Liber I
64

illo inclinato, id facile in gyrum ducis. sic etiam si collum fuerit extensum, aut in latus humero admotum, caput prompte circumagis. Cæterum ut caput uno circumactus motu, quo collum caret, priuatim donatur : ita collum quoque alterum peculiarem motum, quo in latus ducitur, sibi uendicat. Caput enim nullum obtinet peculiarem motum, quo in latus inclinetur, sed colli tantum beneficio motuque secundario in latus fertur. Quippe nobis denegatum est, caput huic illiue scapulæ uel minimum admouere, nisi collo illuc ducto.Articuli capitis motibus parati. Duobus itaque proprijs motibus caput donatur, quorum prior, qui flexione ac reflexione perficitur, capitis cum prima ceruicis uertebra articuli fit beneficio : super primam enim uertebram caput flectitur, et reflectitur. Posterior motus, quo caput in gyrum ducitur, super secundam ceruicis uertebram celebratur. Caput enim simul cum prima ceruicis uertebra, super secundam, ueluti ad axem, circumducitur. Atque hæc mea de capitis motibus et articulis est sententia : quæ quantum a Galeni declinet placitis, promptissime quidem colligis, num autem magis ueritati accedat, ex ossium constructione ligamentisque hæc committentibus, et musculis illa mouentibus, discito. Cæterum ligamenta et musculos in secundo libro exequar, in præsenti ossa tantum aggressurus, in quorum sermone forsitan quæpiam quoque ligamentorum mentio incidet.Descriptio occipitij ossis, qua primæ uertebræ articulatur. Occipitij os ad latera foraminis dorsali medullæ uiam porrigentis, utrinque unum exigit capitulum, magis ad anteriorem foraminis sedem, quam posteriorem uergens. Hæc capitula, si priorem posterioremque ipsorum sedem spectes, oblonga sunt et arcta, atque ita prorsus extructa, quasi rotundum aliquod ossis caput, ut femoris scilicet, quod coxendicis ossi articulatur, in duas partes dissectum esset, ac utrinque ad latera foraminis in occipitis osse insculpti, una illius capitis pars, reposita. Si enim utraque occipitis ossis capitula internis lateribus iuncta fingas, ex ambobus rotundum (quanquam interim in homine satis depressum) caput constitui cernes. Quæ quum ita sint, facile constat, utrunque capitulum, uti diximus, oblongum esse, atque interno latere magis quam externo protuberare, ad eum nimirum modum quo in osse rotundi alicuius capitis media ac in tota superficie magis prominens pars, procerius, quam partes in orbiculo positæ, extuberat. Hæc erunt capitula, quæ primæ ceruicis uertebræ inarticulari, paulo posterius scribam. Nunc autem adhuc in occipitij osse asperitas crassitiesque expendenda uenit, inter duo nuper commemorata capitula, in hoc parata ut ualidior efficeretur insertio teretis ligamenti, dentem secundæ uertebræ occipitis ossi colligantis. Hæc asperitas interdum adeo insignis uisitur, ut tuberculum aliquod dici mereatur, prominens gratia dicti ligamenti, et nonnihil etiam insertionis musculorum collum flectentium nomine. Posterior autem sedes foraminis dorsalem transmittentis, aspera quoque, sed non adeo ut anterior crassa est. ac etiam ad posteriorem utriusque capituli regionem, sinus leuiter impressus conspicitur, in hoc paratus, ut cum alio primæ uertebræ sinu utrinque foramen efformaret, quo primum dorsalis medullæ neruorum par procideret.Primæ ceruicis uertebræ descriptio. Prima ceruicis uertebra reliquis omnibus dorsi ossibus solidior, densior, sed secundum longitudinem tenuior, et forma a cæteris omnibus plurimum differens est. Foramen nanque ipsi dorsalis medullæ gratia incisum, habet maximum, quod et hic dorsalis sit crassissima. Deinde ipsius corpus interiori sede exculpitur, et sinum in posteriori sui corporis sede leuiter incisum ostendit, qui cartilagine incrustatus secundæ uertebræ dentem excipit. Corpus enim primæ uertebræ hac ratione cauat, ut dens ille in primam uertebram inibi reponi queat. Cæterum ne prima uertebra hoc modo in suo corpore exculpta, et corpore propemodum destituta, plus æquo imbecillis inualidaque redderetur processu quodam et tuberculo in anteriori sede augetur, cuius beneficio illa crassescit, robustiorque euadit : præterquam quod ipsum etiam tuberculum ac commodum est suscipiendæ insertioni, primi dorsum mouentium musculorum paris. Eiusmodi itaque huius tuberculi usus est. non autem in hoc producitur, ut nimium capitis flexum prohiberet, caputque in flexione sustineret : aut in causa esset, ut flexum caput alacrius denuo sursum et in posteriora reflecteretur, quemadmodum Galenus in quarto de Administrandis dissectionibus parum recte asseruit. Nam (ut nihil hic de capitis motu, super quam uertebram scilicet is fiat, dicam) caput nulla ratione eo usque inclinari potest, ut occipitis os id tuberculum contingat, tantum abest ut illo capitis moles suffulciretur. Cæterum prima uertebra ad latera cauitatis, qua secundæ dentem admittit, est ualidissima, et crassissima, et utrobique unum ostendit sinum, quo sui lateris occipitij ossis capitulum excipitur. Sinus hi utrinque singuli, ut illis capitulis exquisite responderent (si priora posterioraque spectes) oblongi sunt, et exterioribus lateribus sursum educti, internis uero profundi : non secus profecto, quam si ambo sinus ex uno rotundo profundoque sinu essent discissi. Si enim coxendicis ossis, aut alterius ossis rotundo sinu donati, sinum diuideres, atque utrinque ad primam ceruicis uertebram, ubi nunc sinus habentur, unam partem collocares, huius primæ uertebræ sinus tibi constituerentur. Vel