Liber I
57
L, LAliquot uertebras L insigniuimus, nimirum in tota dorsi compage secundam, nonam, decimam, octauam et uigesimam quartam : ita indicaturi uertebrarum partem, seu sedem, quam ipsarum corpus nuncupamus.

[Illustration]

M, M etcM in ijsdem uertebris uisitur, in quibus L occurrit, processus notans in latera exporrectos, atque ideo transuersos, aut laterales nobis appellatos. Quod uero non solæ uertebræ L insignitæ corporibus, et M indicatæ transuersis processibus donentur, neminem latere arbitror, etiam si singulas uertebras characteribus non obruamus. Atque id etiam de subsequentibus notis existimandum uenit : quippe si quid proprij cuipiam obtigerit uertebræ, hoc Capite id explicare haud instituimus.
N, N etc.N in octaua totius dorsi fabricæ obseruabis uertebra, dein in decima septima, et uigesima tertia. Notantur autem N quidam uertebrarum processus ad inferiora nutantes, quibus superiores seu incumbentes uertebræ subditis articulantur uertebris. Hos processus ob id quod deorsum ferantur, in orationis serie descendentes nominabimus
O, O etc.O uisitur in uertebris, quæ nuper commemoratis subijciuntur, indicatque uertebrarum processus sursum spectantes, quibus superpositæ subiacentibus articulantur. Hos, recte descendentes processus nuncupabimus.
P, P etc.P illis inscribitur uertebris, quas prius L, M et O insigniuimus ; notantur autem uertebrarum processus in corporis posteriora exerti, et aculeo ac spinæ non absimiles. Vnde etiam Græcis ἄκανθαι, Latinis uero spinæ nuncupantur. atque hinc quoque totam uertebrarum compagem ἄκανθαν et spinam uocamus. In orationis autem contextu, hos processus fere posteriores uertebrarum processus aut spinas nominabimus, totum dorsum hoc nomine rarius appellaturi.
Q, Q etc.Q prope easdem reperis uertebras, quibus postremo enarratos characteres inscripsimus. Ac Q nullam uertebræ notat partem, sed foramen in uertebrarum consistens lateribus, et neruos a dorsali medulla pullulatos transmittens. Quam uero hoc foramen in dorsi ossibus uarium sit, in peculiari ipsorum descriptione pertractabitur.
R, R etcCartilagineum notatur ligamentum, uertebrarum corpora interueniens, quod Galenus cartilaginem puram esse, contra ueterum placita contendit : uerum quam recte, secundi libri uigesimo septimo Capite docebimus, inibi figuram proposituri huic narrationi non inutilem, qua aliquot uertebrarum delineabuntur corpora, cartilagineum hoc ligamentum, uertebrarumque corporum appendices, et cartilaginem quæ corpus uertebræ ac appendicem intercedit (ut in pueris hæc se habent) exprimentia

Naturæ in dorsi creatione industria. Vt id sustineat. Rerum parens Natura homini dorsum instar carinæ cuiusdam, fundamentique machinata est. Dorsi enim ope recti ambulare, et erecti consistere ualemus. Quanquam neque illa in hoc dorsum homini duntaxat dedit, sed perinde atque alias in unius membri constructione, eo ad uarios simul usus abuti consueuit, ita nec hic quoque minus industriam ipsius ostendit.Vt dorsalis medullæ uia efficiatur, et interim [dorsum]mobile sit. Primum enim omnibus uertebris ad suorum corporum posteriorem regionem, foramen exculpsit, idoneam dorsali medullæ per ipsas descensuræ uiam præparans. Secundo, non ex incomposito simplicique osse uniuersum consti