Liber I
59

randaque circa uertebras molitus est, quippe ex medio posteriorum partium spinam produxit, instar sepis et ualli totius dorsi : hanc primam proponens, frangendam et conterendam, modisque omnibus passuram, priusquam noxa inferatur cuipiam uertebræ, et ipsa dorsalis medulla lædatur.Cartilago spinarum apicibus obnata. Posterioribus his processibus in plurimis uertebris appendice donatis cartilago obnascitur, idoneum subditorum propugnaculum, ut quæ nec frangi nec rumpi, modo fragilium friabiliumque ac durorum, neque incidi et quassari perinde ac mollia carnosaque queat. Præterea singulorum processuum quos spinæ modo extuberare diximus, magnitudo in omnibus uertebris inæqualis quodammodo cernitur, mirifice et hoc pariter prouidente Natura. Nequaquam enim in ijs locis in quibus eandem sedem cum dorsali medulla pars quæpiam primaria sibi uendicat, æquum erat negligere eius partis dignitatem : neque in locis sola occupatis medulla, prælongas educi spinas, erat iustum. Quemadmodum neque expediebat e paruis uertebris longam enasci spinam, neque e grandibus brevem. Ratione igitur optima, quoniam in thorace cor locatur, et magna arteria dorso incumbit, in his dorsi partibus Natura longissimas produxit spinas, in alijs uero sedibus breuiores. Vertebrarum quidem lumborum corpus grande est, illisque intus magna arteria et concaua uena suffulcitur. sed ossis sacri moles est maior et insignior, nullum tamen interim præcipuum ei præiacet organum. Par igitur erat posticos processus secundum uertebras thoracis, maximos in lumbis educi, in sacro autem osse breuissimos. Ceruicis uero uertebræ quum tenuissimæ omnium sint, non potuere nancisci processus longos simul, et innoxie iniuriis ferendis aptos : quum hi levi occasione propter tenuitatem rumperentur.Transuersi processus. Quemadmodum itaque dicti nunc processus spinam efficientes, propugnaculi uicem gerunt : ita et alijs processibus, nimirum transuersis uertebræ donantur, quæ partim ueluti sedes quædam dorsum mouentibus musculis submittuntur, quemadmodum et spinæ ad musculorum productionem insertionemque eo usu potissimum iuuant, cuius gratia generatim omnes fere ossium processus montium colliculorumque ritu extuberare ac educi, prius non semel relatum est. Omnibus enim his uertebrarum processibus musculi accumbunt cum arterijs, uenis, neruis, ad ipsos et per ipsos delatis.Vertebrarum coarticulatio. Verum alius quoque tertius usus transuersorum thoracis uertebrarum processuum prædictis accedit, quo aptam costis sedem porrigunt, cui illæ articulantur. Quia autem dorsum instar unius corporis ex uertebris efformari debuit, quod simul firmum, et forte, et ad motus promptum esset, magnopere laudanda uenit Natura, quæ dorsum ambobus usibus (etsi contrarijs) idoneum construxerit. Omnes enim uertebræ ad sacrum usque os (si duas priores exceperis) in anterioribus quidem sedibus sibi mutuo amplis corporibus tuto colligantur, posteriori autem sede duplicibus articulis coarctantur, ubi etiam robur propter anteriorem compagem nanciscuntur. Moueri itaque uertebræ non prohibentur, quod corporibus mutuo non connascantur, et postica sede non obscuris articulis sint distinctæ : atque hac etiam ratione antrorsum ualde inclinari possumus, retrorsum uero nequaquam. Rumpes enim, si coëgeris membranea, quæ uertebrarum corpora colligant, ligamenta, cum alio cartilagineo ligamento inter uertebrarum corpora reposito, itaque corpora connectente, ut uertebræ non admodum a connatis differant. At horum ligaminum naturam substantiamque, ut et cæterorum omnium, sequens liber accumulate pertractabit.Commodius fuisse dorsum flecti antrorsum. Quoniam uero non æque tutum erat dorsum antrorsum retrorsumque flecti (ita enim infirmum ac instabile et laxum penitus esset) Natura quod satius est, iure prælegit. Ad uniuersa etenim uitæ munia commodius est, dorsum in priora flecti ; dein hæc quoque flexio uasis dorso ibidem incumbentibus, magnæ scilicet arteriæ, et concauæ uenæ, minus molestiæ infert, quum alias plurimum extenderentur. Quia igitur oportuit dorsum anteriori sede ad amussim stringi, merito uertebræ in posteriore sede laxius articulantur. Cuius autem formæ ipsarum sint articuli, una cum his quæ de singulis uertebris dicenda supersunt, iam addemus. Sunt enim in uertebris pleræque differentiæ, passim incredibilem Naturæ industriam ostendentes, ob idque quatuor modo sequentibus Capitibus non perfunctorie aut obiter enarrandæ, quorum primum colli ceruicisue uertebris, secundum thoracis, tertium ijs quæ in lumbis habentur, quartum autem sacro ossi coccygique ossi dedicabitur.