Liber I
62
aliquid significantibus.
g, hg enim in quinta tuberculum ipsius notat cartilagine obductum ; h in sexta, notat posteriorem dentis sedem, quæ crassior est, magisque quam dentis radix in posteriora extuberat.
ii sinum indicat, ad quem transuersum ligamentum aduoluitur, quod dentem in prima uertebra constringit ac continet.
k, lk et l utrinque sinus insignitur ad dentis principij radicisue latera incisus, atque anterioris secundi neruorum dorsalis medullæ paris propagines admodum exiguas transmittens.
m, nCæterum foramen, hoc sinu et primæ uertebræ sinu, efformatum in undecima figura m signatur. Postremo n in quinta figura dentis notat mucronem.
o 3, 11Sedes dextri lateris notatur aspera, inter primæ uertebræ superiorem sinum N indicatum, et inferiorem Y indicatum consistens ubi foramen non peruium conspicitur
p 6Sinus dextri lateris, ad posteriorem dextri secundæ uertebræ tuberis c insigniti sedem exculptus : et commune foramen uiamue constituens, qua secundum neruorum dorsalis medullæ coniugium in posteriora prosilit.
qIn quartæ figuræ sinistro latere q positum cernis, sinum hunc primæ ceruicis uertebræ notans.
rIn dextro autem latere decimæ et undecimæ r reposui, ipsam neruorum uiam in altero latere utcunque significans.
s 5, 6, 7Posterior processus, seu spina secundæ ceruicis uertebræ, quæ etiam in decima et undecima figuris parte superiori, in septima uero inferiori est obuia.
t 9Tertiæ ceruicis uertebræ spina, quam et undecima figura ostendit. Spinæ autem huius apices in octaua ξ et π notantur, ipsa uero spina illic numero 11 indicatur
u 5, 6, 7Dextri lateris transuersus secundæ ceruicis uertebræ processus. Sinister etiam citra characterum operam in illis figuris, quemadmodum et in decima et undecima utriusque lateris processus prompte cognoscitur.
x 5, 6, 7Foramen transuersi secundæ ceruicis uertebræ processus.
y z 9, 10Transuersus sinistri lateris processus, tertiæ ceruicis uertebræ. Verum y internam  partem, z autem externam notant. Porro octaua figura transuersum dextri lateris processum his notis 7 et 8 indicat, sinistri autem lateris processum istis notis 9, 10.
α 8, 9Foramen transuersi tertiæ ceruicis uertebræ processus.
β 6, 7, 11Dexter descendens secundæ uertebræ processus, cuius sinus formam septima figura indicat.
γ 9,11Dexter ascendens tertiæ ceruicis uertebræ processus, uerum γ in nona et undecima posteriorem ipsius indicat sedem. Inferior autem ipsius sedes seu sinus, sinui respondet in septima β insignito.
δ 9, 11Dexter ascendens tertiæ ceruicis uertebræ processus, ac nona quidem figura ipsius tuber ostendit, quemadmodum et octaua utriusque ascendentis processus tubera indicat notis 3 et 4 insignita.
ε 5,6,7,10Sedes, qua secundæ uertebræ corpus deorsum porrigitur.
ζ 9Sedes, qua tertiæ corporis uertebræ corpus decliuius fertur
η 9superior tertiæ uertebræ ceruicis sedes sinuata. et η quidem sinum indicat, θ uero et η utrinque prominentem processum ; atque hi etiam processus numeris 1, 2 in octaua figura insigniti cernuntur.
λ μ ν 10Anterior secundæ uertebræ corporis sedes, in qua λ prominens indicat tuber, μ uero et ν utrinque depressa tuberis latera.
1,2,3 etcNumeri characteres in octaua figura conspicui, processuum tertiæ ceruicis uertebræ numerum indicant. Quandoquidem 1, 2 notantur duæ eminentes partes superioris superficiei corporis uertebræ ; 3, 4 duo ascendentes processus ; 5, 6 duo descendentes processus ; 7, 8, 9, 10 transuersi processus ; 11 spina,
ξ π ρcuius apices notantur ξ et π uti et huius uertebræ inferior pars ρ indicatur.
ς 8,9Sinus inferiorem partem foraminis constituens, quo tertium dorsalis medullæ par exilit.
τ 7Sinus superiorem dicti iam foraminis partem efformans.

Homo pulmonum occasione collo donatus. Pulmonum gratia homini collum dari, hinc potissimum constat, quod id perpetuo una cum pulmonibus deperditur. Quippe hac occasione pisces (quibus et pulmones desunt) collo destituuntur. Animalibus uero, quibus Natura pulmones dedit, his quoque et collum elargita est. Asperam enim arteriam qua inspirantes aërem in pulmones ducimus, et rursus expirantes eundem efflamus, ab ore ad pulmones ferri, atque ob id inter os et pulmones spacium intercedere debebat, siquidem opportuna efflatione (quæ uocis est materia) hominem donari decuit. Nam citra asperæ arteriæ beneficium uox minime perficitur. unde etiam non miramur, nullum animal collo carens uocem edere.