Liber I
63

Quum itaque pulmones in thorace contineantur, et aspera arteria (quam in os desinere omnino decuit) ex pulmonibus consurgat, interuallum elatiorem thoracis sedem et fauces intercedens, arteriæ illius gratia creatur. Quia uero thorax et os inuicem separantur, quantum inter utrunque interualli mediat, uia eorum efficitur, tam quæ desuper deorsum procedunt (ut dorsalis medulla et stomachus) quam eorum quæ ab inferioribus sursum (ut aspera arteria, et multæ læues arteriæ ac uenæ) porriguntur. Homo igitur collum asperæ arteriæ gratia nanciscitur, asperam uero arteriam uocis respirationisque causa. Quare etiam colli longitudinem homo tantam sortitus est, quanta asperæ arteriæ ad dictas modo functiones ex usu erat. Quinetiam conueniebat partes scapulis conterminas, et brachium, et cubitum, extremamque manum, præterea et septum transuersum, a dorsali medulla collum perreptante neruos adipisci : quocirca et propter illorum propagationem, necessum fuit in spacio inter caput et thoracem medio uertebras reponi, quibus collum texeretur.Ceruicis uertebræ septem. Sunt autem humanæ ceruicis uertebræ septem, quarum nunc naturam usumque explicare contendam, a capitis collique motibus sumpto sermonis exordio. Non enim hic auium quadrupedumque, quibus longa obtigerunt crura, colli usum recensere propositum est, quum nemo non intelligat Naturam his, quod manibus destituantur, colli maxillarumque prolixitate ad cibum assumendum prospexisse, hacque ratione pluribus uertebris collum illis confinxisse. Galenus itaque, rarum Naturæ miraculum, ipsiusque operum exquisitissimus interpres, in nullius partis constructione expendenda adeo eruditum solertemque ac industrium requirit auditorem, atque in capitis motuum, eiusdemque cum duabus summis uertebris articulorum descriptione. Quid multa? tam paucos quæ in duodecimo de Vsu partium, de capitis motibus tradit, assequuturos contendit, ac uelut rei difficultate lectorem ita deterret, ut nemini mirum uideri debeat, me quoque hac in parte præceptoris opera penitus destitutum, ea qua licuit diligentia et Anatomes discendæ a puero, prorsus obfirmato animo ea perlegisse, ac ut Galeni sensa intelligerem, res ipsas orationi eius sedulo adhibuisse. An uero frustra negocium attentauerim, tum demum nosces, ubi didiceris me non solum quæ Galenus docere conatur percepisse, uerum Naturæ in articulis hisce artificium, capitisque motus ab ipso parum recte tradi, tandem etiam intellexisse.Libro 12 de Vsu partium. 4 de Administrandis dissectionibus. Libro de Ossibus, capite 8. Galenus enim capiti duos motus ascribens, unum in annuendo renuendoque, alterum in latera fieri docet, ac priore quidem intelligit, quo caput antrorsum flectimus, inclinamus, annuimusque, ac deinde quo caput retrorsum reflectimus et reclinamus, ea prorsus functione, qua Thraces et Cretensium plerique hac etiam ætate uidentur abnuere. Illi enim abnuentes, in posteriora caput recta remouent, subleuantue : non autem ut nos renuentes, id circumagunt, seu circumducunt. Cæterum altero motu, quem Galenus in latera fieri præcipit, illum subaudit, quo caput in latus inclinamus, ac ueluti humeris seu scapulis admouemus. Quod autem hæc de laterali motu, atque adeo de renuendo annuendoque ipsius sit sententia, ex quarto de Administrandis sectionibus libro doceberis, si modo accurate expendas, quo situ Galenus occipitis ossis capitula, quæ primæ uertebræ dearticulantur, locari, assurgere, innitique asserit, quum in hoc illudue latus caput agitur, et quum ex Galeni placito renuimus annuimusue. Huiusmodi enim profecto ipsius de capitis motibus est dogma : quorum priorem, qui annuendo renuendoque fit, secundæ ceruicis uertebræ beneficio, aut super secundam perfici affirmat : posteriorem uero motum, quo caput in latera ducitur, super primam ceruicis uertebram fieri ait, quemadmodum cum ex pluribus Galeni locis, tum præcipue ex quarto de Administrandis sectionibus libro colligere promptissimum est. Vt enim illos libros omnium postremos scripsit, ita quoque suam sententiam et breuius et apertius in illis, quam alias, explicuit. Num uero hoc eius placitum ueritati sit consonum, ipse nunc mecum inquirito, atque aliter quam Galenus capitis motus (affectu interim aliquandiu represso) constituito.Alia quam Galeni de capitis motibus sententia. Primum itaque, caput aut primario motu quiescente collo mouemus : aut secundario, quum scilicet caput colli motum sequitur, etiamsi id in aliam partem, quam collum mouetur, ducere coneris. Proprij capitis motus duo sunt : priori, id antrorsum flectimus, retrorsumque inclinamus, extendimusue : quem motum conficis aut rigido immotoque collo, aut collo etiam simul moto, siue id pari motu cum capite agas, siue contrario. Quamuis enim in anteriora collum ducas, caputque necessario collum insequatur, nihilominus tamen caput proprio motu in posteriora possis reflectere, atque leui negocio obseruare, collum caputque proprios et priuatos in flexu reflexuque motus obtinere. Alter proprius capitis motus, is censendus est, quo caput ita circumducimus, seu in gyrum agimus quodammodo, ut rota ad axem reuoluitur. Atque hunc motum etiam quiescente collo obibis, si modo dextra, modo sinistra uicissim intueri studueris, caput ue circumuerteris. Præsens motus capiti omnino est proprius, et collum illo destituitur. quapropter etiam quocunque modo collum moueris, hic capitis circumactus commode perficitur. Flexo enim collo, capiteque cum