis latus merito appellamus, aliquot musculis admittendis et producendis aptum. Atque hæc humiliora latera simul cum medio grandioriue ossiculo, υ imaginem pulchre conficiunt.Superiora latera et commissa ipsis ossicula. Porro superiori ossiculo seu lateri quod magis teres uisitur, alia rursus oblonga teretiaque ossicula tantisper continua serie uniuntur, quousque ipsorum fines propter radicem processus temporis ossis, quem scriptorij styli formam ostendere iam sæpius commemoratum est, temporis ossi inserantur, uti in quadrupedibus uidere est manifestissime. Hæc ossicula superioribus hyoidis ossis lateribus commissa, non pari semper obseruantur numero, ut plurimum tamen terna quaternaue utrinque cernuntur ; quanquam etiam interdum, idque maxime in mulieribus, hæc ossicula uiderimus simul cum superioribus lateribus omnino deesse, et ipsorum uicem teres quoddam, ualidum et oblongum ligamentum gerere, hyodique ossi et stylum imitanti processui colligari. Quod etiam non semel animaduertit mihi admodum familiaris RENALDVS COLVMBVS, nunc sophistices apud Patauinos professor, Anatomes studiosissimus. Hyoidis igitur os neque liberum, neque ulli contiguum esse ossi, superiora ossis indicant latera temporum ossibus connexa. Deinde et inferiora quoque latera, cartilaginis scuto similis processibus ligamenti beneficio commissa, idem attestantur. Cartilagines enim laryngis, ut et costarum cartilagines, ossium præbent usum, et quod ad contiguitatem spectat, in ossium quoque classem recensentur.Qui hyoides os firmatur. Ipsius usus. Verum quoniam hyoides os non adeo firma basi, atque reliqua ossa, nititur, proprijs id musculis in omnem positionis differentiam ita trahi in secundo libro narrabimus, ut neque in latera, neque sursum aut deorsum, neque prorsum aut retrorsum prompte ex sua sede dimoueri queat ; et quamuis id minimum homini obtigerit, maximos tamen plurimosque usus præstat : qui tunc enarrabuntur, quum aliquot linguæ musculos ab ipso enasci, linguæque fundamenti tutissimæque basis modo subijci, et musculorum laryngis quædam principia porrigere ostendemus.

DE DORSO, ET GENERATIM DE IPSIVS OSSIBVS. CAPVT XIIII
Subsequentis figuræ ac ipsius characterum Index.

Figura proximam paginam occupante dorsum, quod Græcis ῾Ράχις et νώτον dicitur, a latere expressimus, ut primum totius dorsi ossium contextus cerneretur, ac postmodum singulæ ipsius partes priuatis Capitibus delinearentur. Cæterum quum tres figuræ, et earum præcipue tertia, ad præsentis libri calcem positæ dorsum pariter commonstrent, non abs re illas etiam obiter intueberis, una cum tertij libri figuris, neruorum a dorsali medulla originem ducentium seriem exprimentibus, atque ad undecimi eius libri Capitis initium repositis.

A, BCollum septem constans uertebris, quæ numeris internæ ipsarum sedi appositis sigillatim notantur.
C, DDorsi pars thoracem constituens, quam nonnulli simpliciter dorsum nuncuparunt ; alij uero, quod ueluti post septum transuersum consistat, metaphrenum. ; alij, uti iam dicebamus, dorsi partem, qua thorax constituitur. Hæc ut plurimum duodecim formatur uertebris, quibus thoracis costæ articulantur ; unde etiam illæ costarum, ut et thoracis uertebræ nominantur.
E, FDorsi pars quinque lumborum uertebras complectens.
G, HOs sacrum, quod tantisper sex ossibus seu uertebris in homine effingi dabis, quousque ossis sacri descriptionem priuatim persecutus fuero
I, KOs coccyx, quod etiam quatuor ossiculis efformari tantisper annues, dum et id descripsero.